LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XL

De proportione odorum ad sapores, et de numero odorum.

In accipiendis autem speciebus odorum attendendum est, quod oportet species odorum esse proportionales saporibus qui causantur ex illis : hoc tamen non generaliter est verum. Causa autem est, quia praecipue sapores frigore causati, ut ponticus, et stipticus, non in omnibus, sed in quibusdam rebus adveniente calido vaporativo, amplius digeritur humidum quod est in eis : et ideo cum vaporat, melior est odor ejus quam sapor : quia resolvitur ab enchimo magis decocto. In quibusdam autem magis grossis et viscosis a quibus non separatur pars humidi magis digesti, sed magis vaporativi ab ipso humido complexionati, remanet

proportio odoris et saporis : et invenimus odores nominibus saporum nominatos, ut sunt odores acetosi, et dulces, et acuti, et pontici, et crassi. Et aliquis diceret forte, quod odores putridorum putrescentes proportionales sunt saporibus putridorum : et haec causa est dicta in quarto Meteororum : putrida enim sunt vel colore naturali combusta, et ideo sunt primo exterius humida et tandem arida : et sic incinerantur sicut combusta : oportet igitur, quod amara sint hujusmodi sicut et cinis combustorum. Cum igitur odor sequela sit saporis et praecipue saporum ex calido causatorum, oportet quod odor putridorum, sicut stercorum, et cadaverum, proportionetur sapori amaro : et ideo consequens est, quod sicut putrida divisibile habent humidum quod potatio vocatur ad gustum : ita etiam putrea sive putrentia vel foetentia ea quae desiccata sunt in diversa foetentia, quia jam resolvuntur et discoiittnuaiitur : et ideo sunt pentea quae abominabilia vocantur.

Ex his omnibus manifestum est, quod sicut sapor est in aqua sicut in medio per quod pertingit ad gustum : ita in aqua et aere tamquam in mediis est olfactus : et odor fit ex partibus ipsius odoriferi per calidum vaporativum : et propter hoc frigus et conglutinatio restringunt tam sapores quam odores, sed hebetant sapores, et destruunt omnino odores : quia humidum enchimum constringitur per frigus,et per conglutinationem retinetur virtus : et ideo cum non det saporem nisi quando est in actu fluens, hebetatur sapor a frigore et conglutinatione : odor autem qui fit per calidum quod movet et generat odorem ex odorabili,in medio aufert quidem frigus, et restringit intus conglutinatio fortis in partibus rei odorabilis. In omnibus ergo aliis sensibilis motus est per se de contra- rio ad contrarium per media determinata in septenario numero secundum numerum proportionum in genere, quae alio modo potentia sunt infinita, non actu, sed solum secundum abundantiam et effectum, sive forma proportionis media accipiantur : sed in odoribus motus est de contrario ad contrarium per hoc quod motus est in saporibus : et ideo generatio odorum est sicut finis generationis saporum.

Quod autem nos diximus media potentia esse infinita quando sine proportione accipiuntur, hoc modo est verum,secundum quod probatur in sexto Physicorum infinita esse facta in quolibet fieri, et infinita fieri in. quolibet esse, et ante quodlibet factum : et ideo ubicumque sunt motus sensibiles ut dicantur fieri ibi actu, necesse est constitui unum sensibile medium. Propter quod dicit Alfarabius et Averroes consentit, quod medii colores et alia sensibilia media sunt infinita : non enim omnia secundum diversitates proportionum naturalium accipi possunt : quia multae proportiones sunt in continuis, quae nullo modo sunt in numeris. Adhuc autem multiplicatio continuorum sibi non sunt proportionabilia nisi secundum abundantiam indeterminatam et defectum. Ad numerum igitur mediorum saporum necesse est concordare ut in pluribus medios colores : et in quibus non concordant, erit propter causam supra inductam.