LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT III.

De falsis opinionibus quae sunt circa generationem mediorum eo lorum.

Habita igitur natura coloris et de ge iteratione albi et nigri secundum modum physicum, erit nunc dicendum nobis dividentibus medios colores quot modis alios colores qui medii dicuntur, oportet accipi. De acceptione igitur mediorum colorum introducamus opinionem aliorum .

Dicunt enim quidam sic generari medios colores ex albo et nigro, quod albus et niger aeque distant, id est, proportionaliter componantur, ut sit servata aut aequalitas arithmetica, aut aequalitas geometrica : haec enim vocatur aequidistanti a in commixtis secundum visibilia : cum sic miscentur, tunc unumquodque albi et nigri quae per minima dividantur, est insensibile propter parvitatem quam habet : sed id quod est ex ambobus, est visibile fieri. Hoc autem ita intelligendum est, quod album et nigrum in atoma dividantur, et tamen servent suas naturas : et sic diversa proportione naturaliter componantur, in qua compositione adhuc suas retinent formas : sicut si nos diceremus pulverem atramenti cum aloe componi : tunc enim unumquodque compositorum esset insensibile propter parvitatem : et quod fit per compositionem ab ambobus, efficitur visibile. Cum igitur omne visibile sit color, oportet hujusmodi esse colorem. Non autem est color extremus si qui est albus vel niger : erit igitur color medius mixtus ex utroque, et alia species coloris ab utroque. Hoc enim modo Democritus et Leucippus omnem dicebant fieri admixtionem ex albo et nigro in actu salvatis, sed per minima divisis in aloma : quorum compositione secundum proportionem stante aeque arithmetico, geometrice, vel musice, generari dicebant omnes medios colores.

Contingit igitur sic concipere secundum istos plures colores esse quam album et nigrum, qui multiplicantur secundum multiplicitatem proportionum. Contingit autem album et nigrum in compositione aequidistantia jacere composita, sicut tria ad duo, quando sunt tres partes unius et duae alterius : jacent autem sic tria ad quatuor, quando sunt tres partes unius et quatuor alterius : et similiter contingit ea simul jacere composita secundum alias numerorum proportiones, ut dicunt Democritus et Leucippus. Contingit autem ea componi nulla servata proportione et ordine compositorum, sed tamen secundum abundantiam et defectum, quod sit scilicet de uno plus et de altero minus absque proportione, qui vocantur ab eis numeri asymmetri, hoc est, non mensurati : eo quod non mensurantur proportione aliqua.

Oportet autem, quod haec compositio ex atomis extremorum colorum eodem modo se habeat in his quae observantur in consonantiis musicalibus. Colores enim illi qui sunt compositi in numeris proportionabilibus, sunt delectabilissimae in visu species colorum, sicut in consonantiis delectabilissimae symphoniae sunt in auditu, in quibus servatur proportio numerorum in vocibus et tonis. Et hoc modo dicunt esse consitos medios colores conchilinum et puniceum. Est autem concinimus idem quod conchineus, qui rubicundus est cum claritate, et dicitur concinimus, quia fit ex sanguine concheae

cuiusdam ut ostreae, quod in concha generatur, quod ostreum a quibusdam vocatur conchus : propter quod etiam cochineus vocatur color. Vocant autem ipsum reges antiqui in legibus murices et munilegulos eos qui illud jus habent colligendi et venandi. Colores autem medii non in numeris mixti, alii sunt ab his et indelectabiles, vel sicut cujus omnes colores contingit esse in numeris. Et si dicat aliquis quod abundantia et defectus est quidam numerus non proportionatus, tunc oportet dicere quosdam esse ordinatos, quorum generatio est secundum proportiones numerorum, et alios inordinatos qui fiunt ex compositione extremorum non proportionata. Hos autem medios colores forte dicet aliquis non esse potentias, quando non sunt in numero proportionato.

Post hoc autem advertendum, quod Democritus et Leucippus non dicebant aliquid generari nisi tantum per congregationem : propter quod etiam dicebant medios colores non fieri nisi quadam congregatione albi et nigri in atoma diversorum, sicut ex positione albi et nigri pulveris,sicut diximus supra,vel ex compositione albae et nigrae lanarum resultat color neque niger neque albus. Perfectionem autem hujusmodi colorum omnium dicebant esse sicut et ordinem et figuram, sicut alibi dictum est. Quod autem sit in aequidistantia proportionis secundum numerum esse, et aliquid esse sine hac abundantia et defectu, nos infra explanabimus in loco proprio, ubi numerum specierum mediorum sensibilium tam in colore quam in aliis ostendemus. Iste igitur est unus modus generationis mediorum colorum secundum. Democritum et Leucippum.

Unus etiam modus generationis colorum alius a praedicto secundum Anaxagoram, quando scilicet unus fit ex eo quod unus extremorum resultat per alterum : et hoc fit qualiter sive niger subtus, et albus supra, sive medio, aequaliter enim per alternos resultat tertius qui est medius inter duos: et hujusmodi exemplum dicunt esse in arte pingendi. Illa enim saepe unum colorem ponit inferiorem, et alterum superlinit faciens eum eminere secundum apparentiam super alium, et ita tamen, quod non penitus exstinguat et tegat eum. Hoc autem faciunt pictores quando pingunt aliquid quasi stans in aqua vel in aere: tunc enim colores imaginis ponunt primo, et superducunt illis colorem tenuem diaphanum non tegentem colores et figuras imaginis : et hunc modum in natura invenimus in aurora, et quando sol apparet per fumum incensum ex subtili terreo elevatum : tunc enim fulgor solis qui est in se albus, videtur et apparet quasi puniceus. Isti autem sicut et anteriores multitudinem mediorum colorum causabant ex eo quod fit sibi superlinitum in proportione et extra proportionem secundum abundantiam tamen et defectum. Potest etiam esse tertia inferioris et duplum superioris vel in alia proportione naturali: et potest esse abundans superlinitus super inferiorem sine proportione multis modis valde, sicut infra ostendetur.