LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT IX.

Et est digressu) declarans errorem istorum ex his quae dicunt de reflexione facta a speculo.

Volumus autem adhuc objicere contra istam opinionem ex reflexione quam dicunt fieri in speculis. Saepe enim contingit, quod in una visione et in uno tempore videmus rem visam in seipsa, et etiam simulacrum ipsius ejusdem in speculo illi opposito : cujus illi causam esse dicunt, quod duo radii egrediuntur ex. visu : unus quidem directe ad. rem visam, et alter incidit speculo et reflectitur oblique ad rem visam : et tunc isto secundo radio videntur speculum scilicet et res, et unum videtur in alio.

Oportet igitur considerare utrum hoc secundum dicta eorum sit possibile, vel non. Jam enim propter duos radios quorum unus directus ad. rem visam, et alter reflexus est ad speculum ad rem ipsam, idem numerus apparet duo, et in duobus locis : quoniam et in speculo apparet, et extra speculum. Et iste est error quidam visionis, ex quo dicunt formam rei visae in speculo nullatenus esse Hoc autem non concordat positionibus eorum. Est enim una de positionibus eo . rum, quod propter jactum diversorum radiorum incidentium in rem unam, nox accidit error in visione : nec videtu unum et idem duo et in. diversis locis quia ex hoc quod multi radii ad idem quocumque modo terminantur, magis densantur circa illud : et densatio causa est eertiiioationis visus, et destruens fallaciam ipsius. Ergo res ista ad quam sic duo radii terminantur, debet videri una et in uno loco. Cum enim radius secundum istos corpus sit, et corpus non penetret in corpus, non potest radius reflecti in seipsum : cujus tamen contrarium dicunt dicentes radium perpendiculariter alicui leui incidentem in seipsum reflecti. Nec potest dici quod ideo unum videatur duo et in diversis locis, quia terminantur ad. ipsum diversae partes radiorum visualium : quia nihil interest utrum radii sint directi vel reflexi: quoniam in utrisque ponunt radios non sentientes quidem, sed recipientes formas visibilium et reddentes eas oculo. Cum igitur diversi directi ad rem visam non faciant ipsam videri duo, quorum unus est directus et alter reflexus, non debet ipsum facere videri duo et in duobus iocis. Causa igitur hujus non potest esse diversitas radiorum cadentium super ipsum. Si autem dicant quod in veritate id quod inductum est, non est causa, sicut bene probatum est:sed potius hujus causa est, quia radius unus qui directe incidens vocatiur, cadit super rem visam tantum : radius autem qui reflectitur a speculo ad ipsum, cadit super duo, scilicet super speculum et super rem visam : et si caderet super unum tantum, non redderet visui nisi idem quod reddit radius incidens : sed quia cadit super duo, ideo reddit duo, quorum unum apparet in alio, eo quod radius ex omni eo immutatur quod tangit : et ideo accidit videri unum duo et in diversis locis. Hoc destruitur duobus vel tribus vel pluribus speculis sibi oppositis, quorum quodlibet apparet in alio : unico enim radio videmus speculum tale, et ejus simulacrum videmus in alio speculo, et sic de quolibet aliorum : et tamen unum duo videtur.

Et si dicatur quod plures sunt hic radii reflexi, hoc non impedit: quia quilibet eorum apprehendet omnino idem

quod alter, cum quolibet radiorum videatur et speculum et simulacrum ejus, quando opposita sunt duo specula.

Et si dicatur quod istius multitudinis reflexio est causa quae quasi bis tangit, semel incidendo, et semel in parte reflexi: sed hoc videtur quod multoties fiat reflexio ejusdem radii : videmus enim utrumque speculum et simulacrum utriusque. Oportet igitur quod una reflexio sit ex primo speculo in secundum, et alia ex secundo in primum: et cum resultet simulacrum primi speculi in secundo, iterum ex secundo resultabit idem in primo : et ita videbimus simulacrum primi speculi bis, semel in secundo, et semel in ipso primo speculo : et sic ex eodem radio videtur idem tria et in tribus locis.

Si alitem et hoc concedatur : tunc quaeram ab eis causam quare radius quando secundo reverberatus est ad ipsum corpus speculi, non reddit tale visum quale reddit cum primo incidit : cum. idem incidat radius primus, et reflectatur secunda reflexione. Hujus enim causam vix poterunt assignare : non enim potest dici quod hoc sit propter diversas partes et extremitates radii incidentis et reflexi: quia diversitas partium radii non causat diversitatem et numerum visibilium, sed potius diversitas formae et numerus sensibilis, cujus species non una sit, redditur idem visui per omnes partes radii. Si enim diversitas aliqua esset in visibili ex partibus radii, tunc cum partes faciant distantiam, et quod est in una parte non est in alia, oporteret ut.per vices et moras temporum visibile transiret et redderet visui, quod non est verum.

