Incipit Passio. Caput Primum.
0016B Argumentum.—
Apprehensis sanctis, S. Perpetua patrem vincit, cum aliis baptizatur, detruditur in tetrum carcerem; sollicita de infante,
ex visione sibi facta, scalae in coelum erectae, et ascensus S. Saturi et sui, et buccellae oblatae, intelligit martyrium
propediem futurum.
I. Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Revocatus
0017A
0017D
Matronaliter nupta. Circumstantia matrimonii, praesertim in muliere, augere videtur meritum et pretium martyrii, propter impedimenta quae hic
status peculiaria objicit in tali discrimine. Quare Tertullianus, lib. I ad Uxorem, ait tempore persecutionum
onera matrimonii esse
plurimum importuna et fidei periculosa; cur enim Dominus de praegnantibus et nutricantibus cecinit, nisi quia filiorum impedimenta, etc., significans sive in utero, sive in ulnis mulieres prolem habeant, multum ejus charitate retardari a necessaria tali
tempore alacritate offerendi se ad mortem. Quare quod hae duae sanctae mulieres, Perpetua et Felicitas, altera in alvo, altera
in uberibus, filios haberent, magis heroicam utriusque fortitudinem arguit: quae forte causa fuerit, ut cum eadem occasione
Revocatus, Secundulus, etc., martyrium consummarint; Ecclesia tamen solarum Perpetuae ac Felicitatis
0018B memoriam peculiari honore prosecuta sit. Sed ut ad Tertullianum revertamur, pergit is ibidem obstaculorum respectu, quae
mulieribus matrimonium in occasione martyrii objicit, uxorem dehortari a secundis nuptiis post suum excessum; eo quod, ut
ait:
Viduae ad quamcumque pressuram persecutionemque perferendam magis expeditae sint; nulla in utero, nulla in uberibus aestuante
sarcina nuptiarum.
Quare quae tot retinaculis abruptis, liberae et expeditae per calcatam patris, viri, prolis charitatem, ad Crucis tropaeum
cucurrerunt, haud paulo laudabilius heroicae fortitudinis exemplum praebuisse visae sunt. Quaeri heic potest, cur viri Perpetuae
mentio in his Actis nulla sit? an quod is christianus erat, ut ex paulo inferius scriptis ab ipsa Perpetua recte videtur colligi?
an quod muliere gravioris criminis comperta, dissolutum tunc matrimonium censebatur? ut innui videtur lege 5 ff. de bonis
damnatorum. Holst.
Infantem ad ubera. Infans ad ubera eadem ratione dicitur, ut servus ad limina, puer ad manum,
0018C ad pedes, etc. Ii Latinis
Sububeres vocantur. Glossae Isidori: Sububeres, infantes qui adhuc sunt sub ubere, Graecis ὐποτέσθια: ut LXX Ose, c. XIV, 1; quae Joeli,
cap. XI, 16, νήπια θηλάζοντα μαστοὺς,
parvuli sugentes ubera. Aliis ὑπομάζια, vel ὑπομάστια, et ἐπιμάζια vocantur. Ita equas ὑποπώλους vocabant Graeci, αἷς πῶλοι ὕπησαν,
quibus pulli suberant, ut ait Homerus I λ. λ. Holst.
II.—
Cum adhuc cum persecutoribus essemus, etc. Quomodo non erat cum persecutoribus haec scribens S. Perpetua, quae tum maxime ab iis custodiebatur in carcere? An dicemus
significare voluisse mutationem, quae in ipsa contigit, quam paulo post exprimit his verbis:
Recipimur in carcerem, et expavi, quia numquam experta eram tales tenebras. O diem asperum! aestus validus turbarum beneficio,
concussurae militum,
etc.? Sed talem angorem aliquamdiu pro naturae debilitate passa, deinde affluxu gratiae uberioris,
statim (inquit ipsa)
convalui, et relevata sum a labore,
0018D
et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi esse mallem quam alicubi, etc. Quo videri potest pertinere Tertulliani locus ex libro
ad Martyres: ubi conversationem saeculi et carceris comparans, inter caetera multa hujus commoda, etiam haec ponit:
Vacas a scandalis et tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione. Hoc praestat carcer Christiano, quod eremus
Prophetis. Auferamus carceris nomen; secessum vocemus.
Holst.
Et dejicere pro sua affectione perseveraret, etc. Dejiciendi vox a pugilibus et palaestra translata, frequentissima est apud Scriptores christianos in sensu tentandi
et pervertendi. Ut Tertullianum omittam, unum apponam exemplum e Cassiano
de spiritu vanae gloriae, cap. 7.
Quem non poterit per honorem dejicere, humilitate supplantat. Holst.
Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum Christiana. Proborum est enim ac veracium, ut est in graeco Senario, τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκαφὴν σκαφὴν
0019A λέγειν. Merito queritur Tertullianus in
Apologetico de gentilibus, quod Christianos, id quod erant confitentes, torquerent, cum negantes id quod sunt, torqueri legibus soleant.
Quo alludere videtur Eusebius, lib. V, cap. 1, his verbis: ἀλλ᾽ οἱ μὲν ὁμολογοῦντες ὅπερ ἦσαν,
0019B συνεκλείοντο, ὡς Χριστιανοί.
Atque hi quidem confitentes quod erant in carcerem conjiciebantur, tamquam Christiani. Holst.
et Felicitas conserva ejus, Saturninus
0017A
In edit. deest Saturninus.
et Secundulus. Inter quos et Vivia
0017A
Hunc locum ex nostris codd. restituimus. Editio habebat: Inter hos et Ubia Perpetua, honesta, liberaliter educata,
0018A matrona licet nupta.
Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque
catechuminum, et filium infantem ad ubera. Erat autem ipsa annorum circiter viginti duorum. Haec ordinem totum martyrii sui
jam hinc ipsa narrabit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.
0018A II. «Cum adhuc, inquit, cum persecutoribus essemus
0018A
Holst. essem.
, et me pater avertere
0018A Evertere cupiret
Holsten.
et dejicere pro sua affectione perseveraret: Pater, inquio, vides, verbi gratia, vas hoc jacens, urceolum, sive aliud?» Et
«dixit: Video.» Et ego dixi ei: «Numquid alio nomine vocari potest quam quod est?» Et ait: «Non.» «Sic et ego aliud me dicere
non possum, nisi quod sum Christiana.» Tunc pater motus in hoc verbo, misit
0019A
0019B
Sed vexavit tantum. Vexandi verbum hoc locousurpatur in sensu leniori, pro impulsu violento citra laesionem gravem, cum tamen alias plerumque,
ut observat Asconius Paedianus ad II. Verrinam,
ingentis calamitatis usum significet; quod etiam Virgilii auctoritate confirmat, qui Scyllam scripsit,
Dulichias vexasse rates: tamen, quod ad hunc nostrum locum proprie facit,
vexandi verbum, ut ait Gellius, lib. I, cap. 6, leve est ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruit, quanta homines repente
a bellua immanissima raptantur et laniantur. Quare Poetam illic proprie ac signate locutum contendit, de jactatione navium
citra naufragium.
