Fragmentum Acephalum Incerti Scriptoris De Canone Ss. Scripturarum.
0173C
0173D I.—
Quibus tamen interfuit. Si Christi Domini res gestae, non ipsi Apostoli, hic designentur, contradixerit fragmenti auctor verbis Papiae, qui, ut supra
vidimus, veterem presbyterum secutus, hoc de Marco negabat, nempe eum aut ipsum Dominum audivisse, aut sectatum esse, quod
quidem ex ore presbyteri a Papia acceptum dein Hieronymum suffragio suo stabilientem habes in prooemio
Commentarii super Matthaeum. Taceo de aliis Patribus. Tamen perquam nota est de Marco contraria illa traditio, an et certissima sit dubito, ab Epiphanio
in
Haeresi LI, § 6, commemorata, qua is statuitur fuisse
0174D ex discipulis LXXII; quod idem de sancto quoque Luca ab eodem Epiphanio narratur ad § 11, prout de utroque evangelista prius
positum erat ab eo in
Haeresi XX, § 4, Hippolytum secuto, si testimoniis, quae collocata sunt a Millio ante Evangelia, credendum. Hoc autem cum initio
Evangelii S. Lucae vix conciliari posse, multi viri doctissimi existimarunt, neque id miror; aut si fuerit umquam Domini discipulus
Lucas, certe unus τῶν ἀπ᾽ ἀρχῆς αὐτοπτῶν, is non videtur fuisse qui ita scriberet, καθὼς παρέδοσαν ἡμῖν οἱ ἀπ᾽ ἀρχῆς αὐτοπταὶ
καὶ ὑπηρέται γενόμενοι τοῦ Λόγου. Consentit cum viris illis eruditis fragmenti auctor, ut mox videbis, Lucae
0175A discipulatu negato, consentit et Eusebius in lib. III
Hist. Eccl., capp. 4 et 24, qui et in lib. I, c. 12, ejusd. op. nullum ait extare τῶν ὅ. discipulorum catalogum, etsi unum ex illis Barnabam
fuisse traditum sit. Postquam haec annotaveram, vidi cl. Freindaller in nupera sua hujus fragmenti editione locum ita interpretandum
esse censere, quasi interfuisset Marcus
Petri concionibus; etsi aiat postea, «fortasse cuipiam obrepere posse opinionem Marcum, cum Christo conversatum, ea
quibus ipse interfuit, postea scriptis
0175B mandasse, idque esse quod fragmenti auctor iis verbis innuerit. Verum id ipsum apud Papiam antiquissimus presbyter, Aristio,
pernegat; neque fas est evangelistae Marci personam cum altera Joannis Marci confundere, cujus in Actibus Apostolorum cap.
XII mentio fit, de quo quidem posteriore simile quid opinandi locus esse videretur.» Haec ille. Verumtamen, quidquid de Marci
discipulatu, aut de Joanne Marco, statuitur, nihilominus potest fieri ut hujusmodi quid auctor fragmenti revera scripsisset:
Marcus discipulus et interpres Petri juxta quod Petrum referentem audierit (huc usque Hieronymi verba affero,
de Viris Ill. c. 8.), digessit res gestas a Domino,
quibus tamen interfuit, et ita posuit. Idem illud de Petro et Marco habent, praeter presbyterum Papianum Joannem, Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Eusebius,
Epiphaniusque. Ait Tertullianus quoque lib. IV
adv. Marcion. cap. 5:
Marcus quod edidit, Petri affirmari, cujus interpres Marcus. Porro Evangelium hoc a Joanne apostolo
0175C comprobatum fuisse tradit Eusebius lib. III
Hist. cap. 24. Ad Eusebii verba quod attinet, in lib. II
Hist. cap. 15, et lib. IV. cap. 14 de Marci Evangelio posita, quae utroque loco ex uno eodemque Clemente, si modo Clementis fuerint
hypotyposes illae, quae multa saltem frivola atque absurda continebant, desumpta sunt; mihi quidem ita illa concilianda atque
interpretanda videntur, ut statuantur ibi Romani Marcum, qui Petri jamdiu fuisset sectator, rogasse, ut quae dicta ab eodem
essent, conscriberet, et postea secum communicaret. Hoc vero rogatum ubi Petro innotuisset, nec prohibuisse eam rem fieri,
neque ut fieret incitasse. Ea vero perfecta, cum Evangelium confectum fuisse novisset, Petrum librum illum auctoritate sua
libenti animo comprobasse, ut deinceps in ecclesiis legeretur. Caeterum, quanti faciendum sit Papianum de Marci Evangelio
testimonium ex ore Joannis presbyteri acceptum, supra ad Papiae Fragmenta admonui,
0175D vol. I, pag. 36, qui et primus omnium nominatim de S. Matthaei Evangelio commemoravit.
Et ita posuit. Hoc est litteris mandavit, sive composuit.
Librum secundo Lucam. Anne
liber secundum Lucam? Reposuit et Freindaller
secundum, qui recte monuit antiquitatem hujus epigraphes seu tituli Evangeliorum ex hoc fragmento ostendi.
I. . . . . Quibus tamen interfuit, et ita posuit. Tertio,
0174C Evangelii librum secundo
0173C
Fortasse, Liber secundum.
Routh.
Lucam. Lucas iste medicus
0175A
0175D
Cum eo Paulus quasi ut juris studiosum secundum assumpsisset, numeni suo ex opinione concriset. Lineolae separantes (lineae post voces
secundum, assumpsisset, suo, conscrisset (concriset) a Freindaller additae) suspicionem meam hiatus omissarum vocum indicant. Sphalmata grammatica sunt,
eo pro
eum, numeni pro
nomine, conscrisset pro
conscripsisset. Propositio subsequa, qua periodus finiatur, penitus desideratur. Quae vero loci hujus explanatio? Irenaeus scribit apud Eusebium
H. E. lib. II, cap. 8, post mentionem de Marci Matthaeique Evangeliis, «Lucas quoque sectator Pauli, Evangelium a Paulo
0176A praedicatum litteris mandavit.» An forsitan fragmentario nostro dicere idem mens fuit, Lucam nimirum suo nomine praedicata
a Paulo, acta Evangelica, secundum opinionem plerorumque, e. g. Irenaei, in formam hanc conscripsisse? Medicum Lucam antiqui
passim prodidere, nonnulli quoque pictorem; Callistus demum Nicephorus, in
Breviario Hist., lib. II, cap. 45, narrat de illo quamplurima. Verum
juris quoque
studiosum, eumque, ut talem a Paulo sibi comitem adjunctum, ut adducto fragmenti loco
0176B dicitur, haud ullibi locorum legisse me memini. Fecerit hoc forte Apostolus eo fine ut jurisconsulto socio faciliorem sibi
sive ad doctos sive magistratus disponeret accessum. Maxime autem, quis vocis additae,
secundum, genuinus sensus sit, divinatu arduum. Anne idem ac
repetita vice? tum obtineret haec interpretatio: postquam eum Paulus,
secundo, sibi ut jurisconsultum sociasset, illum hoc Evangelium scripsisse. An vero praecedens vel subsequens hanc voculam, altera
quaedam desideratur? Id fore arbitror proximum veritati. Haec Freindaller. Inquinatissimus est locus, sed fortasse ita repurgandus:
cum
eum Paulus quasi
et juris (καὶ τοῦ δικαίου) studiosum
secum assumpsisset,
nomine suo ex
ordine (καθεξῆς σοι γράψαι
S. Luc. I, 3,
ex ordine tibi scribere Vulgat. interp. Vid. et infra, ubi de Joanne haec sunt,
scriptorem se omnium mirabilium Domini per ordinem,
profitetur) conscripsit. Evangelium quidem a Paulo praedicatum Lucam sectatorem ejus litteris mandasse, multi e veteribus tradiderunt, ut Irenaeus,
0176C lib. III
contra Haeres. cap. 1, Origenes, Eusebius, Hieronymusque.
Nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent, ait Tertullianus
adv. Marcion 4, 5, hoc bene addito,
magistrorum videri posse, quae discipuli promulgarint. Ad verba autem illa quod attinet,
et juris studiosum, fieri potest ut quaedam hoc loco collatio habeatur jurisprudentiae, seu scientiae aequi bonique, cum arte medica, quam Lucas
professus est. Certe ad integritatem verborum confirmandam facit principium
Commentarii Rerum Lucae a Combefisio in
Auctario suo
Patrum primum editi. Εἰ καὶ δικαίῳ, ait ibi Metaphrastes, μνήμη μετ᾽ ἐγκωμίων τελεῖσθαι, θεῖος τις ἀνὴρ καὶ σόφος τὰ θεῖα νομοθετεῖ
(Prov. X, 7) , πόσην ἄρα τῷ ἀποστόλῳ συνεισενεγκεῖν προσήκει τὴν εὐφημίαν. τοῦτον γὰρ Ἡ ΔΙΚΑΙΟΣΥΝΗ καὶ τῆς ἀποστολῆς ἄξιον,
καὶ ΤΟΥ ΑΓΑΠΗΤΟΝ ΟΦΘΗΝΑΙ Τῼ ΠΑΥΛῼ, δίαφερόντος πεποίηκεν. Addas quod
Vett. Gloss. habent, δίκαιον,
jus, justum. Quod vero emendaverim
secum pro
secundum, illud fortasse stabiliendum ex
Act. Apost. XV, 37.
0176D
Barnabas autem volebat secum assumere
et Joannem qui cognominabatur Marcus. De
nomine autem pro
numeni reposito, hoc notandum est scripsisse auctorem paulo infra,
Joannes suo nomine cuncta describeret.
Dominum tamen nec ipse vidit, etc. Videsis quae paulo supra de hac re annotavi.
Posuit. For. hypostigme, prout feci, pro puncto poni debet, neque enim huic loco quaedam deesse cum Freindallero existimandum est.
Ita et a nativitate Joannis incipet dicere. Error calami pro
incipit. Freindaller. Hinc interea firmantur priora illa Evangelii Lucae capita quae ei abjudicare haeretici cum veteres tum recentiores
gestierunt. Est quoque notatu dignum agnovisse eamdem hanc Evangelii partem non tantum omnes, quos hic memorabo, scriptores,
Justinum Martyrem, Irenaeum, Clementem Alexandrinum, Tertullianum, Julium Africanum, Origenem, Cyprianum, Novatianum, auctorem
Computi de Pascha, Victorinum, Petrumque
0177A Alexandrinum in
Canone V, sed etiam, regnante Hadriano, Celsum apud
Origenem lib. II, cap. 32, medioque saeculo tertio antitrinitarios auctore Novatiano in libro
de Trin. cap, 24. Adde quod ex aliis scriptoribus retulit Eusebius, ipsum Lucae Evangelium una cum duobus alteris Evangeliis a Joanne
apostolo fuisse comprobatum. Vid. lib. III
Hist. cap. 24.
post ascensum Christi, cum eo
0175A Eum,
ut jam reposuit Freindaller.
Paulus quasi ut
0175A
Fortasse et.
Routh.
juris studiosum secundum assumpsisset numeni suo
0176A ex opinione concriset
0176A
Fortasse, secum assumpsisset, nomine suo ex ordine conscripsit.
Routh.
. Dominum tamen nec ipse vidit in carne; et idem prout assequi potuit, ita et
0177A
0177A
Evangeliorum. Legendum
Evangelium, aut potius
Evangelii librum, ait Freindaller, quod supra habes.
0177B
Ex discipulis, ἐκ τῶν μαθητῶν; vid. et infra. Fortasse statim post legendum,
Is cohortantibus, cum vocula
is voce antecedente absorpta fuisse videatur.
Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis, etc. Confirmat Clemens Alex. apud Eusebium
H. E. VI, 14. Scripserat enim ille in
Hypotyposibus suis, Joannem, omnium evangelistarum postremum, cum videret in aliorum Evangeliis ea quae ad corpus Christi pertinent, tradita
esse, ipsum divino Spiritu afflatum spirituale Evangelium familiarium suorum rogatu conscripsisse. Narrat et ipse loco modo
memorato Eusebius, lib. III
Hist. c. 24, Joannem, caeteris ab eo Evangeliis approbatis, res gestas a Christo ante incarceratum Baptistam, cum rogatus esset,
in Evangelio tradidisse. Haec Clemens, Eusebiusque. Proxime accedat Victorinus, qui sub finem saeculi tertii floruit; ita
enim ille de Joanne apostolo in
Commentario ei adscripto
in Apocalypsim, p. 1253,
in Biblioth. Parisinae Pp. tomo I:
Nam et Evangelium postea scripsit.
0177C
Cum essent Valentinus et Cherinthus et Ebion, et caeteri scholae Sathanae, diffusi per orbem, convenerunt ad illum de finitimis provinciis omnes, et compulerunt ut ipse testimonium conscriberet. Epiphanius quoque
Haeres. LI, num. 12, dum memorat propositum illud divinam Christi naturam adstruendi, haec scribere pergit: Διὸ ὕστερον ἀναγκάζει
τὸ ἃγιον πνεῦμα τὸν Ἰωάννην παραιτούμενον εὐαγγελίσασθαι δ᾽ εὐλάβειαν καὶ ταπεινοφροσύνην, ἐπὶ τῇ γεραλέᾳ αὐτοῦ ἡλικίᾳ.—Μετὰ
ἱκανὰ ἒτη τοῦ διατρίψαι αὐτὸν ἀπὸ (for. ἐπὶ) τῆς Ασίας, ἀναγκάζεται ἐκθέσθαι τὸ εὐαγγέλιον. p. 434. ed. Petavii. Ait praeterea
Hieronymus,
de Viris Ill. cap. 9:
Joannem novissimum omnium scripsisse Evangelium, rogatum ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum aliosque haereticos, et maxime
tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse.
Eadem autem ac plura habet idem Hieronymus in prooemio
Commentarii super Matth. quae brevi isthuic fragmento maxime aftinia sunt. Ibi enim additur
ecclesiasticam
0177D
narrare historiam cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto jejunio in commune omnes Deum deprecarentur,
quo expleto, revelatione saturatum illud prooemium e coelo veniens eructavisse: In principio erat Verbum; et Verbum erat apud
Deum; et Deus erat Verbum; Hoc erat in principio apud Deum.
Quod autem ad indictum jejunium attinet, quod nonnulli pro suspecto habuerunt, quia nemo ante Hieronymum jejunii meminisset,
ejus nunc demum nobis testis est auctor iste Hieronymum duobus fere saeculis antecedens. Immo moris hujus apostolici in rebus
magni momenti observati dabunt exemplum
Actus Apost. capite XIV, comm. 22:
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino.
Alterutrum nobis enarremus. H. e. an fuerit Evangelium rogatu eorum conscribendum, nec ne.
