LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT IX.

De medio et proprio subjecto odorum secundum genus.

Nunc vero eumdem modum oportet intelligere etiam de odorum natura : quod enim facit in humido siccum complexionale in saporum natura, hoc vice versa facit in sicco humidum enchimum in alio genere sensibilium quae sunt odorum natura. Enchimum autem vocamus in Latino intrinsecum sive complexionale humidum, quod est radicale sive nutrimentale in rebus physice complexionatis. Chimus enim succositas cibi est sive alimenti: et ideo enchimum nutrimentum humidum alimenti vocatur. Scimus autem ex multis praecedentibus dictis, quod hoc est complexionale humidum. alteratum a sicco et calido decoquente :

et tunc convertentes sermonem dicemus, quod primum subjectum odorum in re odorabili est siccum passum et alteratum a tali humido vaporoso : tale enim siccum secundum actum est et nihil aliud est nisi specie resolutus ab hujusmodi humido : et hic spiritus subjectum est odorum primum. In aqua autem et in aere est tamquam in mediis et non tamquam in primo susceptivo. Ex quo autem est in utroque istorum elementorum sicut in medio, oportet quod illa duo secundum commune ad utrumque sint media odorum.

Dicamus igitur nunc quid sit commune aeris et aquae secundum quod sunt medium odorum. Scimus autem quod id quod est perspicuum, est odorabile sicut medium, sed non secundum quod est perspicuum, quia secundum hoc est medium in visu : sed potius quod sunt humida lavabilia odorabilia et non mundabilia ab ipsis odoribus : si enim non essent mundabilia ab odoribus, non omnium possent accipere odorem. Si autem non essent quasi ablutiva odorum ab ipsis primis odorantibus, tunc non deferrent odores. Secundum igitur utrumque istorum, scilicet secundum quod sunt emundabilia et lavabilia, sic deferunt odores tamquam media.

Quod autem ambo ista elementa sunt media odorum., manifestum est ex animalibus habitantibus in utroque quae odorant, scilicet pisces, et duripelia habitantia in aquis, sicut cancer, et alia quaedam manifeste videntur odorare, eo quod a longe sentiunt cibum in tenebris, et in silentio nullo aere existente in aqua qui deferat eis odores : aer enim odores non defert nisi quando est purus et secundum actum existens. Si autem talis esset in

aqua, ipse supernataret, eo quod levis est in aqua, sicut in Caelo et Mundo est probatum. Non igitur salvatur in aqua aer qui deferat odores animalibus. Nec potest dici quod attrahant eum de extra aquam et postea odorent in ipso, quia talia animalia non spirant : non autem possent attrahere aerem nisi per respirationem. Si quis igitur ponat aquam et aerem utraque humida esse secundum naturam, et ideo lavabilia et mundabilia, oportet quod utrumque eorum sic sit medium horum, et erit tunc utrumque id enchimi sicci quod est in humido lavabili et mundabili sicut in medio alterato ab ipso naturaliter odor. Odorabile autem sive odoratum quod est sensus odoratus, erit virtute vel potentia tale quale secundum actum est medium ab odorante primo alteratum.

Quoniam autem sicut tale non est nisi spiritus humidi complexionatis, oportet quod omnis odor sequela quaedam sit et passio nutrimenti, et similiter est sapor : sed sapor sequitur immediate, et odor mediante humido saporoso, sicut patet ex praedictis. Hoc autem manifestum est per inductionem tam in non habentibus odorem quam in habentibus : elementa enim non sunt odorabilia, eo quod nec humidum nec siccum habent complexionalia, veluti ignis, terra, aer, et aqua : sicci enim spiritus resoluti ab ipsis sunt achimi, hoc est, ab humido nutrimenti saporoso non resoluti: nisi forte commixta in quibus cum dominantur simpliciora, forte faciunt odorem, et ideo maxime habet odorem. Constat enim quod habet saporem salsum, et habet siccum spiritum ab ipso resolutum, et ille in primo est subjectum odorum in re odorabili. Similiter autem ex eadem causa sal magis odorabile est quam, nitrum : sal enim humidius est nitro, et ideo resolubilius in spiritum odorabilem. Hoc autem manife- stat, quia oleum exit ab utroque, scilicet tam sale quam nitro : sed nitrum terrestrius est quam sal : et ideo non quidem est inodorabile, sed minus odorabile est quam sal : et plus effluit olei de sale quam de nitro. Hoc autem artificium est in alchimicis : quoniam si ad ignem lentum ponatur sal vel nitrum in vase quod sic taliter aptatum sicut id per quod stillatur aqua rosacea, tunc primo distillat aliquid aquae, quae si in tanto lento igne valde distilletur, distillet tamen aliquid olei inde : hoc autem non distillaret ab eis nisi haberent aliquid saporosi humidi spirantis siccitatem odoriferam. Sunt igitur talia odorabilia propter hanc causam.

Amplius autem lapis terreus durus non unctuosus est non odorabilis, eo quod ipse est achimius, hoc est, sine chimo conglutinatus. Ligna autem universaliter sunt aliquid odoris habentia, eo quod sunt enchimia : inter ligna autem aquatica ligna sunt minus odorabilia : quod contingit propter lignorum talium frigiditatem, quae impedit pati humidum enchimum a sicco complexionati : et ideo insipida, et minus odorantia inveniuntur.

Amplius in eis quae metallantur per artem et in metallorum sunt genere per naturam, aurum minus est odorabile omnibus aliis : cujus causa est, quia nimia subtilitas terrei et humidi, et optima permixtio eorum non sinit unum pati ab alio aliquam transmutationem : et ideo remanet humidum sicco permixtum, et non enchimum. aes autem et ferrum quianon bene commixta sunt, habent humidum et siccum : habent ea passibilia ab invicem : et ideo efficitur eorum humidum enchimum : et ideo odorabilia sunt plus omnibus aliis metallis. Argentum vero et stannum magis sunt odorabilia auro et lapidibus, sed minus quam aes et ferrum : et hoc contingit quia media sunt

inter ea, et sunt aquatica plus quam ferrum et aes : et ideo impeditur passio humidi sicut in plantis aquaticis.