Nam qui fertur et raptatur, ait,
atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur. Atque ita hoc loco S. Perpetuam ab irato patre pugnis calcibusque contusam raptatamque intelligo. Tertullianus vulnera quoque
ad vexationem
0019C refert, dum lib.
de Patientia, cap. 3,
Malchum, ait,
a Petro vexatum; quem utique gladio vulneraverat. Et
ad Scapulam, cap. ult.,
Christianum nomen vexari dixit, cum gravissima persecutione premeretur. Holst.
Est victus cum argumentis diaboli. Sic Antonius in
vita S. Simeonis Stylitae, cap. 6,
Cum signum crucis fecisset (antequam in currum a daemone sibi oblatum pedem inferret),
continuo diabolus nusquam comparuit, cum argumento suo evanuit, etc. Et Anastasius Bibliothecarius in Benedicto III:
Carnem vicit ac mundi principem, et omnia ejus argumenta nequissima. Holst.
Quod caruissem patre, Domino gratias egi, etc. Pontius in vita S. Cypriani:
Nobis patria, minus cara et commune nomen est, qui parentes ipsos si contra Dominum suaserint, abhorremus Holst.
Et refrigeravit absentia illius. Explicat quod Graece diceretur ἀνέπαυσεν, vel διανέπαυσεν, hoc est, requiem dedit, juvit, consolationem attulit. Quod legitur
0019D apud Eusebium.
Histor. Eccles., lib. VIII, cap. 10. Holst.
Et mihi spiritus dictavit non aliud petendum ab aqua, nisi sufferentiam carnis. Sanctus nimirum Spiritus baptizatos incitat ad petendam martyrii gratiam. Dictus ideo a Tertulliano, lib.
de Fuga in Persecut. in fine:
Paracletus exhortator tolerantiarum. Porro in hujus loci sententiam egregie Cyprianus,
Epist. ad Martyres designatos:
Necquidquam nunc versatur in cordibus et mentibus vestris, nisi divina praecepta et mandata coelestia, quibus vos ad tolerantiam
passionis Spiritus sanctus semper animavit.
Quod dicit
ab aqua, intelligit post perceptum Baptisma, sive post aquae salutaris lavacrum. Ita non semel Tertullianus, lib. de Poenit.:
Si ab aquis peccare desistimus. Et l. de Bapt.:
Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius jejunare oportet. Mox:
Deinde Dominus post aquam segregatus in desertum. Sic lib. I ad Uxorem:
Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant? Et de Exhort. Castit.
Secunda Virginitas a secunda nativitate,
0020A
id est a lavacro. Idem quoque Tertullianus Baptisma simplici aquae nomine saepius appellat, ut principio libri de Baptismo:
Felix sacramentum, aquae nostrae. Sed in ipsis quoque Scripturis Ss. quotiescumque aqua sola nominatur, Baptisma praedicari,
0020B prolixe docet S. Cyprianus, Epist. LXIII. Caeterum hoc plane insigni S. Perpetuae exemplo, mirum in modum confirmatur virtus
Baptismi contra novos sectarios. Per ultima illa verba,
nisi sufferentiam carnis, significat S. Perpetua edoctam se a Spiritu quem in Baptismo accepit, intellexisse quam necessaria foret, non solum animi,
sed etiam corporis patientia. Qua de re praeclare Tertullianus, lib.
de Patientia, cap. 13, ubi cum eatenus egisset de Patientia,
tantum in animo constituta, addit:
eamdem etiam in corpore demerendo Domino multipliciter allaborare, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita
sit. Siquidem,
addit,
rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo. Et paulo post:
quod de virtute animi venit, in carne perficitur. Carnis patientia in persecutionibus denique praeliatur. Si fuga urgeat,
incommoda fuga caro militat: si et carcer premat, caro in vinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis,
et in illa penuria mundi; cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem
0020C
secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, et
caro sine patientia infirma; ubi salus spiritus, et carnis ipsius? At cum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians,
quid ei firmandae opus sit ostendit: patientia scilicet, adversus omnem subvertendae fidei vel puniendae paraturam; ut verbera,
ut ignem, ut crucem, bestias, gladium constantissime toleret.
Sola enim patientia, ut inferius, cap. 15, subjungit,
martyria consummat. Magistrum sequitur Cyprianus, qui eodem sensu verbis diversis:
Non alia magis quam patientiae solatia iis subvenire, ait,
quibus in persecutionem certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae; gladius,
bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera, fide et virtute patientiae perferenda.
Holst.
Recipimur in carcerem. Gesta purgationis Caeciliani et Felicis, pag. 279,
recipiatur in carcerem. Ita
0020D Passio Ss. Dativi, Saturnini, etc., pag. 290:
Martyres Christi exoptatus carcer recepit. Ulpianus leg. 1 ff., de Custodia reorum:
De custodia reorum Proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona, an militi tradenda, vel fidejussoribus
committenda, vel etiam sibi. Hoc autem vel pro criminis quod objicitur qualitate, vel propter honorem aut amplissimas facultates,
vel pro innocentia personae, vel pro dignitate ejus qui accusatur, facere solet.
Haec ibi: ad quam legem eruditissime de Custodiarum diversitate scripsit Raevardus Var. Lect. l. III, cap. 12. Holst.
Et expavi, etc. Vides ut ad carceris horrorem expaverit constantissima Martyr, quae sententiam Proconsulis, et mortem ipsam, non solum
forti et intrepido, sed hilari quoque animo paulo post excepit. Unde apparet carceris molestias, praeexercitamenta futuri
martyrii fuisse, et, ut Eusebii voce utar, προκαταικίσματα, quae corpus et animum malorum usu ac consuetudine ad suppliciorum
mortisque patientiam solidarent. Holst.
«se in me ut oculos mihi erueret: sed vexavit tantum, et profectus
0019A Profecto.
Holst.
est victus cum argumentis diaboli, Tunc paucis diebus quod caruissem patre, Domino gratias egi, et refrigeravit
0019A
Sic Holsten. Codd. mss. refrigerata sum.