Eadem nocte revelatum Andreae, etc. Singulare
0178A narrationis argumentum. Refert quid simile de Joannis Evangelio S. Hieronymus; nec minus lectu dignus de hoc Eusebius,
H. E. lib. III, c. 24. Unicum vero nullibi alias repertum, participatio sancti Andreae est in hoc labore evangelico. Tamdiune Andreas
superstes? Testibus quippe Eusebio ac Hieronymo, Joannes sero admodum, redux nimirum ab exilio, Nerva, Trajanove Augustis,
Evangelium suum scripsit. Ea tamen temporis designatio non firmiter
0178B adeo contestata est, ut non alteri breviori a relegatione illius in Pathmon insulam sub Domitiano, locus pateat. Potuisse
porro attingere hos annos Andream, quis ibit inficias, cum ob multa vastissimaque Apostoli hujus itinera, quae in historiis
antiquissimis commemorantur, autumandi suggeratur ratio pervenisse illum ad praegrande senium, donec ab Aegaea, Achaiae proconsule,
crucis suspendio damnaretur. Freindaller. —In regionibus ab Asia non longe remotis Evangelium praedicasse Andream, fidem
facit idoneus auctor Gregorius Nazianzenus,
Orat. XXV, p. 438, edit Paris. ubi Epirum huic apostolo provinciam fuisse ait. Porro narrat Hieronymus, c. 7, lib.
de Viris III, ossa S. Lucae cum reliquiis Andreae apostoli ad Constantinopolim vigesimo Constantii anno translata esse; ubi ex Philostorg.
Hist. Eccl. lib. III, c. 2, notavit Fabricius, ex
Achaia translatas esse Ss. Andreae et Lucae reliquias.
Joannis suo nomine cuncta describeret. Manifeste
0178C Joannes. Freindaller. De divino hoc Evangelio dignum notatu est verba ex eo adducta videri sub initium saeculi Ecclesiae
secundi ab Ignatio in
Epistola ad Philadelphenses, § 7, quod et a presbyteris factum esse, qui Apostolorum discipuli fuerunt, refert Papias, aut saltem ipse Irenaeus, lib.
V,
contra Haeres., cap. ult. A Celso itidem apud Origenem locis duobus, lib. II, c. 37 et c. 54, Hadriano regnante Joannis Evangelium vel indicatum
vel allatum est. Addas Justinum M. medio saeculo secundo idem adducentem in
Apologia ad Antoninum Pium, Hadriano qui successit, § 61, p. 71, ed. Benedictin. Ut ulterius progrediamur in hac quidem re, nihil
opus.
Principia doceantur. Viderit, inquit Tertullianus,
si narrationum dispositio variavit (sc. apud Evangelistas),
dummodo de capite fidei conveniat. lib. IV,
adv. Marcion., cap. 2. Voce enim
principia magis putem
capita seu
propositiones significari, quippe cum in ore omnibus sit doceri principia sive capita fidei,
0178D quam prooemia seu praefationes; etsi contrarium quid suadere videatur capitulum tertium
Responsionum a Victore Capuae episcopo S. Polycarpo adscriptarum, ubi haec sunt:
Rationabiliter Evangelistae principiis diversis utuntur, quamvis una eademque evangelizandi eorum probetur intentio. Matthaeus,
ut Hebraeis scribens, genealogiae Christi ordinem texuit, ut ostenderet ab ea Christum descendisse progenie de qua eum nasciturum
universi Prophetae cecinerant. Joannes autem ad Ephesum constitutus, qui
(sic)
legem tamquam ex gentibus ignorabant, a causa nostrae redemptionis Evangelii sumpsit exordium, etc., etc.
Nihil ergo contrarium reperitur, ubi licet diversis scriptis, ad eamdem tamen patriam pervenitur, pag. 32,
Appendici. Ignatianae ab Usserio editae Londini anno 1647. primum vero Polycarpi isthaec ex vetustissima super quatuor Evangelia Catena a Feuardentio
ad
Notas Irenaeanas, lib. III, cap. 3, translata fuerant. Annotat haec quoque Freindaller: «Eximium profecto
0179B posteris testimonium collatae evangelicis hisce scriptoribus inspirationis, qui, utut diversis in deductione historica usi
exordiis, adeo tamen a communi impulsore suo, sancto nimirum,
uno principalique Spiritu, concordanter directi sunt, ut acta fere praecipua, in horum libris singulorum, haud discongrue consignata reperiantur. Recenset
ea auctor hoc ordine, ut ad historiam nativitatis Jesu Christi, passionis, resurrectionis, conversationis cum discipulis,
nempe a resurrectione, geminique ejus adventus, veluti potissima capita, cuncta reducat.» Haec ille. Interea vero convenienter,
ut opinor, cum auctore
Fragmenti hujus
de Canone Novi Test. S. Hieronymus in
Epistola ad Pammachium, quae est
de optimo genere interpretandi, hoc posuit:
Sermonum varietas Spiritus unitate concordat; p. 373, ed. Frobenii.
(Luc. cap. I) a nativitate Joannis incipet
0177A Incipit
reposuit Freindaller.
dicere. Quarti Evangeliorum
0177A
Fort. Quarto, Evangelium.
Routh.
Joannis ex discipulis. Cohortantibus
0178A
Fort. Is cohortantibus.
Routh.
condiscipulis et episcopis, suis dixit: Conjejunate mihi hodie triduo, et quid cuique fuerit revelatum,
0178A alterutrum nobis enarremus. Eadem nocte revelatum Andreae ex apostolis, ut recognoscentibus cunctis Joannis
0178A Joannes.
Freindall.
suo nomine cuncta describeret. Et ideo licet varia singulis Evangeliorum libris principia
0179A
0179B
Fidei. Cor. fides. Freindall.
Principali. Forsan graece scriptum fuerat. Philoxeni glossa est, ἡγεμονικόν,
principale.
0179C
De conversatione. Excidisse vox
Domini videtur.
Primo in humilitate despectus, quod ro. Ait Freindaller «hoc ne conjectura quidem restitui posse;» neque mihi locum supplendi ratio constat. Conjecturam tamen legendum,
sed fortasse a scopo aberrans, vel
quod prophetatum, quod verbum interdum usurpatum est ab ecclesiasticis scriptoribus, vel
quod completum est ἐπληρώθη. Hanc vocem posteriorem habes infra, si quid id refert. Lege porro Tertullianum in
Apologetico, cap. 21:
Duobus enim. inquit,
adventibus ejus significatis, primo, qui jam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo
imminet in sublimitate divinitatis exertae; primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant
(Scil. Judaei),
unum existimaverunt. Quem quidem Tertulliani locum Cyprianus imitatus haud longe a fine opusculi
de Idolorum Vanitate haec scribit:
Sed significato duplici ejus adventu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur,
0179D
altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt, qui
erit in potestate manifestus.
Haec Cyprianus. Conferas item quae posuit magister ejus Tertullianus capite ult. libri sui
adversus Judaeos.
Secundum potestate regali praeclarum. Cor. secundo . . . praeclaro.
Tam constanter. H. e. tam fidenter, et asseveranter.
Gloss. vet. constanter, εὐσταθῶς, θαῤῥούντως.
Dicens in semetipso. Conjeceram ego, sicut Freindaller, reponendum esse
de pro
in; at verba fortasse sonant idem quod illa Tertulliani in lib.
de Pudicitia. cap. 18:
Nam hoc etiam in sua persona Apostolus statuit. Adfirmans enim Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, quorum
primus ipse fuisset, quid adjicit? «Et misericordiam sum consecutus, quoniam
0180B
ignorans feci in incredulitate (I Tim. I) . Conferas anonymum auctorem
de Rebaptismate,—ac propterea discipuli ejus arbitrantur, quod nulla alia ratione vitam aeternam his praestiturus esset, nisi
primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna
in se ipso
continuasset ad pag. 359 ed. Benedictinae operum S. Cypriani.
Sed auditorem. For. legendum, se et auditorem.
