LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XII.

De duabus speciebus odorum, et quare una earum est omnibus propria ?

In genere autem considerando odores in relatione ad olfactum, duae sunt species odorum in consideratione ista. Cuius causa est, quia quidam habent delectabile et triste, non proper se, sed propter aliud : et ideo delectabile et triste est in eis non in quantum odores sunt, sed in quantum judicant quiddam de sapore nutrimenti, nec quaeruntur nisi propter escam : alii autem odores sunt quaesiti propter se in quantum odores sunt, et non sunt relati ad escam., sed delectabile et triste habent in seipsis. Quod enim dicunt quidam, quod haec secunda non sit species odorabilis aliqua, non est verum : sed oportet determinare quomodo est species odorabilis, et quomodo non est species ejus.

Unum enim genus odorum est in ipsis ordinatis saporibus, sicut prius diximus : et hoc est quod delectabile triste habet non in quantum est odor, sed secundum accidens, quia est judicium convenientis vel inconvenientis alimenti. Et quia odor est quaedam passio et qualitas ejus quod nutrit alimenti, ideo tales odores optantibus, id est, esurientibus et desiderantibus cibum sunt delectabiles : et ideo esuriens odore carnium, et vapore coquinarum delectatur : qui tamen odor secundum se non est delectabilis. Cujus signum est, quia plenis et satutatis et non indigentibus cibo non est delectabilis, sed abominabilis. Si autem habuisset hic odor secundum se delectabile, et esurientibus et saturatis esset delectabilis : et isto quidem modo quaecumque delectabilia sunt, habent odores absque esca, ita scilicet quod non judicant nutrimentum conveniens vel inconveniens hac specie odoratus, nec delectabiles, nec tristes sunt. Iste igitur quidem odor propter cibum solum desideratus, non habet delectabile et triste nisi secundum accidens : et ideo quia omnium animalium est nutriri, oportet hanc speciem odoratus esse causam omnibus animalibus.

Quidam enim odorum in alia specie sunt odorabiles, quorum delectabile triste nullo modo quaeritur propter escam : quia ipsa odorifera a quibus resolvuntur, non sunt esibilia, sicut sunt odores florum, rosarum scilicet et violarum et hujusmodi : isti enim non magis vel minus consequuntur escam et saporem ejus, nec conferunt ad desiderium cibi quod est fames, sed potius contrarium : et hoc quando sentiuntur de prope, quia tunc per vaporem ingrediuntur in corpora : qui vapor orificia venarum replet, sicut ex. repletione fit, quod cibum non desiderant : et ideo est iste unus modorum attenuandi eos, quorum natura gulosa est et famelica. Quod autem ista nihil faciant ad cibi appetitum, sed ad contrarium, patet ex hoc quod si sint multa aromatica, impediunt cibi appetitum et generant fastidium, quando cibus conditur per ea. Propter hoc Tractus coquum suum Euripidem vituperans, praeceptum dedit dicens, " Non infundas miron in lente, quando decoquis eam : " est enim miron confectio unguenti odoriferi ex balsamo et oleo, sicut dicit Dionysius Areopagita, et odoriferum et aromaticum balsamit tollit appetitum et generat fastidium : et ideo lentes Tracio inesibiles factae fuerunt ex condimento.

Si quis autem nobis objiciens dicat,

quod multi antequam bibant, miscent aromata, et tales virtutes odorum secundum se delectabiles sunt ad potationes suas, ut quando fit vinum conditum, vel claretum rosatum, vel alio odore conditum : et sic videtur non tollere desiderium, sed augere. Dicimus quod illa non augent desiderium, sed potius faciunt vim ad. virtutem compositam delectationis donec a duobus sensibus, scilicet gustu et odoratu perficiatur delectatio per usum talis potus, sicut in sensibus efficitur delectatio ab uno illorum sensibilium : et etiam quando mixtum est, quaeritur in eo delectatio propria odori, sicut quando est simplex. Si enim non quaereretur propter odorem delectatio, tunc per ipsum potus non condiretur: quia forte absque condimento magis est desiderabilis secundum naturam in potum. Istud igitur odorabile propriam habens, ut diximus, delectationem, proprium est homini : odores autem ordinati et proportionati saporibus, sunt communes omnibus aliis animalibus, sicut dictum est prius : et illis quidem, eo quod secundum accidens habent delectabile : accidit etiam dividi in species proportionatas et nominatas secundum sapores. Istis autem qui proprium habent delectabile, nequaquam dividi accidit in tales species : et hoc contingit ideo quia natura eorum secundum seipsam est delectabilis vel tristis : propter hoc et odores tales dicuntur aromatum vel faetidorum. Causa autem propter quam hominibus tales odores sunt delectabiles, est propter frigus quod specialiter homo habet circa cerebrum. Homo enim inter omnia animalia respectu quantitatis sui corporis majus habet cerebrum propter multas operationes ipsius animae quae sunt in ipso plus quam in aliis animalibus. Cerebrum autem de natura sua frigidissimum est, sicut in libro de Animalibus dicetur .Sanguis enim qui est in venis circa cerebrum existentibus, et nutrit cerebrum, subtilis valde : et quia subtilis est, citissime est infrigidabilis a frigore cerebri : ad cerebrum autem continue elevatur fumus cibi a loco digestionis : et quando est in capite, resolvitur sicut fumus in olla cooperta : et tunc redit in phlegma quod si in cerebro infrigidatur, reuma efficitur defluens a capite quod influens pectori et spiritualibus, facit diversas infirmitates in hominibus, in quibus mullum, est de cerebro infrigidante : et cibus ejus subtilior est et de facili infrigidabilis est. Species autem odoris quae habet delectationem per se, lacta est ei adjutorium sanitatis : nullum enim aliud est opus ei in homine quam istud : istud autem opus facit natura sua manifeste : cibus enim qui delectabilis est, sive sit siccus, sive sit humidus, multoties propter dictam causam facit infirmitatem.

