LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT V.

De vera causa commixtionis mediorum colorum.

Si autem est commixtio corporum non secundum istum modum quem putant quidam, sicut Democritus et Leucippus, tunc erit vera causa commixtionis colorum mediorum ad medios colores generandos : non enim fit commixtio corporum physicorum sic quod minima atoma simplicia prima quae in eis aequidistant secundum proportionem ponuntur: quae tamen sunt immanifesta nobis secundum sensum : licet miscentur omnino alterata a formis extremis ad medias, sicut dictum est in fine primi de Generatione et Corruptione. sed ibi quidem universaliter dictum est de mixtione secundum quod universaliter competit omnibus: hic autem habemus dicere de colorum extremorum mixtione sola. Illo autem modo quo illi dicunt, quod atomalis scilicet compositio faciat mixtionem, sed solum componuntur quaecumque oportet dividere ad minima suae speciei et non alterari a suis speciebus, sicut dicimus homines dividi et equos et semina et omnia individua. Illa enim ulterius non dividuntur : quia minima sunt in quibus salvatur species : hominum enim minimus et hic homo et ille, et equorum hic equus et ille : et ideo istorum multitudo congregata in unum locum secundum istos dicentur permixta, quando aequldi- stant et proportionaliter ponuntur et disponuntur in loco uno. Et haec praecipue oportet esse quando connaturalia sunt aequidistanter posita : eo quod etiam plantae oportet connaturalia esse quaecumque miscentur secundum naturam : et ideo unus homo non permiscetur cum equo, vel e converso. Quaecumque vero non dividuntur ad minimum, sed ex suis formis alterantur ad medium, horum commixtionem non oportet fieri sic : sed oportet ea ex toto alterari, et sic misceri ita quod nihil retineat secundum actum de extremo alterato. Haec enim sunt quae secundum naturam maxime commisceri habent.

Qualiter autem sit possibile talem mixtionem fieri in physicis corporibus, manifestum est ex eis quae diximus in fine primi Peri geneseos, cum tractaremus de commixtione. Quae autem sit necessitas, quod commixtis simul etiam colores miscentur, manifestum est ex his quae statim dicemus : et tunc oportet hanc eamdem esse causam, quod multi sunt medii coloris : et tunc patebit quod non oportet dicere causam omnium mediorum colorum esse supernatationem vel indivisibilium aequidistantem positionem. Si enim diceretur quod aequidistans positio causa est mediorum colorum, tunc oporteret dicere quod prope videnti non esset color medius, quia ille videret extremum qui mixtus esse diceretur: sed longe videns non videret extremum commixtum si appareat ei medius, et esset debiliter videnti medius, et lynceo non esset medius color. Quae omnia falsa sunt.

Dicamus igitur causam quare mixtis corporibus misceri necesse est colores : et in eadem hac causa manifestum erat, qualiter album et nigrum opponuntur contrarie uno modo, et ut privatio et habitus alio modo. Habitum autem est in praehabitis multoties, quod diaphanum quod est in coloribus quibusdam, est in eis ex convenientia cum perpetuo superioris corpore : et habitum est quod est

in omnibus fere secundum magis et minus. Quia igitur in multis est elementis, et non in elementis inest ipsa natura quam vocamus perspicuum, prius naturaliter, quam primae, qualitates elementorum quas vocamus activas et passivas : quia vero in multis est elementis, oportet quod nullam habeat contrarietatem cum aliqua illarum qualitatum. His duobus sic probatis, est adhuc sciendum quod raritas et densitas non faciunt perspicui naturam et opaci. Si enim demus opacum rarefieri, adhuc remanet in ipso opacitas : adhuc autem spissa luminosa sunt, sicut sol et stellae : et rara opaca sunt, sicut terrestres nubes.

Ex his igitur tribus suppositis relinquitur, quod cum commiscentur elementa, ita quod plurimum et minimum unius est cum minimo et plurimo alterius, convenit omnibus habere partes perspicuas. cum partibus opacis, sicut dicit primum de tribus probatis : et manebunt haec in ipsis non alterata a natura perspicuitatis, eo quod non contrariantur eis qualitates activae et passivae visibilium, sicut dicit secundum ex eis quae probavimus : et hoc non impedit raritas et densitas, sicut ostenditur ex tertio. Diviso autem perspicuo et composito, ita quod compositio intercipitur opaco, oportet quod lumen quod habet perspicuum terminatum sicut et ipsum perspicuum dilatetur in ipso extremo ubi tangit ipsum : et hoc esse luminis est color ipsius : quoniam cum ex multitudine perspicui lumen in tota superficie valet dilatari et profundam, erit res alba procul dubio. Quando enim ex multitudine opacitatis numquam dilatatur in ipsa, et profundatur, absque dubio erit nigra res illa: propter quod nigredo ad opacitatem quae perspicuitati contraria est, sicut ad causam reducta qualitas est, et non privatio : et sic albedini opponitur contrarie : et tamen lumen nullum habet contrarium, eo quod ipsum non est perspicuum, sed actus perspicui. Et si subtiliter haec considerentur, invenitur nigredo opponi albedini contrarie secundum id quod materiale est in albedine : privative autem opponi ad id quod formale est in ea : propter quod magis privative opponitur ei quam contrarie.

Multitudo autem colorum mediorum causabitur ab eo quod multi sunt modi commixtionis corporum ex perspicuo et opaco. Possunt enim commisceri quaedam secundum numeros proportionales, ita quod triplum perspicui in superficie sit cum simplo opaci, vel e contrario, et aliis multis modis potest talis commixtio fieri. Quaedam autem non servata proportione in numeris possunt commisceri per abundantiam unius istorum, et defectu alterius in superficie. Ista enim oportet dicere eodem modo fieri et multiplicari, quo etiam secundum primam opinionem multiplicari dicuntur aequidistantis positi et compositi colores : et sicut dictum est in secunda opinione de proportione supernatationis. Omnes enim illi modi servantur in commixtis corporibus ex perspicuo et opaco. Quae autem sit causa, quod colorum species formaliter necesse est esse terminatas et non infinitas secundum numerum, similiter autem et saporum et sonorum et aliorum sensibilium, postea dicemus : quia una ratio est de omnibus. Sic igitur tantum dictum sit a nobis quid sit color, et qua de causa sint multi colores.

Quia autem nos non hic intendimus de sensibilibus secundum quod intrant sensum, sed de ipsa generatione sensibilium et secundum suum esse in natura, et tamen sonus et vox non immutent sensum nisi secundum suam generationem, ideo nos oportuit in libro de Anima sufficienter tractare de generatione vocis et multitudine sonorum : quia ibi tractatur de eis prout sensum immutant. Quae igitur ibi dicta sunt de sono et de voce, sufficiant : et ibi

etiam diximus causam quare nullius sensibilis multiplicatio potest causari exprimis qualitatibus : quia nos quaerimus causas per se essentiales sensibilium. Calidum autem et frigidum et humidum et siccum non sunt causae per se istarum : cujus signum est, quia album quandoque generatur a calido, et quandoque ab ipso generatur nigrum, et similiter de frigido et aliis qualitatibus primis : igitur non sunt per se causae colorum essentiales, aut non sunt. Sed quoniam non salvantur in essentiis eorum, et hoc quidem etiam in libro de Anima capitulo de gustu diximus, abhorremus hic ponere causas tales colorum : et illi qui boni erant inter Peripateticos ante nostra tempora, hac via qua nos incedimus, incesserunt.