Per ordinem. H. e. ordine, quomodo melioribus auctoribus mos scribere. Sed pariter atque hic auctor formulam vix sanam adhibuit, ita fecit
Tertullianus
de Spectac. cap. 5; Hieronymus,
de Viris Ill. cap. 9; Optatus
de Schismate Donatist. lib. III, p. 62 et p. 64 ed. Dupin., aliique scriptores. Caeterum, ait Freindaller, «Haud destituimur indiciis posteriores
esse epistolas Joannis Evangelio, auctoremque nostri fragmenti, antiqua forsitan instructum traditione, versibus 1-4 epistolae
primae ad confirmandam dicti Evangelici auctoritatem, usum eatenus, quatenus Apostolus ipse his verbis ad illud a se scriptum
0180C respexerit. Id quod profecto ita contigisse poterat; quamquam haec verba, ταῦτα ἀπαγγέλλομαι ὑμῖν, de
praedicato Evangelio intelligi aeque possint.»
Acta autem omnium Apostolorum sub uno libro scripta sunt. Lucas optime Theophile comprehendit, quia, etc. Ait Freindaller: «Numerosas sensus corrupti lacunas quis hoc loco non videt? At quid subsidii huic malo? Haec ille.
Sed forsan, vel deleri oportet verbum
sunt, vel interseri vocem
ea post
optime, item scribi
Theophilo pro
Theophile. Consimilia istis de Luca traditis Hieronymus
de Viris Ill. c. 7, post Eusebium habet,
Evangelium sicut audierat, scripsit: Acta vero Apostolorum sicut viderat, composuit. Caeterum, cum librum hunc sacrum totidem verbis excitavit in Epistola sua Polycarpus, Joannis apostoli discipulus. § 1, confer
et § 6, tum eum admiserunt Lucaeque adscripserunt, ante synodum Nicaenam, Irenaeus, Clemens Alex., Tertullianus, Origenesque;
e quibus Irenaeus ex hoc libro solo,
0180D quae sit Apostolorum, qui Evangelia non scripserunt, doctrina, probationes suas collegit, lib. III, c. 12. Tertullianusque
ait:
Hanc scripturam qui non recipiunt, nec Spiritus sancti esse possunt, qui necdum Spiritum sanctum possint agnoscere discentibus
missum; sed nec Ecclesiam defendere, qui quando, et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. De Praesc.
Haeret.
cap. 22. Porro, affertur hic liber, auctore quidem ejus non nominato, ut sacer tamen ab ecclesiis Lugd. et Viennensi, atque
Polycrate, et ab auctore adversus Cataphrygas, et Firmiliano, et Cypriano, Pontioque diacono ejus, sicut ab auctore
Computi de Pascha, et Victorino, et Lactantio, eumque ἐν τοῖς ὀμολογουμένοις posuit Eusebius.
Sicut et semote passionem Patri evidenter declarat, sed perfectionem Pauli, etc. At vero quomodo, quae sequuntur e vestigio, explicanda sunt?
Et semote
0181B
passionem Petri evidenter declarat. Carcerem forsitan Petri, prodigiosamque liberationem (Act. XII) , his verbis innuunt; poterant enim ista omnimodis, imminentis
Petro martyrii quasi praeludia aestimari.—
Sed (verosimilius,
sed et)
profectionem Pauli ab urbe ad Spaniam proficiscentis. Altum quidem Acta in nostris Bibliis Pauli hoc iter Roma ad Hispanos reticent. Verum truncatus procul dubio locus scire nos
impedit an hujus mentio ibidem injecta, ad Acta Apostolorum, an potius ad alium librum pertineat. Attamen certi his reddimur,
Paulum ab urbe Roma in Hispaniam commigrasse: indubie, postquam a Nerone absolutus est, a prima scilicet captivitate, de qua
capite ultimo Actuum Apostolorum historia legitur. Utrum forsan veluti
eo facto finiri librum Actorum, quemadmodum ordiri verbis:
Optime Theophile, designandi,
0181C fragmentario nostro intentio fuit? Freindaller. —Fortasse legendum, pro
semote, semota, ut accipiatur verbum pro narrationibus
seorsum et
separatim positis, h. e. alibi quam in
Actibus Apostolorum; ac proinde locus ita restituatur,
sicut et semota passionem Petri evidenter declarant (scil.
S. Joan. cap. 21 comm. 18 et 19),
sed et
profectionem Pauli ab urbe ad Spaniam proficiscentis. De quo quidem itinere suo apostolus in
Ep. ad Romanos, cap. XV, comm. 24, haec scribit: ὡς, ἐὰν πορεύωμαι εἰς τὴν Σπανίαν, ἐλεύσομαι πρὸς ὑμᾶς, iterumque ad comm. 28, τοῦτο οὖν
ἐπιτέλεσας, καὶ σφαγισάμενος αὐτοῖς τὸν καρπὸν τοῦτον, ἀπελεύσομαι δι᾽ ὐμῶν εἰς τὴν Σπανίαν. Huc autem pertinet scholium quoddam
a cl. Matthaei ad cap. ult.
Act. Apost. edit. suae prolatum. Μετὰ τὴν διετίαν (comm. 30, commemoratam) εἰς Σπανίαν ἀπελθὼν ἐκήρυξε (Paulus), καὶ ὑποστρέψας εἰς Ῥώμην
ἐμαρτύρησεν. Αὐτὸς Ῥωμαίοις ἔγαρψεν, εἰς Σπανίαν ἐπείγομαι, καὶ ἐλπίζω διαπορευόμενος θεάσασθαι ὑμᾶς· καὶ πρὸς Τιμόθεον. Ἐν
τῇ πρώτῃ μου ἀπολογίᾳ οὐδείς μοι συμπαρεγένετο. Ἰστέον δὲ ὅτι μέχρι τούτου ἱστορεῖ Λουκᾶς τὰ περὶ τὸν μακάριον Παῦλον ἐν
ταῖς Πράξεσι τῶν ἀποστολῶν, κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ τὸ βιβλίον συγγραψάμενος, καὶ τὰ καθεξῆς ἥκιστα γινώσκων· οὐδὲ τὸ μαρτύριον
τούτου
0181D (Pauli) ἐγκατέθετο τῇ βίβλῳ, καταλιπόντες γὰρ αὐτον ἐκεῖσε Λουκᾶς τε καὶ Ἀρίσταρχος ἐξῆλθον p. 436. Posteriora vero verba,
sive scholium alterum, Ἰστέον δὲ κ. τ. λ. exhiberi ab Oecumenio quoque in
Cominent. ad pag. 197, idem vir doctus monuit. Verumtamen merentur conferri de S. Pauli in Hispaniam profectione Sam. Basnagii
Exerciti. Historico-Criticae, ad pag. 511-516.
doceantur, nihil tamen differt credentium fidei
0179A Fides,
Freindall.
, cum uno ac principali spiritu declarata sint in omnibus omnia de nativitate, de passione, de resurrectione, de conversatione
0179A
Fortasse addend. Domini.
Routh.
, cum discipulis suis, et de gemino ejus adventu, primo in humilitate despectus, quod ro . . . . . . . . .
0179A
Fort. quod prophetatum.
Vide not. Routh
, secundum
0179A
Fort. secundo.
Routh.
potestate regali praeclarum
0179A
Fort. praeclaro.
Routh.
, quod futurum est. Quid ergo mirum si Johannes tam constanter singula etiam in Epistolis suis proferat, dicens in semetipso
(I Joan. I, 1-4) :
0180A
Quae vidimus oculis nostris, et auribus audivimus, et manus nostrae palpaverunt, haec scripsimus. Sic enim non solum visorem sed
0180A
Fort. se et.
Routh.
auditorem, sed et scriptorem omnium mirabilium Domini per ordinem, profitetur.
Acta autem omnium Apostolorum sub uno libro scripta sunt. Lucas optime
0180A Scripta sunt Lucas
edd. Kirchnoser, forsan typog. vitio. Edd.
