LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VI.

Et est digressui declarans rationes dictarum opinionum quae dicunt extra mittendo fieri visum.

Cogit autem nos exercitii delectatio, ut rationes istarum opinionum fortiores adducamus, ut postea solutis illis magis constet de veritate quartae opinionis, quam cum Aristotele defendimus.

Et quia duae primae opiniones valde sunt vicinae sibi ad invicem, ideo etiam sunt et easdem habentes rationes. Testantibus igitur Alfarabio et Averroe, duas habent isti rationes tangentes, ut sibi videbatur, ad hoc ut videremus extra mittentes radios. Quarum una est: quia si non esset visio nisi intus suscipiendo, quando homo subtiliter et acute vellet videre, non indigeret nisi ut fortiter aperiat oculum suum : et hoc non fit, quinimo constringit palpebras et arctat palpebris oculos : et ille conatus designat aliquid a se ejicere visum, ut melius perficiatur visio secundum actum. Alia etiam ratio eorum : quia viderunt, quod color non est qualitas activa et immutativa per seipsam alicujus corporis, nec aliqua alia natura agit in visibile ad hoc quod per colorem immutet corpora se tangentia : quia si aliqua alia natura ageret in res visibiles, tunc transmutarentur ab esse suo, sicut faciunt ea quae transmutant calidum vel frigidum. Color igitur secundum quod est color, non agit in aliquid : nec medium igitur patitur ab eo, neque organum visus. Non ergo fit visus intus suscipiendo actionem colorati visibilis, sed potius extra mittendo radios : necesse est enim ut fiat aut intus suscipiendo aut extra mittendo : et cum hoc destructivum est, quod non fiat intus suscipiendo, relinquitur extra mittendo. Quod autem activum aliquod quod defert sensibilia ad organa sensuum, sit in omnibus aliis, probant per inductionem : quoniam in auditu est motus qui defert sonum, et in odoribus est calidum siccum diffusivum odoris. In saporibus autem et tangibilibus sensibilia per essentiam suam veniunt ad organa sensuum. Cum in visibilibus nihil sit hujusmodi, oportet aliter visum fieri quam alios sensus : et ideo cum omnes fiant alii intus suscipiendo, solus visus fit, ut inquiunt, extra mittendo : propter quod etiam dignior et formabilior est aliis sensibus, sicut activum dignius est passivo et materiali.

His autem rationibus quas insolubiles reputant, quaedam signa adjunxerunt intentionem ipsorum ex probabilibus persuadentia, quod ausus extra mitteret lumen radiale pyramidaliter formatum. Et haec signa Averroes enumerat in VI de Naturalibus : quorum unum est, quod supra diximus, quod de oculo emittat aliquando lumen super nasum suum. Secundum autem est, quod homo in mane subito expergefactus, antequam totum humidum recedat ab oculis suis, quas videt dirigi ab oculis suis quasi radios igneos. Illi autem radii non sunt nisi in corpore aliquo. Cum igitur res ita se habeat, oportet quod sint aut in corpore quod est aer, aut in corpore quod est lumen emissum ab oculo : non autem sunt in aere, quia tunc ubique essent et viderentur in aere : ergo sunt in lumine

egrediente ab oculo. Lineae autem radiales, ut supra habitum est, non describuntur nisi in corpore : quia lumen egressum ab oculis est corpus.

Habent autem adhuc isti duas rationes quas solvere difficile est : quarum una est de facie oculi unius, in qua frequenter describit imago, sicut in speculo, quam videns alius considerat in oculo suo sicut in speculo : et tamen ille in cujus describitur oculo, non videt eam. Si autem fieret visus intus suscipiendo, videret imaginem illam ille in cujus oculo depingitur Cum igitur hoc verum non sit, inquiunt quod apparet visum intus suscipiendo non fieri, sed extra mittendo. Et ideo ille a cujus oculo radius emittitur, et in cujus oculo non apparet imago, videt imaginem.

Aliam autem rationem adducunt de speculo in quo apparet forma, quae aut est in speculo, aut non. Quod autem non sit in speculo sicut in subjecto, duabus probant rationibus : quarum una est, quia si esset in speculo sicut in subjecto, tunc motu speculi moveretur : nunc autem non movetur motu speculi, sed potius motu ejus cujus est ipsa imago : in speculo igitur non est, sed potius in. vultu ejus cujus est imago.

Amplius haec figura videtur in tanta profunditate sub superficie speculi, quanta est distantia ejus cujus est imago a superficie speculi. Constat autem, quod si esset in speculo, in superficie speculi appareret : igitur non est in speculo, sed est ipsa facies intuentis : et ideo oportet quod radius egrediatur ab oculo intuentis in speculo, qui repercutiatur a plana et polita superficie speculi ad faciem ejus cujus est imago, ita quod linea incidens in speculum cum linea reflexa a speculo ad faciem ejus cujus est imago, faciat angulum in superficie speculi : et tunc sub duabus illis lineis completur visio, ita quod per lineam radialem incidentem ac- cipitur speculum, et per lineam reflexam accipitur facies intuentis : quia istae duae lineae in superficie speculi conjunguntur, ideo facies in speculo apparet : et tanta apparet in profundo positio imaginis, quanta est longitudo,secundae lineae quae reflectitur a superficie speculi ad faciem intuentis. Ut autem hoc expressius appareat, dicamus quod imago sive facies intuentis sit a, et speculum sit b, et linea incidens speculum sit a b, linea autem reflexa sit b a, ad cujus longitudinem sumitur imago profundari sub superficie speculi, sicut describere est facile. Istae igitur sunt rationes communes ponentium radios.

Plato autem specialiter objicit contra Empedoclem, dicens quod cum Empedocles consentiat radios pyramidales corpora esse, quod non potest esse, quod tot pyramides quot omni die egrediuntur ab oculis, quod totum implent hemisphaerium, in parvo oculo concludantur : et ideo oportet quod lumen egrediens ab oculis et lumen extrinsecum adunentur, ut simul adunata duo lumina dilatari et extendi possint per hemisphaerium.

Objicitur autem his objectio non magis valoris quae est adducta ab adversa parte, quae dicit non intus suscipiendo videre. Et haec est : quia constat quod omne corpus quod movetur, in tempore movetur, sicut demonstratum est in VI Physicorum . Omne autem corpus aequaliter velox citius pertransit spatium majus. Si igitur in aliquo tempore transit radius visivus per spatium decem cubitorum, in tempore incomparabiliter majori transit spatium quod est inter videntem et stellas. Cum igitur prius tempus sit insensibile, secundum sensibile esse videtur : est autem insensibile : ergo non pertransit in tempore : et sic non est corpus. Haec enim objectio ut dicunt, non est inconveniens : quoniam velocitas radii tanta est, quod movetur per totum

spatium quod est inter videntem stellas cum tempore insensibili : et cum hoc tempus sit divisibile in infinitum, per quoddam spatium minus movetur in tempore breviori, quod tamen etiam erit insensibile : et sic non tenet inducta objectio. Ratio autem quae movit Democritum, fuit haec, quod non fit notitia rei nisi per aliquid rei. Visus autem notitia quaedam est rei,quae videtur. Ergo oportet quod aliquid rei veniat ad oculum videntem. Color igitur est in vidente secundum quod est aliquid rei : oportet igitur quod aliquid rei quod secundum tempus ipsius rei est, ad. videntem veniat. Hae sunt rationes Antiquorum de visu.