Sic in sequentibus differt Holsten. a mss.; quem praetulimus, cum id verbum sic in aliis Actis Africanis expressum observaverimus.
absentia illius.
0020A In ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus; mihi autem Spiritus dictavit nihil aliud petendum in aqua
0020A Ab aqua
Holsten. quod sic quis posset interpretari ab eo tempore quo baptismum suscepi.
, nisi sufferentiam carnis. Post paucos dies recipimur in carcerem, et expavi, quia
0021A
0021A
Tales tenebras. Tertullianus, lib.
ad Martyres, cap. 2:
Habet tenebras carcer, sed lumen estis ipsi. Habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic expirat, sed vos odor estis
suavitatis.
Quod imitatus B. Cyprianus, Epist. LXXXI.
O beatum, inquit,
carcerem, quem illustravit vestra praesentia! O tenebras lucidiores sole ipso, et luce hac mundi clariores! Tertullianus, lib.
de Resurrect. carn., cap. 8:
Age jam quid de ea (nempe carne)
sentis, cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exsilio, penuria mundi, squalore, paedore,
0021B
contumelia victus: ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta, ipsisque stramentis lancinata. Libanii plane insignis locus est in Orat.
de Custodia reorum, nuper in lucem prolata, quo commentariensium improbitatem et avaritiam describit, qui magno pretio vix unum lychnum concedebant.
Ejus verba paullo post commodius proferentur. Holst.
Aestus. Oritur aestus ille ex loci angustia et hominum turba, quo multos in carcere suffocari queritur Libanius Orat. quam modo dixi:
idque magistratuum negligentia. Adscribam locum ejus ex pag. 68, leviter a me correctum et ex auctoris mente conversum: ὅταν
οὖν οὗτοι πέμπωσιν ἐπὶ τὰ δεσμωτήρια φάλαγγας, ἐῤῥῶσθαι δὲ φράσαντες τοῖς περὶ ἐκεῖνα νόμοις, ἐπ᾽ ἄλλοις διατρίβωσιν, ὡς μὴ
φιλάνθρωποι δόξαντες εἶναι, τίς οὐκ ἄν ἀποπνιγείη; Hoc est:
Cum ergo Magistratus isti turmas hominum in vincula mittant, atque interim legibus quae ea de re latae sunt, valere jussis,
circa alia versentur negotia, quo populares videantur; quis non
0021C
suffocetur? Lucianus quoque confessor apud Cyprianum, Ep. XXII, easdem carceris molestias his verbis obiter itidem restitutis, describit:
Jussi sumus secundum praeceptum Imperatoris, fame et siti enecari: et reclusi sumus in duabus cellis, ita ut nos afficerent
fame et siti. Sed et ignis, ab opere pressurae nostrae tam intolerabilis erat, quam nemo portare posset.
Haec ibi; ubi videtur ignis dici quem S. Perpetua aestum vocat. Ex his intelligitur non minimam aut postremam diaboli machinam
adversus martyres fuisse carcerum aerumnas; id quod Gallicanae ecclesiae agnoscunt apud Eusebium,
Hist. Eccl, lib. V, cap. 1, his verbis: τὰς κατὰ τὴν εἱρκτὴν ἐν τῳ σκότει καὶ τῷ χαλεπωτάτῳ χορίῳ συγκλείσεις, ὥστε ἀποπνιγῆναι τοὺς
πλείστους τῇ εἱρκτῇ. Hoc est:
Constipationes in tenebroso et aerumnosissimo loco tales, ut plerique suffocarentur. Holst.
Turbarum beneficio. Hoc est,
propter turbas, vel
multitudinem hominum. Graecismus merus, τοῦχά
0021D ὄχλου χάριν. Ita mox:
Mei beneficio hoc est,
mei causa vel
propter me. Holst.
Concussurae militum. Videtur significare impulsus feros contrudentium reos militum, quos ὠθισμὸν Procopius vocat
Hist. arcanae pag. ult. Nota autem militum barbara feritas in vinctos, etiam S. Ignatii testimonio; qui proptera Leopardos eos vocat, et
beneficio efferari scribit ad Romanos. Porro iis non solum custodiae merces solvebatur, sed ultro offerebantur dona, ut mitius
leniusque agerent cum vinctis, quae mercedis extortae loco essent. Ita
Constit. Apostolorum lib. V, cap. 1, eleemosynas designatis martyribus submittere jubent, et ad victum ipsorum, et ad solvendum mercedem militibus,
ut allevent sua opera, curentque vinctos, hoc est, saevitiam in eos solitam remittant, ἵνα, ὅσον ἐφ᾽ ὑμῖν, μὴ θλίβηται ὁ μακάριος
ἀδελφὸς ὑμῶν:
ut quantum in vobis est, non concutiatur beatus frater vester: hoc est ad vexationem et concussuram redimendam, θλίψις enim hoc loco, est
concussura. Holst.
0022A
Novissime macerabar sollicitudine infantis. Elegans admodum et nativa materni affectus expressio; cujus exemplo Deus ipse in sua erga nos pietate contestanda utitur.
Holst.
Benedicti diacones. εὐφημισμὸς affectum aut venerationem erga personam, cujus fit mentio, exprimens. Notior hodie linguae italicae vulgari quam
communi latinae: derivatum in Africanam latinitatem forte et Syriaco aut Hebraeo sermone, quo prisci Tyrii ac Poeni Carthaginis
coloni, aut non multum
0022B diverso utebantur. Syrorum enim ac Hebraeorum est
Benedicti adjunctum ad Dei praesertim mentionem apponere, ut habes Marci XIII. 61, et saepius in aliis scripturis. Sed et ad compellationem
bonorum hominum:
Benedicti vos a Domino, Psalm. CXXIII, 15. Et alibi non raro. Tertullianus ipso principio libri
ad Martyres designatos:
Benedicti Martyres. Mox:
Imprimis ergo benedicti nolite contristare Spiritum sanctum. Et cap. 2:
Quo vos benedicti de carcere in custodiam si forte translatos existimatis. Ibid.
Sic nunc benedicti, carcer etiam Christianis molestus; et mox capite 3 et de
Cultu feminarum libro II, feminas christianas
Benedictas appellat. Et libro Praescript.
Sub episcopatu Eleutherii benedicti. Et libro de Exhort. Cast.
Benedicti Patriarchae. Ita Lucianus Confessor apud Cyprianum Epist. XXII,
Cum benedictus Martyr Paulus adhuc in corpore esset. Et Clerus Romanus apud eumdem Epist. II:
Didicimus benedictum papam Cyprianum secessisse. Holst.