Theophile
0180A
Fort. optime ea Theophilo.
Routh.
(Act. I, 1) comprehendit, quia sub praesentia ejus singula gerebantur; sicut et semote
0180A
Fort. semota.
Routh.
(Joan. XXI. 18, 19.) passionem
0181A
0181D
Epistola autem Pauli, quae; a quo loco, vel qua ex causa directe sint, voluntatibus intelligere, ipse declarant. Corrigit Freindaller. ut post vidi,
epistolae, directae volentibus, ipsae. Malim ego reponere
declarat pro
declarant, propter verbum
interdicens in sequentibus.
Schisma haeresis. Formula verborum insolentior.
0182B Graece σχίσμα τῆς αἱρέσεως. Mox
Galatis, quod inferius quidem legitur, pro
Callactis reposuit Freindaller.
Ordine Scripturarum. H. e., ni fallor, Scripturas Vet. Test. ordine adhibito, sive alias post alias, interpretatus. Atque ait Freindaller: «Verba
ordine scripturarum, non videntur quid innuere aliud quam, Paulum hoc loco rationes suas, e Lege veteri pro stabilienda nova praetulisse, huicque
illam
ordine subjecisse.»
Principium. H. e. ἡ ἀρχή, initium, fundamentum.
Sequens praedecessoris sui Joannis ordinem. Imperite scriptum, modo hoc velit auctor, quod tamen haud constat, imitatum esse Paulum
Apocalypsin; nam, ut verisimiliter statuit Stoschius in
Comment. de Canone Libb. Novi Test. cap. V, § 62, edita est
Apocalypsis sub Domitiano, neque ad Claudii vel
0182C Neronis tempora retrahenda; quod quidem, ut dixi, nonnulli statuerunt viri illustres. Ait porro Freindaller existimare se
Joannem Pauli praedecessorem nominatum ab auctore, «quod hunc praecesserit vocatione ad apostolatum; congruereque hanc vocem
significatu voci alteri,
Senior, quam Joannes ipse in suis epistolis usurpavit. Illa nimirum interpretatio veritati profecto haud dissona ordinem pericopes
universum restituit; comparatione Paulinas inter et Apocalypticas epistolas jam non ad utrarumque aetatem, verum dumtaxat
ad septenarium numerum spectante.»
Prima . . . . secunda, etc., etc. Fort. legend.
primo . . . . secundo, atque ita deinceps.
Correbtione. Sic antique pro
correptione.
Una tamen per omnem orbem terrae Ecclesia esse denoscitur (dignoscitur). Tertullianus,
de Praescriptionibus Haereticorum cap. 20:
Omne genus ad originem suum censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est; illa ab Apostolis prima, ex qua
omnes.
0182D
Sic omnes primae, et omnes apostolicae, dum una; omnes probant unitatem.
Licet septem ecclesiis scribat, etc. Stoschius, ubi paulo superius, § 59: «Aliud adhuc saeculi secundi vel tertii ineuntis vestigium mihi in eo reperisse
videor, quod auctor fragmenti, numerum ecclesiarum ad quas apostolus Paulus Epistolas scripsit, ad imitationem Epistolarum
Joannis ad septem ecclesias Asiae, pariter ad septenarium reducat. Fuisse enim ineunte saeculo tertio, qui in eo mysterium
aliquod quaesiverint, videre est apud Cyprianum lib. I
Testim. adv. Jud. cap. 20.
Item, scribit Cyprianus, in Βασιλέων
primo: Sterilis septem peperit, et quae plurimos habebat filios infirmata est. Filii autem septem, sunt ecclesiae septem. Unde et Paulus septem ecclesiis scripsit, et Apocalypsis ecclesias septem ponit, ut servetur septenarius numerus,
ut dies septem, quibus Deus mundum fecit, ut Angeli
0183A
septem qui assistunt ante faciem Dei.» Vide et ejusd. Cypriani
Exhort. Martyrii, pag. 270, ed. Benedictin. «Neque forte inepta erit cogitatio, si dicamus rationem cur dubia contra Epistolam ad Hebraeos
mota, apud quosdam veterum pondus acceperint, praetensum hoc numeri septenarii mysterium, quem circa ecclesias ad quas Paulus
0183B scripserit, omni modo integrum servare volebant, fuisse. Unde quoque alii, qui de Epistola ad Hebraeos non dubitabant, ne
viderentur mysterium numeri septenarii negligere, dicere maluerunt Paulum
bis septem, quam eum quatuordecim epistolas scripsisse.» Haec Stoschius. Ait Freindaller «idcirco forte, ne excessus numerum istum offenderet,
Epistolam ad Hebraeos omissam reperiri. Poterat isthanc porro, etiamsi eam Paulo tribueret, hoc loco incommemoratam jure dimittere;
eo quod Hebraei, sive Judaeo Christiani, ad quos missa est, mixti quidem singulis communitatibus essent, non tamen propriam
constituerent.» Sic disseruit ille, idque probabiliter. Sed de hac Epistola plus infra. Porro bene monuit Freindaller epistolas
Apocalypticas saeculo secundo jam habitas fuisse
catholicas, id est tales quae ad universam (ὅλην) Ecclesiam directae fuerint.
Septiformis Ecclesia dicitur ab Optato in lib. II
de Schismate Donatist. cap. 3, pag. 93, ed. Dupin. Ut vero locos omittam aliorum veterum scriptorum,
0183C qui cum Augustino in lib. VII
De Civitate Dei, cap. 4, statuunt,
numero septenario universae
Ecclesiae significatam esse perfectionem, hoc tantum notabo, Jesum Christum, qui in omnium procul dubio ecclesiarum medio perpetuo versatur, in medio septem candelabrarum,
h. e. ecclesiarum, visum esse a Joanne in
Apocalypsi, cap. I, comm. 13. Jam vero afferenda mihi sunt valde affinia huic nostri fragmenti loco Victorini verba, quae ex
Commentario in Apocalypsim ei adscripto desumpsi.
In toto orbe septem ecclesias omnes esse, et septem nominatas, unam esse catholicam Paulus docuit. Et primum quidem, ut servaret
et ipse typum septem ecclesiarum, non excessit numerum. Sed scripsit ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad
Thessalonicences, ad Philippenses, ad Colossenses. Postea singularibus personis scripsit, ne excederet modum septem ecclesiarum.
Et in brevi contrahens praedicationem suam ad Timotheum sic ait:
Ut scias, qualiter debeas conversari in Ecclesia Dei vivi (I Tim. III, 15) . Haec
0183D Victorinus, cap. 1. Denique, dum numerus hic septenarius inter veteres Pythagoricos tam perfectus quam religioni aptissimus
habebatur, unde
Etymol. Magn.: Ἑπτὰς, ἀπὸ τοῦ σέβω, σεπτάς τις οὖσα, ὡς θεία, καὶ ἀμήτωρ, καὶ πάρθενος, similia sectatus Glycas in
Annalibus Spiritum S. vult coelo descendisse decimo post die quam resurrexisset Christus, propterea quod numerus quoque denarius sit
perfectus; part. 3, pag. 225, ed. Labbaei.
Petri evidenter declarat
0181A
Fort. declarant
Routh.
, sed
0181A Sed et,
reposuit Freindall.
(Rom. XV, 24, 28.) profectionem Pauli ab urbe ad Spaniam proficiscentis.
Epistola
0181A Epistolae,
Freindall.
autem Puali, quae, a quo loco, vel qua ex causa directe
0181A Directae,
Freindall.
sint, voluntatibus
0181B Volentibus,
Freindall.
intelligere
0181B Intelligere
omisit Routh. in textu, restituit in not. Edd.
ipse declarant
0182A
Fort. declarat.
