LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XV.

De assignatione aliorum organorum sensuum.

Sensitivum aut strepituum sive sonorum, oportet appropriari acri. Cujus causa est duplex: quarum unam diximus in libro de Anima , quod scilicet aer naturaliter concluditur in aere ad quem quietum existentem perveniunt soni. Alia vero est, quia pellis quae vocatur tympanum auris, ''in qua est nervus qui concavus, sicca est et aere plena secundum naturam in qua percipitur sonus ab exteriori aere propter symbolum : sicut enim perspicui natura in anterioribus est oculi, ita etiam aeris natura in anterioribus pellis et nervi auditivi continetur. In interioribus enim contineri non potest propter causam quam superius assignavimus.

Odoratum autem oportet attribuere igni : non ideo quidem quia igneus sit, sed ideo quod est medietas ignitorum odorum. Omnis enim odor est calidus siccus. Et si diffiniatur secundum primum movens, erit evaporatio fumalis enchimi sicci, licet secundum suum esse qualitas sit et non evaporatio, sicut infra ostendemus. Diximus enim in libro de Anima , quod id quod est virtute odorabile, hoc est percipiens odores : tale est potentia quale est odorans in actu : quae potentia non omnino materialis est, sed formalis, ut habens primum esse quod est sicut somnus : et ab objecto accipiens esse secundum quod est sicut vigilia : et ideo symbolum sunt habentia sensus et sensatum : et sic symbolum habet olfactus cum ignis proprietate quae est calidum siccum, licet in compositione sit frigidum humidum, sicut in libro de Anima determinari habet. Et animalia quorum complexio accedit magis ad calidum et siccum, melius olfaciunt quam alia. Odoratus enim, sicut diximus prius, est virtute calidus siccus, qualis est postea cum olfacit secundum actum. Et inde ulterius est manifestum, quod organum odoratus proprie est situm in loco propinquo cerebro. Est enim odoratus virtute quidem calidus et naturaliter et complexionaliter frigidus : et ideo sicut natura ordinavit refrigerans ingredi ad. cor et ad pectus ad mitigationem caloris, ita ordinavit quod actu calidum ingressum habeat ad frigidissimum ad mitigationem frigiditatis. Oculi autem generatio eumdem modum habet, quia frigidissimi : sed non potuit per ipsum ingredi igneum calidum sicut per odoratum : quia ex illo destrueretur oculus, sicut constat ex supra dictis. Constat igitur generatio oculorum a cerebro, et in miringis ejus circumvolvitur : cerebrum autem frigidius et humidius est omnibus partibus complexionatis corporis animati : et ideo quod generatur ab ipso, necesse est frigidum esse : et quod actualem frigiditatem aeris attingit, frigidius est cerebro : non enim cerebrum frigidius est nisi principalibus partibus quae sunt cor et hepar et testiculi : sed oculi simpliciter sunt frigidiores.

Tactus autem instrumentum aptatur

terrae propter causam quae in his quae de anima sunt, dicta est. Gustus autem est quaedam species tactus, et ideo elemento terrae attribuitur. Et hac causa circa cor est instrumentum horum duplici ex causa : quarum una est, quia cerebrum et cor in complexione opponuntur. Et ideo cor oportet esse calidissimum omnium partium corporis : tantum autem calorem non retineret nisi esset creatum ex carne dura solida. Talis autem caro maxime terrae habet. Dicitur autem hos duos habere instrumenta circa cor hac de causa : quia cum tactus ubique sentiat tangibilia, tamen excellentius sentit cor omnibus aliis membris, et est fons tactivae virtutis : propter quod etiam tactus unus est, et est forma dans esse animali secundum quod procedit a corde : tamen secundum quod judicium tangibilium est, sic est plures tactus et non unus. Gustus igitur secundum judicium saporum absque dubio in lingua sicut in organo diffunditur : sed secundum quod tactus est, sic ad cor sicut ad fontem sensus tactus dirigitur. Hoc igitur modo sit determinatum de sensibilibus organis quae sunt partes animati corporis.