Qui nobis ministrabant. Magnam curam semper gessit
0022C ecclesia eorum, qui vincti tenebantur; praesertim ob Christi confessionem, quorum ministerio et obsequiis olim dicati fuere
diaconi. Hi alimenta ipsis ministrabant, et unde militum saevitiam lenirent, ut paulo superius ex
Constit. Apost. retulimus. Hi consilio aderant, exhortabantur, consolabantur. Cypr.
Ep. XI.
Semper sub antecessoribus nostris factum est, ut Diaconi ad carcerem commeantes, martyrum desideria consiliis suis et scripturarum
praeceptis gubernarent.
Denique ut boni Angeli commendatis sibi hominibus, sic illi confessoribus, opera, officio, sedulitate praesto erant. Unde
illud Ignatii Epist. ad Trallianos:
Quid diaconi? quam imitatores angelicarum Virtutum? Vide Concil. Carthaginiense IV, cap. 43. Concilium quoque Aurelianense, V Canone 20, Archidiacono vel praeposito Ecclesiae
carceris visitandi officium injungit: episcopo autem, ut vinctorum necessitatem misericorditer sublevet, competentem eis victum
de domo ecclesiae attribuendo. Holst.
0022D
Constituerunt praemio. Hunc enim in usum, et Ecclesiae publice, et singuli Fideles de opibus suis erogabant, ut confessoribus et martyribus in carcere
alimenta caeteraque vitae subsidia ac necessaria refrigeria suppeditarentur: aut ubi opus esset, a custodum iniquitate largitionibus
exprimerentur, ne miseriis victi ante ipsum certamen deficerent: prout ex Tertulliano lib.
ad Martyres, et ex S. Cypriani Epist. IV et V aliisque videre est. Romanae autem Ecclesiae peculiarem hac in re sollicitudinem ac πατροπαράδοτον
pietatem a Dionysio Corinthio vetustissimo scriptore jam olim laudatam, ad sua usque tempora constanter perdurasse testatur Eusebius,
ut omnium per orbem terrarum martyrum et pro Christi nomine afflictorum curam gereret, iisque vitae subsidia subministraret.
Neque frustra sanctissima Martyr praemio hoc constitutum, hoc est pretio emptum scribit, ut paucis horis ex arcto ergastulo
emitterentur, quod carceribus praefecti, utpote quibus
supplicium vectigal erat juxta Manilium libro V, non nisi pretio corrupti,
0023A custodias laxius habere soleant. Quos coercet Lex VIII. ff.
de Custodia reorum. Ludit eleganter in
0023B describenda horum custodum immanitate Manilius modo laudatus, ab illo versu:
Quisquis in Andromedae surgentis tempore ponto,
Nascitur, etc.
numquam experta eram tales tenebras. O diem asperum! aestus validos
0021A Validus
Holsten.
turbarum beneficio concussurae militum: novissime macerabar sollicitudine
0022A infantis. Ibi tunc Tertius et Pomponius, benedicti diacones, qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut, paucis horis
emissi, in meliorem
0023A
0023C
Quem locum ex Ciceronis Verrina V videtur expressisse, ubi sic legitur:
Patres hi, quos videtis, jacebant in limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris, ab extremo complexu liberorum
exclusae, quae nihil aliud orabant, nisi ut filiorum extremum spiritum excipere sibi liceret. Aderat janitor carceris, carnifex
Praetoris, mors terrorque sociorum et civium lictor Sestius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur: ut adeas,
tantum dabis: ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum; nemo recusabat,
etc. Porro mulieres praesertim christianae huic operi misericordiae sese impendebant; quales non dubito quin Libanius innuerit
Orat. jam citata, ubi janitorum et custodum carceris avarissimam crudelitatem
0023C detestans, refert; vix exiguum lumen ut habere miseris liceret, magno pretio ab ipsis emi solitum: tum si quis reorum sumptum
sibi deesse excusaret, huic male mulctato regerebant: διὰ τί οὐ καλεῖς διὰ τῶνδὲ τῶν ἐξιόντων γυναῖκα δεῦρο τῶν ἐπὶ φιλανθρωπίᾳ
φιλοτιμουμένων· εἶτ᾽ αὐτῆς πρὸς τὰ γόνατα προσπεσὼν, πειθεὶς προσαιτοῦσαν ἄγειν τί σοι.
Cur per eos qui hinc egrediuntur non vocas huc mulierem aliquam ex iis, quae humanitatis officiis dant operam; ad cujus genua
provolutus, impetres ut stipem aliquam corrogatam tibi afferat?
Holst.
Ut paucis horis emissi in meliorem locum carceris refrigeraremus. Fuerant ergo conjecti in carcerem interiorem, ut vocatur
Actor. cap. XVI. Porro quod heic beneficii loco a praefecto custodiae, praemio delinito, impetratum est, id postea a Constantio
Aug. constitutum Leg. I Cod.
de Custodia reorum, ubi sic legitur:
Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari ac sublevari; et ubi nox geminaverit custodiam,
in vestibulis carcerum
0023D
et salubribus locis recipi: ac revertente iterum die, ad primum solis ortum illico ad publicum lumen reduci, ne poenis carceris
perimatur: quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur.
Qua constitutione mitigatum videtur Antonini Pii rescriptum, qui gravioris sceleris reos, ipsam carceris poenam, ante supplicium
sustinere voluit. Libro III, ff.
de Custod. reorum. Quod addit
refrigeraremus, praeter id quod superius dictum est, videtur exprimere Graecum verbum ἁναψυχεῖν, etsi Lexicon vetus
refrigerare reddat ἀγαλλιᾶσθαι. Holst.
Jam inedia defectum. Id est ferme ad mortem redactum. Tertullianus libro II, ad nationes:
Cur non magis dea quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Ita etiam Seneca et Phaedrus loquuntur, cujus locum viro docto suspectum esse miror, cum innumeris aliis passim occursuris
auctorum classicorum testimoniis comprobari possit. Unde apparet quam eleganter
0024A vulgatus interpres
Ecclesiastici capite XLI, 4. Graecam vocem ἐσχατογήρω latine interpretatus sit
defecto
0024B
aetate. Addo ad cumulum, locum ex gestis Purgationis Caeciliani:
Cum audirem, mente defectus sum. Et Suetonii Tranq. libro
de Illustribus Grammaticis de Offio Care:
Cum jam non gressu modo deficeretur, sed et visu. Holst.