Routh.
; primum omnium Corinthiis schisma haeresis interdicens, deinceps Callactis
0182A Galatis,
Freindall.
circumcisionem; Romanis autem ordine Scripturarum, sed e principium earum esse Christum intimans, prolixius scripsit. De
quibus singulis necesse est a nobis disputari,
0182A cum ipse beatus apostolus Paulus sequens praedecessoris sui Joannis ordinem, nonnisi nominatim septem Ecclesiis scribat
ordine tali. Ad Corinthios prima
0182A
Fort. primo,
et in sequentibus, secundo,
atque ita deinceps. Routh.—Epistola
rectius subaudi. Edd.
, ad Ephesios secunda, ad Philippenses tertia, ad Colossenses quarta, ad Galatas quinta, ad Tessalonicenses
0182B Thessalonicens.
hic et infra. Freindall.
sexta, ad Romanos septima. Verum Corinthiis et Tessalonicensibus licet pro correbtione
0182B Correctione
Kirchoser.
iteretur, una tamen per omnem orbem Ecclesia diffusa esse denoscitur
0182B Dignoscitur
Freindall.
. Et Joannes enim in Apocalypsi, licet (Apoc. capp. I et II.) septem Ecclesiis
0183A
0183D
Duas. Duae cum Freindallero reponend. Ita similiter corrigendum est paulo infra.
In ordinatione ecclesiasticae disciplinae sanctificatae sunt. Ait Tertullianus fine libri ult.
adv. Marcionem: Soli huic Epistolae (scil. ad Philippens.)
brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, quod ad unum hominem (Philemonem)
litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas, et unam ad Titum, de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Sic ille. Nota ad plures missam esse unam saltem ex his epistolis. Caeterum,
ut de universis Paulinis
0184A dicam, cum manu ipsius Pauli aut scriptae sint aut signatae, epistolae ejus omnes (vid. Gal. VI, 11 et II Thess. III, 18)
, et pleraeque earum ad ecclesias frefrequentissimas, et diu postea florentes, missae sint, in quibus ipsas recitari mos erat
(conf. Coloss. IV, 16, cum Dionysii Corinthii Fragmentis, pag. 168, vol. I Reliquiar.) , earumdemque ecclesiarum plerasque
Paulus
0184B ipse postero tempore adiverit; haud dubitandum est quin nemini alii etiam recentiorum scriptorum, qui vita jam functus fuerit,
adscribi possit gravioribus ac certioribus argumentis suum proprium opus. Adde quod ab apostolicis usque temporibus quotquot
supersunt patres hasce tredecim epistolas, ut fidei religionisque testes ac regulam, protulerunt. De Pauli illa ad Hebraeos,
quae ab auctore fragmenti omissa est, mox dicendum.
Ad Laudecenses, alia ad Alexandrinos. Fortasse scribendum,
ad Laodicenses alia, alia ad Alexandrinos. Stoschius,
de Canone Libb. N. T., haec scribit § 56: «Memoratur igitur primo epistola quaedam Pauli ad Laodicendos, quae ad haeresim Marcionis pertineat. Jam
vero ex Tertulliano
adv. Marcion., lib. V, cap. 11, 17, et Epiphanio,
Haeresi XLII, constat Marcionem qui medio saeculo secundo, haeresin suam sparsit, epistolam aliquam ad Laodicenos in canone suo habuisse.
Et quamquam ex Tertulliani verbis fere colligi debeat eam ab Epistola ad Ephesios non nisi
0184C titulo discrepasse, tamen ex Epiphanii testimonio, et quod Marcionis perpetuus fere mos fuerit genuina Apostolorum scripta
corrumpere, vix dubitari poterit Marcionis illam ad Laodicenos, a genuina Pauli ad Ephesios Epistola dissensisse, eamque ab
auctore fragmenti, intendi. Jungitur huic Epistolae ad Laodicenos, alia Pauli ad Alexandrinos, cujus, inquit celeb. Muratorius,
nescio an quisquam alius meminerit. Neque ego ullam ejus apud veteres mentionem reperire potui. Igitur vel plane periit, vel forte sub alio titulo veteribus
commemorata est, cum certum sit plures saepe uni eidemque libro apocrypho, datos fuisse titulos. Vid. celeb. Beusobrii Dissert.
de libris Apocryphis N. T., § 10, vel adhuc alicubi inedita latet. Certe Kirstenius testatur reperiri apud Arabes plures Pauli epistolas, nobis adhuc
incognitas. Vid. Fabricius
Cod. Apocr. Novi Testamenti, part. II, pag. 920.» Haec Stoschius. Ait Hieronymus fine cap. 5 lib.
de Viris. Ill.; Legunt quidam et ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur. Habet vero de hac epistola
0184D Philastrius quae digna sunt ut huc quidem afferantur, in
Haeresi sua LXXXIX.—
Alii autem Lucae evangelistae aiunt (Epistolam ad Hebraeos); Epistolam etiam ad Laodicenses scriptam. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in ecclesia, etsi legitur a quibusdam,
non tamen in Ecclesia legitur populo nisi tredecim Epistolae ipsius (Pauli),
et ad Hebraeos interdum, p. 169, ed. Fabricii. Interea singulare id est, quod nobis occurit in Aelfrici Abbatis
de V. et N. Testamento tractatu, qui Aedgari regis Angliae temporibus compositus est; cum enim idem Aelfricus omnes et singulos Novi Testamenti libros in
canone Scripturae reposuerat, solam his addidit Pauli Epistolam ad Laodicenos. Vid. p. 28, edit. Lisle, 1623 Denique brevissima
quaedam exstat Pauli epistola ad Laodicenos dicta, sed diversa a veteri scripto, et ex caeteris Paulinis contexta, quae a
Fabricio in
Cod. Apocrypho N. T., ad pag. 873, vol. II, recusa est.
Ad haeresim Marcionis. Graece, κατὰ τὴν αἵρεσιν τοῦ Μαρκίωνος.
Vett. Gloss. Secundum, ad, κατα
0185A «Altera hic praeterea,» inquit Freindaller, «subreptitia cum inscriptione ad Alexandrinos, occurrit Pauli Epistola, de qua
quidem quid statuendum, ipsi Muratorio exploratum non est, quin nec ego memini de simili Epistola umquam aliquid mihi venisse
ad manus. Litteras porro hasce tum ad Laodicenos, tum Alexandrinos, confirmandae haereseos Marcionitarum gratia conflatas
fuisse auctor noster commemorat, quo fit ut origini earum certa epocha figi possit. Quid? quod Epiphanii
0185B quoque testimonium hisce consonet,
Haeresi XLII diserte scribentis Marcionem roborandis suis erroribus ab Epistola ad Laodicenos subsidia mutuasse.»
scribat, tamen omnibus dicit. Verum ad Philemonem una, et ad Titum una, et ad Timotheum duas
0183A Duae.
Freindall.
pro affectu et dilectione, in honore tamen Ecclesiae catholicae, in ordinatione ecclesiasticae disciplinae,
0184A sanctificatae sunt. Fertur etiam ad Laudecenses, alia
0183A
Fort. Laodicenses aliae.
Routh.
ad Alexandrinos, Pauli nomine fictae ad haeresem
0184A
Fort. haeresim.
Routh.
Marcionis; et alia plura, quae in
0185A
0185B
Recipi non potest. Ad formam graeci sermonis, παραλαμβάνεσθαι οὐ δυνατόν ἐστι. Sed
possunt pro
potest, reponere vult Freindaller.
Fel enim cum melle misceri non congruit. Simili usus est metaphora senior ille apud Irenaeum ad pag. 42. vol. I
Reliquiar.: In Dei lacte gypsum male miscetur.