Et quamvis Galenus et alii Auctores tradant reuma fieri et ex calida causa et ex frigida, non habet instantiam hoc ad id quod diximus : ex calida enim causa numquam fit per se, sed quandoque per accidens si cerebrum ab aliquo sit calefactum accidentaliter : et tunc calore suo de stomacho nimis trahat humidum, ita quod trahendo nimis oppilat venas et obruit seipsam : et tunc non juvatur calore, sed infrigidatur et fit reuma. Patet igitur, quod semper fit reuma frigore sicut ex proxima causa : operatio autem quae est ab hujusmodi odore qui de se est odoriferus et delectabilis est quasi semper utilis, qualitercumque etiam se habeat natura odorantis : quia licet etiam odoriferum sit frigidae complexionis, quemadmodum camphora vel rosa, tamen infundens odorem est calidum : et hujusmodi virtute omnis odor secundum actum est calidus : et ideo temperativus excellentiae frigiditatis in capite.

Et haec est causa quare natura dedit

homini per aspirationem accipere odores : hoc enim non omnibus convenit animalibus, sed hominibus : et multum sanguinem habentibus terrestribus, velut quadrupedibus, et his quae magis participant naturae aeris, sicut faciunt aves quae leves et aereae naturae multum sunt. Si enim odorare non esset hominis nisi secundum delectabile cibi, tunc odor alteratus cum cibo in stomacho non per seipsum attingeret cerebrum, et sic pertingeret in humido cymballari, et sic praestaret nocumentum et non sanitatem : nunc autem in spiritu aereo pertingit ad cerebrum, et calidate sua et siccitate, et similiter siccitate aeris in quo attrahitur, praestat cerebro adjutorium : ascendentibus namque odoribus hujusmodi ad cerebrum et tangentibus illud propter levitatem caloris qui est in illis, sanius se habere facit quemcumque hominem circa hunc locum : odoris namque unius natura calida est, sicut dictum est supra.

Ex his autem quae dicta sunt in libro de ''Anima , constat quod natura utitur inspiratione duobus usibus sive utilitatibus, quarum una est operosa et necessaria omnibus his animalibus quae spirant, quae est inspiratus et frigidus aer sicut odorantis, et aliorum spiritualium adjutorium refrigerationis et praecipue cordis, quod motu et calore suo aliter intenderetur. Alia autem est ut adventitia : quia non operatur ex spiritu solo attracto, sed operatur ex eo quod advenit spiritui sicut ex odore qui est in spiritu sicut in medio : et hic est usus odorandi. Quando enim exhalat in spiritum aliquid odoris sicut adventitium quid veniens in spiritum, statim spirando facit fortem per nares motum, sicut nos videmus, quod animalia spirantia sicut canes et animalia quae sentiunt odorem, statim. fortiter trahunt spiritum ut odorem discernant : hoc enim genus odorandi ma- gis proprium est hominibus, eo quod et plus de cerebro habet homo proportione suae quantitatis, et habet ipsum humidius aliis animalibus spirantibus respectu suae complexionis.

Et haec enim causa est, quod hoc animal quod est homo, per seipsum acceptum differenter sentit et acceptat odores omnibus aliis animalibus, et solum gaudet florum et talium aromaticorum odoribus. Et haec causa est quae dicta est, quod scilicet talium calor in odoribus temperatus est et siccus : et temperatus motus ipsorum quo temperante alterant cerebrum, est quoddam temperamentum in siccum ad hyperbolem, hoc est, excessum frigiditatis et humiditatis quae est in loco capitis, et maxime in anteriori parte ejus quae est plus medullosa et humida quam posterior propter multitudinem sensuum qui sunt in anteriori parte capitis. Causa autem omnium horum in libro de Animalibus, ubi de homine agetur, determinabitur. Aliis vero animalibus quaecumque habent pulmonem, dedit natura anhelitum propter spirare solum, quibus etiam natura dedit sensum alterius odoris : non enim habent nisi illum qui habet delectabile per accidens quod est in cibo. Non enim oportuit quod illa animalia aliter attraherent odores quam per respirationem, quia natura non facit duo ubi sufficit unum : et ideo cum odoratus et anhelitus possunt effici per unum, complevit utrumque per respirationem : sicut enim sufficit hoc unum ad tria in hominibus, quae sunt refrigerium pectoris, et perceptio cibi per odoratum habentem delectabile cibi, et ad sanitatem per odorem qui secundum se appetitur : ita sufficit his animalibus ad duo inspiratio quae sunt refrigerium pectoris, et odoratus cibi. Aliquorum, enim animalium ab homine horum solorum odorum est sensus.

Si quis autem objiciat, dicens, quod non potest esse quin odor calidus et siccus horum animalium cerebrum attingat et alteret : cum igitur circa cerebrum eorum non sit hyperbole frigiditatis et humiditatis, nocebit odor talium capitibus, ut videtur. Sed ad hoc dicendum, quod cum talia animalia non delectentur odore secundum se, non multum attrahunt odorem, sed raro : et ideo non laeduntur : homo autem etiam non juvaretur ex modico odore, sed potius ex eo quod delectans in talibus multum et saepe attrahit odorem. Cum enim parum calidus et siccus sit odor et sit spiritualis, non multum alteraret hyperbolem totius frigiditatis cerebri, nisi multum et saepe attraheretur.