Factus est mihi carcer praetorium. Hoc est, non modo carceris incommoda non me amplius conturbabant, sed et iis gaudebam, tamquam in splendidis et commodis
aedibus degerem. Praetorium proprie erat Palatium publicum, in quo Proconsul jus dieebat, ut ex Pontio quoque Diacono intelligitur:
neque aliter accipitur in historia Dominicae Passionis. Ideo quoniam fere caeteras privatorum aedes structurae elegantia et
ornatus splendore superabat, quaevis palatia aedesque magnifice instructae, utcumque privatorum et ruri aedificatae, praetoria
dicebantur. Martialis:
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum.
Caeterum ad sententiam hujus loci facere videtur, quod scribit Tertullianus his verbis:
Christianus extra
0024C
carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. Dum scilicet animus divina gratia roboratus, incommoda ejus et molestias aut non sentit, aut negligit, et constantia vincit.
Holst.
III.—
Jam in magna dignitate es. Holsten. legit
dignatione et addit: Quippe quam
illustrarat jam gloriosis initiis divina dignatio, ut ait sanctus Cyprianus Epistola IV de confessoribus in carcere constitutis. De dignationis voce superius dictum. Heic unum
Tertulliani locum insignem ac plane opportunum addo. Is lib. I
ad Uxor. cap. 4, adhibens exemplum sororum, quae nuptiis sanctitatem anteponunt addit:
Malunt enim Deo nubere; Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus
tractant: orationes suas, velut dotes, Domino assignant: ab eodem dignationem, velut munera dotalia, quotiescumque desiderant,
consequuntur.
In ejusmodi statum progressam, carceris patientia, sororem frater existimans, ab ea contendit, ut a Deo sibi revelari postulet,
quid futurum sit: certus eam
0024D exauditum iri. Haec sententia illorum verborum est,
ut postulem visionem, etc. Holst.
An passio sit, an commeatus. Ut multae aliae voces ex castrensi disciplina ad sacram Christi militiam traductae, ita et
commeatus vocabulum. Est autem auctore Festo:
Tempus quo iri, redirique possit, ab Imperatore militibus dari consuetum. Unde Apuleius l. XI:
Amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. Et in Codice: Milites
datis commeatibus, vel
per commeatus dimitti dicuntur, et hoc modo dimissi
Commeatales vocantur. Ita Hesychius Κομίατον esse ait ἐξαίτησιν λαμβάνειν τοῦ ἀφεθῆναι. Hoc est:
petitam libere abeundi licentiam accipere. Et in glossis:
Commeatus, εξουσία quasi discedendi atque eundi, quo velis, facultas. Ita L. 3, ff de poenis:
Nemo potest commeatum remeatumve dare exsuli, nisi Imperator ex aliqua causa. Haesit haec vox in lingua Italica vulgari usque ad hodiernum usum, nisi quod, ultra rem militarem, extenditur ad omnem cujusvis
a quovis abeundi facultatem.
0025B Porro a Christianis illorum temporum haec vox eo translata reperitur, ut liberationem a vitae periculo designet; sive id
periculum ex morbo immineat, sive ex judicis sententia. De morbo quidem habemus insignem locum apud Paladium in
Lausiacis, cap. 86, ubi Melania Evagrio lethaliter aegrotanti impetrat a Deo καιρὸν κομιατοῦ, καὶ προθεσμίαν ζωῆς, hoc est
vitae prorogationem. Quo eodem sensu apud Cyprianum legitur in Serm. de Mortalitate:
Commeatum sibi precari, hoc est liberationem a periculo pestis. Ita Paulinus in
Vita S. Ambrosii Stiliconem nobiles viros ad Ambrosium aegrotantem misisse scribit, qui
persuaderent illi, ut sibi vivendi peteret a Domino commeatum. Sed hoc nostro loco,
Commeatus verbo significatur, evasio periculi a persecutore imminentis; ut patet ex eo quod opponitur passioni, hoc est morti pro Christo,
quo modo Cyprianus Epist. VIII, martyrio, sive victoriae comsummationi commeatum opposuit. Et Epist. LII, quando pax a persecutoribus
datur, commeatum a Deo dari
0025C ait. Holst.
locum carceris refrigeraremus. Tunc exeuntes de carcere universi sibi vacabant. Ego infantem lactabam jam inedia defectum.
Sollicita pro eo adloquebar matrem, et confortabam fratrem, commendabam filium
0023A Et confortabam, fratri commendabam filium
cod. Salisb.
. Tabescebam ideo quod illos tabescere videram mei beneficio. Tales sollicitudines multis diebus passa sum, et usurpavi ut
mecum infans in carcere maneret; et statim
0024A convalui, et relevata sum a labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito quasi praetorium, ut ibi
mallem esse quam alibi
0023A Alicubi
Holsten.
.
«III. Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, jam in magna dignitate
0024A
Sic codd. Compend. et Salisb. at Holstenius habet in magna dignatione es, tanta ut postulem, etc.
es; et tanta ut postules visionem, et ostendatur tibi an passio sit, an commeatus. Et ego, quae me sciebam fabulari cum
0025A
0025C
Quae me sciebam fabulari cum Domino. Hoc est, locum gratiae peculiarem apud Deum habere, qualem qui principibus familiares sunt, et singulariter cari apud eos
obtinent, ut eos alloqui, cum volunt, possint: quare qui, ut aliquando fit, falso gloriantur, fabulas Principis vendere dicuntur
a Misitheo in Epist.
ad Gordianum apud Capitolinum:
Qui quasi conscii arcanorum consiliorum et familiarium sermonum Principis arbitri, fucum aliis faciunt, fumumque vendunt. Holst.
Et ostensum est mihi hoc. Ita paulo ante:
Et ostendatur tibi. Sic etiam Tertullianus et Cyprianus de visis divinitus oblatis loquuntur. Quod etiam non semel legitur in
Apocalypsi. Utiliter porro vulgari oblatas singulis visiones, docet Tertullianus lib.
de Idololatria, cap. 15, his verbis:
Nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum. Holst.
Omne genus ferramentorum. Glossae: Ferramenta ἐργαλεῖα σιδηρὰ exponunt. Sed proprie Ferramenta
0025D sunt arma ad nocendum apta, vel quaecumque aciem aut acumen habent. Ita Cethegus apud Ciceronem
in Catilinariis, de gladiis et sicis apud se deprehensis, respondit:
Se semper bonorum ferramentorum studiosum esse. Et Leg. 18, de instruct. Legat.
Ferramenta laniandae carnis causa praeparata in lanionis instrumento numerantur. Holst.