Et surperscripti Joannis duas. L.
duae, ut supra ad lin. 8. Stoschius,
de Canone Libb. N. T. §. 53 haec scribit: «Auctorem hujus fragmenti ad ultima saeculi II vel initia saeculi III referendum esse, ex eo colligo
quod haud pauca in eo de libris Novi Testamenti occurrant, quae opinionibus quorumdam Christianorum illius aetatis plane conformia
sunt. Scilicet I. Omittuntur in hocce librorum sacrorum canone Epistola ad Hebraeos, Epistola
0185C Jacobi, et Joannis apostoli non nisi duae commemorantur. Jam vero utramque, ad Hebraeos et Jacobi Epistolam, quin etiam
tertiam Joannis, versus saeculi secundi finem, a quibusdam in canone non relatas fuisse, clarissimis testimoniis constat.
Quod enim ad Epistolam ad Hebraeos attinet, eam ab Irenaeo et discipulo ejus Hippolyto, non genuinum Pauli opus habitam fuisse,
testatur Stephanus Gobarus apud Photium, Bibl. Cod 232 Ὅτι Ἱππόλυτος καὶ Εἰρηναιοῖς τὴν πρὸς Ἑβραῖους ἐπιστολὴν Παύλου, οὐκ
ἐκείνου εἶναι φασίν.
Hippolytus et Irenaeus Epistolam Pauli ad Hebraeos ejus esse negant. Ibid. Cod. 121 ex Hippolyti libro contra Haereses: Λέγει δὲ ἀλλά τέ τινα τῆς ἀκριβείας λειπόμενα, καὶ ὅτι ἡ πρὸς Ἑβραίους
ἐπιστολὴ οὐκ ἔστι τοῦ ἀποστόλου Παύλου.
Dicit et alia quaedam parum accurata, et quod Epistola ad Hebraeos non sit apostoli Pauli. De Caio presbytero Romano, uti id jam observavit Muratorius, Eusebius
Hist. Eccl. lib. VI. cap. 20,
0185D pariter refert eum in disputatione adversus Proclum, Cataphrygarum haeresis propugnatorem,
tredecim solum divini Apostoli commemorare Epistolas, eam quae ad Hebraeos inscripta est, cum reliquis non annumerans. Quid Origenes de ea senserit, vide supra § 48,» (ubi de
ista Epistola tamquam opusculo sententiam Pauli referente sensisse Origenem, Stoschius ostendit). «Epistolam vero Jacobi circa
idem tempus non ab omnibus in canone relatam fuisse, testis est Eusebius
Hist. Eccl. lib. II. c. 23, in fine.
Sane pauci admodum ex vetustioribus, tum hujus Epistolae, tum illius Judae, quae et ipsa in septem catholicarum numero recensetur,
mentionem fecere.
De tertia autem Joannis constat eam pariter a quibusdam dubiam habitam. Certe Irenaeus primam et secundam Joannis citat;
tertiae autem mentionem non injicit. Vid. Lardnerus
Fide Hist. Evang., part. II, tom. I. c. 17, pag. 301, 302.» Haec Stochius.—I. De
Epistola vero
ad Hebraeos hoc velim
0186A adjicere, Barnabae non Paulo eam adscripsisse Tertullianum in lib.
de Pudicitia, c. 20, quod et Hieronymus memorat de Tertulliano in libro
de Viris Ill. cap. 5, neque in canonem Latinorum receptam eamdem fuisse etiam Hieronymi temporibus. Videnda enim inter alios locos
Epist. ejus
ad Dardanum p. 69 ed. Frobenii. Attamen haud constat Irenaeum Hippolytumve discipulum ejus, quos supra nominat Stoschius, hanc Epistolam
e librorum sacrorum numero ejecisse, quippe cum, teste
0186B Eusebio lib. V
Hist. cap. 26, ex ipsa sententias quasdam idem ille Irenaeus in opere suo
Variarum Disputationum adduxisset. Origenes quoque in hanc Epistolam scripsit commentarios. Porro in loco modo excitato Dardano ostendit Hieronymus,
suscipi eam quasi Pauli apostoli ab ecclesiis Orientis et ab omnibus graeci sermonis scriptoribus. Certe ego inter legendum
clare atque aperte factum illud ab auctoribus, quos hic nominabo, vidi; quique omnes, exceptis S. Petro Alexandrino episcopo,
atque Eusebio, ante saeculum tertium finitum vixerant; a Clemente nimirum Alexandrino, etsi a Romano quoque Clemente etiam
existente saeculo primo epistola adducta est in capitibus ejus 17 et 36; a vetere insuper presbytero apud eumdem Clementem
Alex. quem p. 472. vol. I-
Reliquiar. collocavi, ab Origene, cum alibi, tum in
Epist. ad Africanum c. 9; a Dionysio Alexandrino, praesulibus Antiochenis in
Epistola sua
ad Paulum Samos. pp. 473 et 474 in vol. II. posita, Petro Alexandrino in
Canone suo
0186C
nono, denique ab Eusebio ipso
de Mart. Palaest. c. 11. Addendi Clementi Romano, qui haud ipsum Pauli nomen apposuit, Pinytus in Epistola
ad Dionysium Corinthium, p. 132. vol. I
Reliquiar.; Theognostus catecheticae in Alexandrina urbe scholae praefectus; S. Methodius, in
Convivio Virg. pp. 90 et 96 ed. Combelis.; Manesque et Archelaus in
Disputatione capp. 5, 34, et 41 et 53.—II. Ad
Jacobi quod attinet
Epistolam, quam, sicut Judae illam, omisit saltem in recensione sua librorum sacrorum apud Eusebium, lib. VI. cap. 25, Origenes, mihi
monendum est verba Eusebii quae commemoravit Stoschius, in graecis esse, οὐ πολλοὶ τῶν παλαίων αὐτῆς ἐμνημόνευσαν, quae vertit
quidem Valesius, sed vix accurate,
pauci admodum ex vetustioribus; etsi forsan ita loqui etiam Eusebii temporibus licuisset, nam, si qui sunt praeter Irenaeum, lib. IV, c. 16 vel. 30, pauci
existunt e scriptoribus Eusebio vetustioribus, nunc superstitibus, qui hanc Epistolam
0186D aperte adduxerint; nonnulli tamen alii istorum superstitum ad ipsam, praecipue ubi Veteris Testamenti loci in ea adducuntur,
possunt respicere. Certe mox ostensurus sum omnes Epistolas catholicas a Clemente Alexandrino in
Hypotyposibus suis breviter enarratas fuisse. Tum vero a Syris Epistolam Jacobi receptam esse, refert Causmas Indicopleustes,
de Mundo lib. VII, pag. 292 edit. Montfaucon.; eademque epistola in versione semper extitit Syriaca, sicut una alia praeterea ex septem
Scripturis ἀντιλεγομέναις, Epistola ad Hebraeos.—III. Denique de
Tertia Epistola S. Joannis haec addam commentatum quidem fuisse in duas priores hujus apostoli Epistolas eumdem Clementem, id testante in lib. primo
Divin Lectionum Cassiodoro, cap. 8, immo vero exstare adhuc quae adscribuntur Clementi Alex.
Adumbrationes in has duas Epistolas, non in tertiam; sed tamen tradere Eusebium lib. VI,
Hist. cap. 14, Clementem in libris ὑποτυτωσέων omnium utriusque Testamenti Scripturarum compendiosam instituisse
0187A enarrationem,
ne illis quidem praetermissis scripturis de quibus inter multos ambigitur, Judae Epistola, et Barnabae, ac reliquis catholicis
Epistolis.
Scripserat ergo Clemens, si accuratus testis est Eusebius, commentarios in tertiam Epistolam Joannis, sicut in Jacobi Epistolam.
