LIBER DE SENSU ET SENSATO

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De ordine et modo dicendorum.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VIT.

 Tractatuum et Capitum in libro de Sensu et Sensato,

CAPUT VIII.

De falsis opinionibus quae sunt circa sensibilia .

Licet autem gustabile sit quoddam de numero tangibilium, sicut diximus in libro de Anima, tamen Democritus et quidam alii Philosophi qui de sensibus et sensibilibus loquuntur, omnino incongruum faciunt tractatum. Dicunt enim, quod omnia sensibilia sunt tangibilia : etenim si concedatur hoc quod dicunt totaliter se habere sicut dicunt, tunc unusquisque aliorum sensuum est actus quidam. Quod autem hoc est impossibile, non est difficile discernere ex his quae in libro de Anima dicta sunt. Peccant autem ad hoc Antiqui qui utuntur his quae sunt communia sensibus sensibilia tamquam sint propria: et ideo hoc iecerunt : quia sensus sextus esset illorum. Magnitudinem enim et figuram et

asperum et lene faciunt tamquam propria sensata. Amplius autem acutum et obtusum quae principaliter sunt in glebis terrestribus sunt communia sensuum, quia ad figuram reducuntur : et quamvis hic non ab omnibus aequaliter sensibus participantur, tamen tam visui quam auditui sunt communia : et de visu quidem non est dubium : de auditu vero etiam constat, quia acutus sonus et gravis ex figura percutientium causatur. Nos autem in libro de Anima determinavimus quibus sensibus et quae sunt communia.

Quidam autem super propria sensata ad ista referunt sicut ad causam eorum, et non accipiunt media proportionaliter, sicut supra docuimus : sicut Democritus dicit album et nigrum causali : album quidem esse quoddam asperum, eo quod multum penetret visum : nigrum autem dicitur lene, eo quod visum lente movet. Similiter autem ad figuras refert sapores : et hujus causa est, quia ipse dixit nullam esse formam sensibilem omnino, sed videri eis ex compositione et ordine et situ atomorum diversas figuras habentium : et hoc dixit tangere sensum et perficere sensualitatem secundum actum .

Sic igitur tripliciter peccavit Democritus. Uno quidem modo, quia dixit communiter omnes sensus esse quosdam tactus : eo quod ponebat non fieri tactum nisi per figuras indivisibiles tangentes sensus. Alio autem modo, quia dixit communia esse sensata propria, et per ea sentiri quidquid sentitur. Tertio autem modo ea esse causas essentiales propriorum sensibilium : et hoc quidem dixit Democritus, quamvis nullius sit omnia sensata communia deprehendere nisi solius visus : vel si alii deprehendant quaedam, non omnia communia : tamen visus deprehendit ea maxime. Sic igitur sensibilia aliorum sensuum non debent dici deprehendi mediantibus communibus, nisi forte secundum Democritum in solo visu : quod tamen et ipsum falsum est : quia in libro de Anima , probatum est, quod communia per consequens accipiuntur et proprie removentur a sensibus particularibus.

Si ergo dubitatur secundum Democritum, quod gustus inter omnes magis sentit communia quae sunt figura et magnitudo, quae dicuntur causare sapores, et esse ipsorum actionem in gustum sapores : oportet igitur quod circa unumquodque genus figurarum sit discernere minimas differentias figurarum, et in examinato sensu et perfecto : oportebit igitur, quod gustus etiam alia communia sentiat magis inter omnes sensus, quae sunt magnitudo, et numerus, et sic de aliis : et oportet gustum esse secundum hoc discretissimum figurarum : et ad hoc sequitur demonstratio geometrica maxime perfici per gustum : quod absurdum est totum hoc.

Amplius omnia propria sensibilia habent contrarium, sicut in colore propria contraria sunt album et nigrum, et in sapore dulce et amarum. Figura autem. figurae non putatur ab aliquo esse contraria. Figurae enim magis distantes sunt, quae perficiuntur linea curva et recta : quia penes illam est quaedam contrarietas in lineis terminantibus figuras. Circulus autem fit ex linea curva : poligoniae autem omnes ex rectis : et tamen non potest dici cui poligoniarum figura constituta ex circumferentia sit contraria. Non ergo figura est proprium alicujus sensus sensibiliter. Similiter autem est de aliis sensibilibus.

Amplius autem figurae potentiae sunt infinitae,non autem accipiuntur per formales proportiones, sicut supra diximus de sensibilibus, sed potius accipiuntur earum species ex numero angulorum. Cum autem numerus potentia crescat in infinitum per formales differentias, oportet quod etiam figurae crescant in infini-

tum formaliter multiplicatae per numerum angulorum. Sensibilia autem secundum Democritum formaliter in genere multiplicata crescent in infinitum. Constat autem ex superius habitis hoc verum non esse, cum a nobis sit hoc dictum de gustabili : sicut enim aliae passiones saporum ex calido digerente causatae per pempasim et epsesim vel optesim, et per indigestiones his contrarias, quae propriam cupiunt habere solutionem in philosophia quam faciemus de plantis, eo quod vires plantae sunt sicci ferrei, cujus actio in humidum facit sapores.