Hami. In Glossario veteri inter aeramenta recensetur hamus, ἄγκιστρον; sed cum hic inter ferramenta et martyrii instrumenta ponatur,
pro unco accipere malim, quo Sanctorum corpora excarnificata, vel suspensa, in fluvium aut cloacas pertracta legimus. Unci
enim isti hamis piscariis figura sunt similes, licet dispares magnitudine: unde et nomen commune utrisque manserit, nisi potius
amae heic legendum, quarum post Plinium Juniorem lib. X Epistolarum, et Juvenal. Satira XIV, meminit Lex 3.
0026B ff.
de officio Praefecti vigilum, his verbis:
Sciendum est Praefectum vigilum per totam noctem vigilare debere, et coerrare calceatum cum amis et dolabris. Erant autem
amae illae, ut vox ipsa indicat, falces, sed grandiores, seu ferramenta recurva, longissimis contis suffixa: qualia incendii compescendi
aut extinguendi causa, etiam nunc Germaniae Galliaeque civitates passim in publicis locis parata habent, easque cum dolabris
Ic. hoc loco jungit. Quibus milites ad vallum aut murum subruendum olim usos ex Livio constat. Lex autem 12, ff. de instruct.
Leg.,
amas et harpagones conjungit: quemadmodum Vegetius lib. V:
Falces et harpagones. Unde Nonius cap. 18:
Falces et harpagae, armorum genera, murorum expugnationi apta. Et Cicero pro Milone:
Cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitant. Holst.
Insidias parabat: Holst.
praestabat, hoc est, tendebat, struebat, aut moliebatur. Sic Cyprianus
de Habitu virginum dixit:
praestare vitiis illecebram. Et hujus generis locutiones Tertulliano sunt frequentissimae;
0026C ut lib. IV.
contra Marcionem, cap. 35:
Veniam praestare fratri et non petenti. Lib.
ad Scapulam, cap. 2:
Salutem praestare Imperatori. Apolog., cap. 46:
Veritatem ex fide praestare. De Poenit., cap. 3:
Justitiam Deo praestare. Et cap. 11:
Castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare. Lib.
de Virgin. vel. cap. 13.
Continentiam soli Deo praestare. Et ut alia hujus generis praeteream, lib.
contra Judaeos cap. 9. insignis est locus in explicatione oraculi prophetici Isaiae, cap. VII:
Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat certamen. Ubi LXX. habent, παρεχεῖν ἀγῶνα, quod Cyprianus ad verbum vertit,
praestare agonem, Epist. VIII. et lib. II
contra Judaeos. Minutius quoque Felix in Octav.:
Nos pudorem non facie, sed mente praestamus. Et Greg. Pp. lib. II.
Epistolar., Epist. 4.
Nihil tardidatis praestantes. His addo Rufinum lib. V.
Hist. Eccles. cap. 2.
Post aliquot dies, cum nullam sepeliendi gratiam praestitissent, incensa ossa martyrum. Et lib. VI cap. 29.
Interitum praestare. Et
0026D sic vulgatus noster
Actor. 24. et 25. vertit,
gratiam praestare, quod in Graeco legitur, χάριτας καταθέσθαι. Holst.
Cum adducti sumus. Tertullianus
lib. de Patient. cap. 3.
Cum traditur, cum adducitur ut pecus ad victimam, etc. Holst.
Perpetua, sustineo te. Quod Graece diceretur ἐπέχω, ὑπομένω σε,
exspecto te. Ita vulgatus Scripturae interpres Tobiae V, 9, illa verba ὑπομεῖνόν με, καὶ ἐρῶ τῷ πατρὶ, vertit:
Sustine me, obsecro, donec et ipsa nuntiem patri meo. Et Matth. XXVI, 38, μείνατε ὧδε,
Sustinete heic. Actor. XX, 5, ἔμενον ἡμᾶς ἐν Τρωάδι.
Sustinuerunt nos Troade. Et similiter alibi: nec aliter Tertullianus
Apolog. cap. 35:
Cui opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid post illam speratur et sustinetur? Lib.
de Poenit., cap. 6,
Veniam delictorum sustinere. Et
adv. Judaeos, cap. 6.
Novae
0027A
legis lator, si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est. Et
ad Martyres, cap. 2,
Mundus judicia non Proconsulis, sed Dei sustinet. Ita quoque in
Cleri Romani ad Cyprianum. Epist. XXXI:
Quamquam nobis placeat Ecclesiae pacem sustinendam. Et sub finem ejusdem Epist.:
Interea dum Episcopus dari
0027B
a Deo nobis sustinetur. Acta etiam Passionis S. Cypriani:
Cum se dalmatica exspoliasset, in linea stelit, et coepit spiculatorem sustinere, etc. Eodemque modo noster infra:
Nam et Perpetua sustinebat. Quibus verbis ad hunc locum alludit.
Sustinere poenam pro
differre, dixit Ulpianus L. 6. ff.
de Poenis. Holst.
Domino, cujus beneficia
0025A Beneficio
Salisb.
tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens
0025A
Cod. Salisb. Repromissionibus ejus dixi.
Porro ejusmodi visionibus martyres de proximo martyrio saepius commonitos fuisse affirmat Cyprianus passim; idque testantur
omnia fere Acta genuina ex Africa.
: «Crastina die tibi renuntiabo.» Et postulavi, et ostensum est mihi hoc: Video scalam auream
0025A
Sic cod. Compend. Salisb. vero cum Victorino et Corbeiensi
0026A Aeraeam.
In Cassinensi quo usus est Holstenius, ejus scalae materies non exprimitur.
mirae magnitudinis pertingentem usque ad coelum et angustam, per quam non nisi singuli ascendere possent: et in lateribus
scalae omne genus ferramentorum infixum. Erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae; ut si quis negligenter, aut non sursum
adtendens ascenderet, laniaretur et carnes ejus inhaererent
0026A ferramentis. Et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias parabat
0026A Praestabat
Holsten.
, et exterrebat ne ascenderent. Ascendit autem Saturus
0026A
Hunc codices aliqui Satyrum
appelant, alii Saturnum.
Sed perinde est.
prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat: et pervenit in caput scalae,
et convertit se ad me
0026A Ad me
In Holst. deest.
, et dixit mihi: «Perpetua, sustineo te. Sed vide ne te mordeat draco ille.» Et dixi ego: «Non me
0027A
0027B
Non me nocebit. Ita Tertullianus de Exhort. cast:
Puto nobis non magis licere nascentem nocere, quam natum. Et Plautus in Milite:
Jura te non nociturum esse hominem. Holst.
De sub ipsa scala. Sic in Actis S. Clementis Pp.
