LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT IV.

De improbationibus inductarum opinionum de mediis coloribus.

Omnes autem Antiqui qui sic colores ex atomis extremorum, vel ex supernatatione unius super alium generabant, in hoc conveniunt quod dicebant sensum visus fieri per resolutionem alicujus rei a corpore colorato, quae per medium discurreret ad visum et tangeret ipsum : et dicebant ipsum esse quemdam tactum : et in hac opinione maxime fuit Democritus : et causa dicti illius superius explanata est : et ex illis quae diximus ibi, patet quod dicere sicut Antiqui dixerunt, colores sensibiles esse sicut discursiones corporis visibilis ad sensum divisi in atomo vel superficies superlinitas coloribus, est omnino incongruum. Patet enim ex quo sentimus intus suscipiendo, quod in omnibus sensibus sensus fit per quemdam tactum : et in hoc verum dixerunt Antiqui : sed tactus ille non est corporis sensibilis nisi in tactu et gustu, sed est speciei simplicis in aliis tribus sensibus : propter hoc metaphorice dicitur tactus. Et quia sic fit sensus istius, sicut probatum est tam in libro de Anima quam in praesenti tractatu, melius est ut dicamus quod medium quod est inter sensum et sensibile, subito praecipue in visu moveatur, et sic motu illo fieri sensum tactus metaphorice et non discursionibus.

Illi qui dicunt medios colores generari ex aequidistantia seu proportionaliter jacentibus simul extremis compositis, omnino falsum dicunt. In omnibus enim sunt aequidistanter simul et uno composito jacentibus, oportet dicere quod aliqua magnitudo colorati corporis sit invisibilis et non videatur nisi composita cum alia : et quia componentia non sunt ejusdem coloris, ideo ex tali composito non resultat color componentium. Resultabit ergo color medius qui non est color componentium : sed sicut magnitudo colorati est divisibilis, ita etiam tempus in quo perficitur sensus, est divisibile in minima. Oportet igitur etiam dicere, quod tempus in quo sentitur unum componentium, et aliquid sit insensibile : et ideo utrumque sensitur simul. Si enim atomaliter extrema tantum composita sunt, tunc non est unum mixtis ex ipsis. In omnibus autem talibus tantum in loco compositis est sentire componentia ante compositum, sicut patet: quia turba non sentitur nisi per hoc quod unus et unus, et sic multa videntur : et numerus eorum collectus dicitur turba esse. Sic igitur in sensu atomorum componentium est, quod oportet cadere sensum super extrema primo, et post super compositum ex ipsis : sed quia hoc tempus est invisibile, ideo dicunt non sentiri extrema, sed medium compositum : et propter insensibilitatem temporis motus simplicium atomorum diversorum secundum esse decipiunt et latent visum : et putatur unum medium esse tantum, cum in veritate duo appareant, sed simul in loco : sed hoc ideo est, quia sic composita non amittunt formas extremorum, cum non sint alterata ad medium : et quia retinent formas extremorum, secundum illos alterant sensum : et ideo sic dicere sicut isti dixerunt, nulla est necessitas.

Sed isti qui supernatione colores medios resultare fecerunt, melius dixerunt. Color enim superior qui est in supernatatione, mobilis est et alterabilis a subjacenti sibi, sicut omne diaphanum et movetur et alteratur ab eo quod videtur per

ipsum. Et Ideo quando sic alteratur et movet visum, non facit sibi similem motum primo, sed movet in forma ejus qui alteravit ipsum quasi permixta forma sua propria, sicut superius patuit in exemplo solis, cum ex fumo apparet puniceus : puniceus enim color est fumi ab albedine solis alterati: et ideo talis color fit ex duobus resultans, alius apparet visui statim, et non albus vel niger pure. Nec oportet in tali visione prius accipere formas albi secundum se, et nigri secundum se, et postea compositi ex utrisque, sicut sequitur ex praedicta opinione, et latere nos propter temporis insensibilitatem : quia ex supernatatione causatur actus medius qui neuter extremorum : et ideo agit in visum sub actu proprio, et non sub actu extremorum. Et secundum istam opinionem non oportet nos dicere, quod aliqua magnitudo corporis colorati sit invisibilis : sed potius dicemus quamlibet esse visibilem ab aliqua distantia determinata majore vel minore.

Haec igitur utique quaedam secundum veritatem est colorum admixtio, non quidem secundum rem, sed secundum quod perveniunt ad sensum. In re enim ipsa color fumi secundum actum alter est a colore solis : sed quando perveniunt ad sensum, tunc uniuntur et immutant in alia resultatione ex utroque. Illo autem modo qui In praecedenti opinione dictus est, nihil obstat quin appareat quidam communis et medius color ex compositione albi et nigri, eis qui stant a longe a re visibili. Sed iste qui stat prope, discernit In tali composito atomos albos et atomos nigros, et non medium. Nos enim in eis quae deinceps In fine istius libri tractabimus, ostendemus quod non est aliqua magnitudo colorati corporis invisibilis. Est ergo opinio secunda melior quam prima: sed tamen et haec falsa, quia non fit talis mixtio mediorum colorum secundum quod in se accipiuntur, et non prout immutant sensum visus.