LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT XIII.

Quod odoratus non spirantium ejusdem rationis est cum odoratu spirantium.

Quod autem ea animalia quae non spirant et sunt perfecta sensu ejusdem odorabilis, habeant quod odorant, et cujus habent sensum etiam spirantia, manifestum est : etenim pisces et animalia quae atoma sunt, eo quod propter sui parvitatem, anatomiae divisione dividi non possunt, diligenter sentiunt odores. Cujus signum est, quod a longo moventur ad cibum et in tenebris : et tamen pisces non respirant sicut nec minuta animalia quae pectus non habent et sentiunt. Igitur ista non propter aliud nisi propter illam speciem odoris quam diximus nutritivam, eo quod est alimenti, quam sentiunt aliquantum multum remota a propria esca. Odor enim diffunditur ad magnam distantiam et occurrit animalibus in aere, ut apibus, et vespis, et hujusmodi, quae longitudine magna distant a cibo quem per odoratum prosequuntur : ita enim licet non adeo longe ut apes et perparvarum formicarum genus videmus moveri ad escam. : et hoc modo de genere marinorum sentit odorem animal quod vocatur purpureus : habet hoc nomen, eo quod sanguine suo purpureo Ungimus, vel quia purpurae assimilatur : et multa aliorum talium animalium non spirantium acute et diligenter et longe sentiunt escam propter solum odorem : et hoc manifestum fit, quia sentiunt odorem : non tamen adeo manifestum est quo instrumento, vel quo modo sen-

tiunt.

Et ideo si quis objiciens contra ea quae diximus, quaerat quo modo vel quo instrumento tale animal sentit odorem, dicens sic, quod sic spirantibus quidem omnibus sit solum odorare, eo quod odorare sit solummodo accidens spirantibus propter attractionem qualitatis aeris cum aere attracto : nullum autem talium animalium spirat : tunc sequitur quod sentiunt odores per odoratum, quia non est ejusdem generis cum sensu odoratus spirantium : et sic sentiunt sexto sensu qui est propter quinque determinatos in libro de Anima . Hoc autem est impossibile. Quibuscumque enim unum accidentium specie propria infert passionem, horum potentiae passivae sunt ejusdem rationis. Constat autem quod odor est unum accidentium inferens passionem olfacientibus quae odorabilia animalia vocantur. Igitur odoratus ipsorum est hujus rationis quoad odorum perceptivam potentiam. Licet igitur specie sentientium differat odoratus secundum differentiam odorantium, tamen ipse odoratus secundum quod est potentia passiva et perceptiva odorum, est unius rationis potentia, sicut et visus.

Sed forte non. eodem modo fit odoratus spirantibus et non spirantibus : sed animalibus exhalantibus per anhelitum quamdiu spirant, tunc spiritus aufert ex vehementia motus velamen superjacens super organum odoratus : sicut si auferatur cooperculum quoddam ab aliquo cooperto. Et haec causa est, quod minime sentiunt odores non spirantia : et causa hujus est, quia velamen non aufertur operiens organum olfacienti, sicut dictum est in secundo de Anima : et subtilius ista in anatomia animalium ''tractanda erunt. Animalibus autem quae non spirant, hoc velamen ablatum est per naturam : cujus causa est, quia talia animalia sine sanguine frigida sunt : et expedit eis ut occurrat eis per seipsum temperate calidum semper : . propter quod etiam talia animalia frequenter tempore frigido non moventur ad aerem, nisi multum habeant cerebrum remotum ab odoratus organo, sicut habent pisces : si enim aqua attingeret cerebrum, morerentur : propter quod cerebrum multum in posteriori parte capitis talium animalium natura collocavit, et ante posuit sibi ossa et pelles et squamas ad protectionem : et odoratus talium per nervos perficitur in anteriori parte nasi.

Haec autem differentia animalium, scilicet odorare, similis est quodammodo animalium differentiae, scilicet videre per oculos : quaedam enim animalium palpebras habent quibus non apertis et revelatis non accidit eis videre, et sunt

omnia sanguinem et molles oculos habentia : animalia vero quae duros oculos habent, non habent hujusmodi palpebras : et ideo etiam non egent aliquo modo motu et motore qui revelet eis oculos : sed accidit eis videre a facultate naturae,quae statim existit in eis sine aliquo opere motus et moventis, quod aliquid ab oculis removeat. De hac autem differentia animalium satis in libro de Anima dictum est : et ideo sicut nos non dicimus diversa ratione diversam potentiam visus esse in habentibus oculos apertos, et in non habentibus operculum super idem.

Si autem iste modus diversus non diversificat potentiam perceptivam odoris secundum quod operatur ad odores : ita nec illa de qua prius dictum est, quod scilicet quaedam animalia non accipiunt odores nisi per accidens delectabiles : et ideo accipit homo hos et illos qui per se sunt delectabiles : omnium enim ab homine aliorum animalium nullum indignatur vel fugit odorem eorum quae de se sunt de numero fetidorum : et talia sunt quorum delectabilis est odor per se non relatus ad cibi convenientiam, nisi forte ita excellat odor, quod venenosus vel corruptivus sit cerebri propter nimiam sui caliditatem et siccitatem : et hoc fit quando cum vapore grosso et forti et mortifero diffunditur. Diximus enim in libro de Anima , quod omne excellens sensum corruptivum est, eo quod sensus est quaedam sensibilium harmonia : a talibus enim omnium eodem modo corporum patiuntur aliorum animalium capita, sicut homines a fumo et vapore carbonum patiuntur gravedinem capitis : eo quod siccus nimis et grossus est talium vapor. Et hujusmodi causa temperantur carbones infusione vini et salis ut subtilietur fumus ethumectetur et minus laedat. Quando autem non sic temperantur et sint facti de lignis viridibus commixtis et terrestribus, tunc saepe interficit homines fumus eorum, et praecipue si in caverna arcta clausus sit, nec descendi possit nec vaporare : et ex tali causa tres nuper in Colonia in caverna pauperes apud carbones mortui sunt inventi. Similiter autem moriuntur multi a sulphuris virtute et diversorum afflatu, sicut argenti vivi et aliorum hujusmodi, quae spiritus in alchimicis vocantur. Et ideo talium odores fugiunt animalia : non ideo quia detestentur foetorem secundum se, sed quia gravedinem vel corruptionem ab eis patiuntur : et ideo foetida non corrumpentia non fugiunt, sicut sunt stercora et hujusmodi. Et ideo ipsam foeditatem secundum se non curant, quamvis saepe sint talia foetida : quia multa crescentium ex terra, ut plantae, faetida sunt valde. Hanc enim foetiditatem non curare videntur nisi conferat vel noceat aliquid ad edulium ipsorum, cujus odor est passio in quantum est gustabile.