Si autem forte aliquis velit, quod differentia et numerus formarum visibilium causetur ex attenuatione radii, quia radius tenuissimus sufficiens est repraesentare rem sicut est : et ideo componit eam cum alios : et videtur in eo forma minoris quantitatis, sicut nos Audemus quod formae eminus apparentes minoris quantitatis esse videntur quam prope : eo quod radius extensus ad eas, quo ma- gis tenditur, eo magis attenuatur. Et haec causa etiam est, quod res multum longe apparentes tremere videntur, sicut stellae fixae videntur scintillare : radius enim attenuatus tremit, et non res visa. Et volunt forte similiter dicere, quod sicut longitudo directa attenuat radium, ita etiam longitudo saepius reflexa : et quo saepius reflectitur, eo magis attenuatur : et ideo fallax in numero et situ efficitur visibilium.

Cujus exemplum est : quia si dicimus radium prima reflexione reflecti ex speculo a in speculo b, et iterum secundo ex speculo b in speculo a, et tertio iterum ex a in B : si longitudo speculi ab oculo est duorum palmorum., erit radius ter reflexus octo palmorum : sed speculum a speculo per duos distat patmos, et ideo minoris est virtutis quo magis reflexus fuerit : et ideo dictam fallaciam in visu adducit. Si, inquam, sic dicatur, quod causatur numerus et fallacia visibilium : tunc oportet dicere quod radii reflexi non uniuntur sibi, sed servat unusquisque suam extensionem divisam ab alia : si enim unirentur, tunc efficeretur unus multiplicatus et fortificatus radius : et hoc judicium non convenit dictis eorum, et est incredibile : quia secundum hoc non contingeret ignem elicere ex speculis concavis, cum radii reflexi numquam unirentur et fortificarentur.

Adhuc autem secundum hoc minus deberet apparere quod apparet ex reflexione tertia quam quod apparet ex reflexione prima vel secunda, servata eadem distantia speculorum ab invicem. Et hoc experimentum docet esse falsum.

Amplius etiam secundum hoc cum multiplicarentur reflexiones, deberent eadem specula effici invisibilia, quod absurdum est omnino. Haec autem objectio praecipue est Empedoclis, qui dicit radium de visu egredientem exteriori lumini non misceri ad confortationem. Secundum autem ea quae dicta sunt maxime sequitur absurditas : quia radii reflexi non commiscentur sibi, sed tangunt se exterius.

Quaeramus Igitur, virtute cujus accipit ipsum sensibile radius reflexus ? Aut enim accipit virtute radii incidentis qui contrarius est ei, aut accipit virtute propria. Et si accipit virtute radii incidentis: tunc oportet quod nihil sentiat nisi quod sentit primus radius : nihil igitur reddit nisi illud : et sic non videbitur unum duo. Si autem accipit et reddit virtute propria, tunc redditio sensibilis per ipsum non venit nisi ad angulum in quo contrariatur radio incidenti : et tunc ille fit fortior, et fortiorem habet formam sensibilis, quod videtur excludere passionem quam sibi attulit radius reflexus, et sic non veniet ad visum aliquid ex his quae radio reflexo sunt accepta : et sic iterum unum non videtur duo. Si autem dicatur, quod extremis diversis iaciunt diversa radii isti : tunc sequitur quod ea quae sentiunt, nullo modo sunt unum : et hoc est falsum, quia in veritate sunt unum secundum eos, licet acquirant diversa. Et sequitur etiam quod neutrum perfecte rem apprehendit in tota sua forma, sed. punctatim accipit eam.

Ut autem etiam naturaliter contra ista objiciamus, quaeramus ab eis, quid facit istas diversas formas, quarum una radio incidente accipitur, et altera radio reflexo ? Si enim ea omnia quae faciunt formarum diversitatem, non invenimus nisi duo, quorum unum est diffinitio quae diversificata formas diversas facit in specie : alterum autem est materia recipiens, quae diversificata diversas formas facit in numero et loco. Secundum autem dicta istorum nihil est in duobus speculis sibi oppositis vel in speculo et quolibet alio cujus simulacrum resultat in speculo : subjectum enim formae resultantis in speculo duplex est, scilicet corpus cujus est forma : et hoc totum unum et idem est : diffinitio etiam una et eadem est : et ideo nullo debet diffi-

niti vel apparere duo. Secundum autem nostram opinionem nihil de istis sollicitamur : quia nos ponimus recipientia diversa diversificare formam : unum enim est corpus, cujus est forma : et alterum est speculum, quod etiam recipit eam aliquo modo receptionis : et similiter aer et etiam oculus : ab his igitur diversis recipientibus causatur secundum nos numerus istarum apparentium formarum.

Haec igitur sunt quae ex dictis Peripateticorum extraximus, et praecipue Avicennae, et Averrois, et Haceuben Huchaym ad istius erroris destructionem.