De sub cujus pede, etc. Et in fragmentis Gromaticis Latini Togati:
Terminus sive petra naturalis, si ungulam pecoris bifurcam habuerit, de sub saxo egredientem aquam significat, etc. Utitur simili locutione et Innocentius de notis litterarum, ut Rigaltius in Glossis agrimensoriis jampridem observavit.
Sed et apud alios probos auctores haec geminatio praepositionum usitata reperitur: ut
de insuper, et
de versus, apud Salustium et Festum, ut omittam
De post faetantes
0027C in Psalmo LXXVII, 71,
de secus, et
de inter in Gestis purgationis Caeciliani in collatione Carthaginiensi. Praeterea
ab ante, in ante, de intus, de trans, de super, et similia leguntur. Holst.
In habitu pastoris oves mulgentem. Repraesentatus est Perpetuae Christus ea forma, qua pictus cernebatur in oratoriis et vasis sacris illorum temporum. Nam
cum Evangelia titulum et personam pastoris, praecipue Christo attribuant, gaudebant primorum tempornm Christiani, hanc ejus
amabilissimam speciem, fidelium, nomine ovium passim designatorum, frequentissime oculis objicere. Habes in
Roma subterranea Bosii, pag. 59, et deinceps, multas imagines e coemeteriorum monumentis expressas, in quibus ferme omnibus, Christus pastoris
specie cum ovibus pingitur; in prima etiam hac ipsa forma heic expressa, pastoris oves mulgentis. Non raro etiam pingebatur
ferens in humeris repertam ovem, quae perierat, juxta parabolam Evangelicam: idque praecipue in calicibus: quod indicat Tertullianus
in lib.
de Pudicitia contra catholicos scripto, cap. 7, his verbis:
A parabolis,
0027D
licebit, incipias, ubi est ovis perdita a Domino requisita, et humeris ejus revecta. Procedant ipsae picturae calicum vestrorum,
si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius,
etc. Holst.
Et circumstantes candidati millia multa. Quod
millia multa jungatur sine copula cum voce
candidati, non solum exemplum habet ex vulgato interprete
Apocalypsis. cap. VII:
Quadraginta millia signati; sed et a Trebellio Pollione in Vita Claudii Imp. ubi sic legitur:
Huic salarium de nostro privato aerario dabis annuo frumenti modios tria millia, hordei sex millia, laridi libras duo millia,
vini veteris sextarios tria millia quingentos,
etc. Similia et apud alios occurrum. Holst.
Bene venisti tecnon. Salutatio quasi parentis ad filiam. Nam τέκνον Graecum ad utrumque sexum accommodatur, ut cuivis notum. Holst.
Et clamavit me. Jam tum corrumpi incipiente latina lingua in vulgari usu, haec verbi
clamare constructio
0028A in vulgi usum emanaverat: quae deinde in Italicam vulgarem est recepta,
mi chiamo. Holst.
Et de caseo quod mulgebat, dedit mihi quasi buccellam. Augustinus sup. relatus vocat buccellam lactis. Multa dici possent de usu lactis et mellis symbolice catechumenis dari solito,
ex Hesychio in Exodum
0028B p. 257, et Tertulliano
de Corona p. 121. ed. Rig. ubi dixit:
Lactis et mellis concordiam praegustamus. Vide Albaspinaeum Lib II, Observ. ultima. Holst.
—
Et de caseo quod mulgebat, dedit mihi quasi buccellam: et ego accepi junctis manibus, et manducavi, et universi circumstantes
dixerunt, Amen.
Ad haec verba, quod notatum in Holstenii schedis reperi de lacte Catechumenis dari solito, non sufficit ad sententiam loci
declarandam et alia his adjuncturum fuisse auctorem, si ultimam huic operi manum potuisset imponere, declarat spatium purae
chartae ab eo
in Adversariis, post haec quae descripsimus S. Perpetuae verba, relictum, ultimis videlicet curis explendum. Explicandum scilicet restabat,
quomodo ex hac porrectione buccellae per visum ministratae experrecta intellexerit S. Perpetua, itemque frater ejus, postquam
ei rem narravit, significatum divinitus, eos qui carcere attinebantur, nequaquam inde dimittendos, sed consummandos martyrio.
Haec enim post superius descripta verba, ibi subduntur.
Et retuli statim fratri (qui nempe illam
0028C rogaverat, ut ostendi sibi divinitus curaret, morituri ne essent, an salvi emittendi),
et intelleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam jam spem in saeculo habere. Unde autem id intellexerint, merito quaeritur. Ego existimo, inde quod in visione adumbratus erga Perpetuam ritus fuerat
Eucharistiae ministrandae: quae cum notissimo tunc usu dari soleret iis, quos certum erat brevi morituros, recte in Perpetua
et ipsius fratre ita interpretati sunt, ut significatam eo viso Confessorum mox secuturam necem arbitrarentur. Ritus perceptionis
Eucharistiae eo adumbratus cernitur; quod
quasi buccella Perpetuae porrigitur, quod
eam ipsa accipit junctis menibus, quod deinde
comedit, circumstantibus, Amen, acclamantibus. Quae omnia in Eucharistiae olim ministratione solita servari, notius est e plurium antiquorum testimoniis et sancti praesertim
Ambrosii, quam ut demonstrari pluribus opus sit. Certe de usu Africanarum ecclesiarum peculiariter constat solitas eas Eucharistiam
ministrare confessoribus in martyrii procinctu constitutis: idque ita necessarium arbitratas esse, ut inde
0028D argumentum sumpserint scribendi ad Cornelium Rom. Pontificem, manu quidem et calamo Cypriani, nomine autem aliorum quoque
septem et triginta Episcoporum Africanorum, ut aequi consuleret gratiam fieri legis prius sancitae de non admittendis umquam
ad Ecclesiae et Eucharistiae communionem iis, qui semel in persecutione lapsi fuissent: quoniam tunc ex iis multi in poenitentium
numero scripti a novis persecutoribus periclitarentur, et, ut res se habebant, brevi pro Christi confessione interficiendi
viderentur; quibus in procinctu agonis positis, denegari consuetum viaticum Corporis Christi, nimis erat inhumanum. Ex hac
Epistola, quae secunda lib. I apud Cyprianum est (in nostra ed. LVII, vid. infr.) quaedam adscribam, ad fidem rei quam tractamus
faciendam, opportuna.
Sed cum, inquiunt,
videamus diem rursus alterius infestationis appropinquare coepisse, et crebris atque assiduis ostensionibus admoneamur, ut
ad certamen quod nobis hostis indicit, armati et parati simus; plebem etiam nobis
0029B
de divina dignatione commissam exhortationibus nostris paremus, et omnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, et praelium
flagitant, intra castra dominica colligamus; necessitate cogente censuimus, eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt, sed
poenitentiam agere et lamentari, ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse, et eos ad
praelium quod imminet, armari et instrui oportere.
