LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT X.

De errore quorumdam dicentium, quod odor est evaporatio fumalis.

Ex his autem quae diximus de primo et proprio subjecto odorum, visum est quibusdam quod odor sit fumalis evaporatio, et quod nusquam sit odor in medio nisi aliquid sit ibi. substantialiter fumalis evaporationis : et hoc quidem in libro de Anima probatum est : hic autem ad hoc volumus inducere demonstrationem.

Ponamus autem in primis positionem eorum. Dicunt igitur isti, quod odor est fumalis evaporatio, et non qualitas generata in aere ab eo quod fumaliter evaporat : dicentes hanc evaporationem communiter esse terrei corporis et aquei : quia, sicut diximus in scientia Meteororum , illa sola duo elementa evaporant : dicunt autem isti hanc evaporationem esse aeris sicut in quo diffunditur ipsa evaporatio. Super hanc autem positionem sustentantur omnes loquentes de natura odoris. Unde Heraclitus utique tale verbum dicit, quod si omnia entia fiant fumus, quod omnia erunt odorabilia et nares discernerent odores eorum. Sic igi- tur omnes physici odoris naturam asserunt esse aut exhalationem quae fit vapore aqueo, aut evaporationem in qua est vapor terreus, aut utraque ista.

Quod autem nullum istorum verum sit, videtur quod chimus odoriferas est humiditas quaedam complexionatis : fumalis vero evaporatio communiter est terrae et aeris : terrae autem est sicut medii, aeris vero sicut loci et medii per quae diffunditur : et evaporatio fumalis large sur pta non vaporat nisi ex aqua et terra : et hoc patet quia quando resolvitur ad materiam unde sumitur, non tunc constituitur terra ex vaporatione fumali terrae, sicut patet in fumo ignis qui generat fuliginem : ex evaporatione autem aquae constituitur aqua, sicut patet in aqua fumante in olla cooperta. Horum autem neutrum videtur odorum : chimus enim odoriferas in aqua est effundens odorem : fumalis autem vaporatio numquam est in aqua secundum actum.

Quod autem odor in aqua sit, patet ex hoc quod dictum est prius, quod animalia odorant in aqua. Amplius autem evaporatio secundum similitudinem dicitur esse sicut hujus et illius quod est terrae secundum Antiquos et aquae : et si evaporatio terrae quae est fumus, non bene dicitur in aqua esse, tunc nec evaporatio terrae vel aquae potest esse in aqua secundum actum : humidum enim aqueum frigidum restringit vaporativum siccum. Non autem immanifestum est, quoniam utrumque humidum tam illud scilicet quod est in spiritu, hoc est, in aere,quam illud quod est in aqua secundum quod utrumque est medium odorum : oportet enim pati et recipere odorem qui est ab enchimia siccitate : tam aer enim quam aqua deferunt odorem sicut medium odorum : aer enim humidus est secundum materiam, et non immanifestum est ex physicis quod odoriferum similiter agat, et facit in humidis elementis, et in aere in quo est spirituale humidum, quemadmodum agit et facit in humido odorem suum lavatum in ipso siccum enchimium :

aqua enim in qua lavatur odoriferum, fit odorifera. Odor igitur est in aqua secundum actum : odor igitur non est evaporatio fumalis. Nec aliquis nos arbitretur contraria nobis dicere : quia diximus supra quod odor est in sicco vaporativo sicut in subjecto primo, in quo est secundum esse materiale, sed in medio est secundum qualitatem simplicem odoris et secundum esse spirituale. Heraclitus autem et sui sequaces dixerunt ipsam qualitatem et essentiam odoris esse fumalem evaporationem, et nusquam esse odorem nisi secundum esse fumalis evaporationis, quod hic demonstravimus esse falsum, sicut patet ex dictis.