LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VI.

De alia solutione et causa prius inductae quaestionis.

Aut ergo, sicut dictum est, dicemus causam unitatis primi sentientis accipientes esse illam quae dicta est, quod scilicet necesse sit propria sentientia referri ad proprium sentiens unum : vel dicemus, quemadmodum oportet esse ipsas res sensibiles, ita oportet esse in anima sentiente. In rebus enim unum et idem numero simul est album et dulce et sonans et odorans, et sic de aliis multis sensibilibus quae sunt unum subjecto,nisi per subjectum divisae sint passiones sensibiles ad invicem : sed quando sunt unum subjecto, tunc non est alterum esse eorum unicuique, quia color non est sapor, et sic de aliis.

Similiter igitur ponatur esse in anima idem et unum primum sensitivum esse omnium, quod secundum rem comparatum ad hunc sensum et alium fit aliud et aliud respectu horum, quodlibet genere factum aliud et aliud respectu aliorum actus specie aliud et aliud cum in rebus sensibilibus fit quando sunt unum subjecto et differunt secundum esse formale, oportet in anima aliquid unum esse quod dicat talem, esse convenientiam et talem differentiam esse in sensibilibus, sicut in. libro de Anima dictum est. Quare illud idem et unum existens per essentiam, sed proportione quam habuit sen- sui vel illi comparatum, non est idem et unum secundum esse : et quod dictum est in objectionibus, quod non contingit duo sentiri simul, reducebatur ad duas causas : quarum una fuit, quod motus et operatio unius virtutis non terminatur simul super duo : et alia fuit, quod unus motus excludat alium, sive sint contraria, sive disparata et non contraria : et sive sint in eodem genere, sive in alio genere : et hoc solvere non est difficile.

Dicemus ergo secundum praedicta, quod virtutis unius quae secundum essentiam et esse est eadem, non potest esse operatio super duo : sensitivum autem primum non est tale, sed essentialiter est unum, et secundum esse diversificatur : et ideo operatio ejus existens est una secundum quod comparatur ad essentiam ipsius primi sentientis, sed efficitur plures ex parte qua est in esse diverso secundum quod comparatur ad sensus proprios, sicut centrum unum in essentia existens, plura est secundum esse terminando et principiando lineas quae egrediuntur ex ipsa : et haec solutio est Averrois et Alfarabii, et est bona.

Posset tamen dici, quod aliquando duo contingit referri ad unam virtutem dupliciter : possunt enim referri ad ipsum sicut fines : et hoc modo impossibile est quod una virtus secundum actum operationis accepta sit simul super duo operans, quoniam hoc modo verum est quod actus et operationes suis finibus differunt : et propter diversos fines efficiuntur diversae operationes vel motus qui non sunt simul in eodem operante, sicut dictum est in quinto Physicorum. Aliquando autem non sunt comparata ad ipsam sicut fines, sed sicut ea inter quae facit operationem diversitatis et convenientiae : et sic una virtus potest operari super diversa : reducit enim ea ad unum in quo uniuntur vel separantur sicut ad subjectum vel comparationem, et in illo uno accepta componit ea vel dividit, et alias facit inter easdem comparationes. Nisi enim plura ad invicem reducerentur ad

unum, impossibile esset unam secundum actum virtutem operari super ea, una numero operatione et in eadem natura temporis. Talis autem virtus non potest esse una multorum materialium virtutum sicut est sensus proprius : quoniam tales virtutes nullo modo sunt plurimum nisi eorum quae sunt unius generis et divisim. Oportet igitur quod sit forma quaedam, uniens plures materiales, per quas accipit plura per modum qui est praedictus.

Et quod dictum est, quod unus excludit alium, verissimum est quod unus depellit alium quando accipitur ut finis : sed quando accipiuntur ambo sicut reducta ad unum, tunc neutrum est ut Sinis : et ideo tunc neutrum secundum propriam virtutem movet. Quod autem objiciunt de contrarietate extremorum vel mediorum vel diversorum generum, absque ratione est dictum : quia in libro de Anima ostendimus, quod etiam quamvis organa sensuum quorumdam accipiunt species sensibilium materiales, sicut gustus et tactus, tamen hoc quod reddunt primo sensitivo, non habet esse nisi intentionale et simplex : hoc autem non. habet contrarium: et ideo intentiones contrariorum ad primum sensitivum delatae non sunt contrariae, sicut nec in intellectu rationes contrariae sunt contrariae, quia aliter anima nullo modo subjiceretur eis : si enim secundum esse materiale subjiceretur anima formis rerum, oporteret quod esset alba et nigra, lapis et lignum, quod in libro de Anima est improbatum. Est igitur quaestio dicta quoad omnes suas objectiones sic sufficienter soluta.