Et paulo post:
At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est, nec morientibus, sed viventibus communicatio
0029C
a nobis danda est ut quos excitamus et exhortamur ad praelium, non inermes et nudos relinquamus; sed protectione sanguinis
et corporis Christi muniamus: et cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra
Adversarium volumus, munimento dominicae saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut provocamus eos in confessione nominis
sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si
non eos ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus?
Siquidem, ut aliquanto post additur:
idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad praelium: et mens deficit, quam non recepta Eucharistia
erigit et ascendit.
Possinus.
nocebit in nomine Domini Jesu Christi.» Et de sub ipsa scala quasi timens me, lente
0027A Lente ejecit caput et quasi primum, etc.
Holst.
elevavit caput: et cum primum gradum calcassem, calcavi illius caput. Et ascendi et vidi spatium horti immensum, et in medio
horti sedentem hominem canum,
0028A in habitu pastoris, grandem, oves mulgentem; et circumstantes candidati millia multa. Et levavit caput et adspexit me, et
dixit mihi: «Bene venisti, tecnon.» Et clamavit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam, et ego accepi
0029A
0029D
Ex his verbis:
Et de caseo, quod mulgebat, dedit mihi buccellam, perperam colligit Noesseltus Perpetuam a Montanistarum familia fuisse; quippe quos, aliquos certe, Epiphanius, aliique dicunt
in sacra coena adhibuisse caseum, unde nomen Artotyritarum traxerunt. Vid. ipsamet ejus verba supra. t. 1. novissim. Biblioth.
Pp. col. 174. Verum
0029D res est prorsus incerta an Artotyritae fuerint e secta Montanistarum. Cf. ea quae de iis praefati sumus in hoc volumine.
Edd.
Et coepimus nullam spem in saeculo habere. Sic Pontius de Cypriano jam certo de futura passione:
Ille vero jam mundum suspensa ad coelum mente neglexerat. Et ipse Cyprianus Epist. VI:
Saeculo renuntiaveramus cum baptizati sumus; sed nunc vere renuntiavimus saeculo, quando tentati et probati a Deo, nostra
omnia relinquentes,
etc. Idem de Habitu virginum:
Apud Martyres non est carnis et saeculi cogitatio; nimirum, ut idem ait Epist. I, ad Donatum:
Nihil appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo major est. Unde Epist. XV, his verbis adhortatur Moysem caeterosque Confessores morti addictos:
Sperantes jam sola coelestia, et tantum divina meditantes, ad fastigia celsiora, mora ipsa passionis ascenditis. Nam ut Celerinus Confessor apud eumdem Epist. XXI, ait:
Hoc solet contingere servis Dei;
0030B
maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti, scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt saeculi non attendit, quoniam
coronam coelestem sperat.
Lucifer Calaritanus lib. Quod moriendum pro Filio Dei,
Novimus hanc esse nobis traditam divinitus disciplinam, ut sine ullo terrore malitiae, vim tueamur tanti nominis: quippe quos
jam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis, quosque ad calcanda omnia terrena, Christi societas
segregavit.
Porro contemptus iste saeculi, proprius Martyrum
0030C τεθνηξομένων
statim moriturorum, imitatione affectabatur ab iis, qui serio conversi vitam perfectam capessebant. Possidius de S. Augustino Ecclesiae Sacramentis
ab Ambrosio initiato:
Mox ex intimis cordis medullis ad Deum conversus, spem omnem quam habebat in saeculo dereliquit. Quia vero qui vitam monasticam suscipiebant, mori saeculo dicebantur, eorum quoque proprius hic sensus atque affectus erat;
quod ipse de se Augustinus profitetur Serm. 49, de Diversis:
Quaerebam ubi constituerem monasterium; spem quippe omnem saeculi reliqueram. Holst.
Cap. II.—I.
Depone animos. Animi videntur heic poni pro
spiritus, sive cogitationes aut affectus vehementiores. Sic Tertullianus lib. de Spectaculis:
Itur in furias, et animos, et discordias. Et lib.
de Patient., cap. 7.
Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus; nisi forte animos vocarit hoc loco Perpetuae pater, sublimitatem animi, et conscientiae victricis vigorem, hoc est, generosam
martyris constantiam; quomodo loquitur Cyprianus Epist. LXXVII. Holst.
Non filiam, sed dominam vocabat. Sic vulgatus
0030D interpres Joan. XIII, 13:
Vos vocatis me Magister et Domine. In Graeco etiam nominativus est pro accusandi casu, ὁ διδάσκαλος καὶ ὁ κύριος. Holst.
Quod solus de passione mea gavisurus non esset de toto genere meo. Ex his verbis videtur constare, et virum et matrem, et fratres omnes, ac cognatos Perpetuae fuisse christianos; quod inferius
proderit ad intelligendum, Dinocratem Perpetuae fratrem, cum septennis moreretur, in familia ferme tota christiana, fuisse
baptizatum. Holst.
Hoc fiet in illa catasta, etc. Catasta proprie locus erat editior; in quo servi venales exponebantur ὰπὸ τοῦ καταστῆναι, περὶ στεφάνων, id est ab exponendo
dictus. Sic annotat Pamelius ad Epist. XXXIII Cypriani, addens Martyres in loco similiter edito ostendi populo, cum judicarentur
aut torquerentur, solitos. Unde est illud Cypriani jam citata Epistola de Lectore, qui confessus Christum in catasta, deinde
ad Ecclesiae pulpitum promotus fuerat:
ad pulpitum post
0031B
catastam venire; ut enim pulpitum in Ecclesia locus erat eminentior, ita et catasta in foro. Romanus Martyr apud Prudentium,
Audite cuncti, clamo longe ac praedico,
Emitto vocem de castata celsior.
Quasi diceret catasta pro pulpito utor. Est et alia vocis hujus acceptio pro equuleo. Glossarium vetus:
Catasta, Equuleum, genus poenae. Et Prudentius hymno I, περὶ στεφανον,
Verberum
Post vim crepantum, post catastas igneas.
Sed haec posterior notio huc non facit. Hoslt.
junctis manibus, et manducavi: et universi circumstantes dixerunt, Amen. Et ad sonum vocis experrecta sum, commanducans adhuc
dulcis nescio quid. Et retuli statim fratri meo, et intelleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam jam spem in saeculo
habere.