Utcumque res habet, hoc certe colligendum est, ex eo quid idem Clemens in lib. II
Stromatum cap. 15, primam Joannis Epistolam adducens, quam omnes a Polycarpi usque temporibus receperant, ἐν τῇ μείζονι ἐπιστολῇ
posuit,
0187B tribuendam esse saltem illam secundam ex Clementis sententia Joanni apostolo, non presbytero, cui quidem multi antiquitus,
teste Hieronymo c. 9,
de Viris Ill. et Eusebio lib. III
Hist. c. 35, duas Epistolas posteriores asserere solebant; haud tamen consentiente Hieronymo ipso, qui, ut ex Epistolis ejus
ad Paulinum p. 9 ed. Froben et
ad Evagrium p. 334, constat, utramque Joanni apostolo adscripsit. Interea quinam scriptores ante Cypriani tempora secundam amplexi fuerint
Epistolam, supra ostendi ad Concil. Carthag. VII, pag. 166, vol. III,
Reliquiar. quibus nunc addam auctorem ante synodum Nicaenam qui scripsit Alexandrum Alex. in
Epistola sua apud Socratem, lib. I
Hist. c. 6. Fatendum vero est in nullum me incedisse scriptorem ante-Nicaenum, fortasse propter epistolae brevitatem, qui tertiam
epistolam adduxerit, nisi qui post factam mentionem ejus, vel sui ipsius, vel aliorum saltem, dubitationem de hujus atque
secundae epistolae γνησιότητι simul addiderit. Sed haec hactenus.
0187C Interea qui fit, quod magis miremur, ut sileat hujus fragmenti auctor de Epistola priore S. Petri, quae, teste Eusebio,
atque ipso apud Eusebium Origene, ἐν ταῖς ὁμολογουμέναις censetur Scripturis, sive, apud omnes, et semper, et ubique, recepta
fuit; quamque tot Patres a Polycarpi et Papiae usque temporibus in operibus suis adduxerunt? Rem prorsus intactam et Stoschius
et Muratorius silentio praetermittunt. Dictum fore a quoquam vix putem, Ecclesiae, in qua vixerit hic anonymus de canone scriptor,
nondum S. Petri Epistolam innotuisse, nam floruit idem medio saeculo secundo. Ait quidem, ut mihi jam constat, cl. Freindaller:
«Praetereuntur hoc loco duae Petri Epistolae, quarum prima coaevo jam communiter recepta invenitur; non minus Epistola Jacobi,
quae auctori Romae viventi nequibat esse incognita; tertia denique Joannis Epistola prorsus reticetur. Verum ex una parte
pensandum est agi hic de fragmento, quod locis quamplurimis integritate sensus destituitur,
0187D et vel idcirco litem etiamnum pendere, an non in contextu vel praemisso, vel subsequo, et hae Bibliorum partes commemoratae
fuerint, atque, solummodo mutilati operis vitio, hodie mentio earum desideretur; ex altera parte dissimulandum non est non
omnes in omnibus ecclesiis libros divinos eodem tempore fuisse receptos, atque ab ipso Eusebio singillatim Epistolam Jacobi,
secundam Petri et tertiam Joannis antilegomenis annumerari.» Haec ille, ubi hoc solum notabo, Eusebium, qui libros S. Scripturae
praedictos τοὺς ἀντιλεγομένους plus semel nominat. addere, γνωρίμους δ᾽ οὖν ὅμως τοῖς πολλοῖς, et ὅμος δὲ ἐν πλείσταις ἐκκλησίαις
παρὰ πολλοῖς δεδημοσιευμένους. Ut ut res se habet, quacumque de causa S. Petri Epistola omissa est, Epistolam sane
Judae auctor commemoravit, quam tamen norunt omnes inter τὰς ἀντιλεγομένας Scripturas Eusebium recensuisse, qui lib. quoque
Hist. II, cap. 23, loco a Stoischio supra adducto, ait non multos ex vetustioribus hujus Epistolae mentionem fecisse.
0188A Ex his paucis vidi ego afferentes eam tamquam S. Scripturae librum, Tertullianum, Clementem Alexandrinum, Origenemque, et
fortasse Concilium Antiochenum contra Paulum Somosatenum habitum, auctoremque contra Novatianum, a quo quidem, quae saltem
Judas ipse protulerat, referuntur. Quibus scriptoribus nunc demum radendus est hujus fragmenti auctor, qui et alios praeterea
duos ex iisdem septem libris S. Scripturae controversis suffragio suo, ut vidisti, confirmat,
Apocalypsin, Epistolamque alteram
0188B
Joannis. Adhaec, quod majus est, nullum, uti jam monui, ὑποβολιμαῖον opus canoni Novi Testamenti idem scriptor obtrusit praeter Petri
Revelationem, simul tamen commemorata νοθείας nota, quae ab aliis libro infixa erat Porro omnes τὰς ὁμολογουμένας Scripturas idem hic Noster
enumeravit, una tantum omissa, quae est illa S. Petri Epistola.
catholicam Ecclesiam recipi non potest. Fel enim cum melle misceri non congruit. Epistola
0186A sane Judae, et superscripti Johannis duas
0185A Duae
Freindall.
0187A
0188B
In catholica. Graece τῇ καθολικῇ, et subaudita, ut interdum fit, voce ἐκκλησίᾳ. Exempla autem tum in Tertulliano libro
de Praescr. Haereticorum, cap. 30, tum saepe alibi apud recentiores Tertulliano scriptores Optatum et Augustinum, occurrunt. Vid. et notas ad S. Cornelii
Fragmenta p. 30, vol. III. In
Codice quoque
Theodosiano, lib. XVI, tom. II,
de Episc., lege 4. Constantinus imp. habet,
sanctissimum catholicae concilium. Itidem in
Codice Canonum Afric. num. 109 haec exstant:
Itemque si fuerit episcopus ad catholicam ex Donati parte conversusve, etc., ubi interpretatio graeca, Ὁμοίως δὲ καὶ ἐὰν ἐπίσκοπος ἐκ τῶν τοῦ Δονάτου μερῶν πρὸς τὴν καθολικὴν ἐπιστρέψῃ,
0188C etc.
Sapientia ab amicis Salomonis . . . . . scripta. Cum in
Versione τῶν ό hoc opus exstaret, quod non solum a Methodio adducto ad Melitonis Fragmenta p. 128. vol. 1 nomine
Sapientiae insignitum est, sed etiam a Clemente Alex. aliisque Methodio vetustioribus; ita dictum fuit eumdem librum saltem ut ecclesiasticum
atque utilem, quamvis incertae originis ac Judaico canoni ignotum, vetustiores Christiani, perinde atque auctor noster, adduxerunt.
Parum autem verisimile est certe novum atque inauditum, quod ait fragmenti auctor, conscriptum esse librum ab amicis Salomonis,
qui quidem liber, testante Hieronymo in
Praefat. in Proverbia, apud Hebraeos nusquam est. p. 26. Hoc interea monuit Freindaller: «Qua ratione liber Sapientiae, nisi forte de diverso sermo sit, locum inter Scripturas
novi foederis hic nactus sit, critices aciem fugit. Verum Psalmorum quoque memoria, in hoc fragmento, paullo inferius, sed
primoribus
0188D tantummodo labiis attingitur»
Apocalypsis. For.
Apocalypses, sed mavult rescrire Freindaller.
Apocalypsim.
Et Petri tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in Ecclesia nolunt. «Recte haec,» ait Muratorius, ubi supra, ad pag 853, «in Caii tempora conveniunt. Eusebius enim lib. III, cap. 25, Apocalypsim
Petri inter dubios quidem libros recenset, non tamen abjicit veluti haereticorum foetum. Eodem quoque testante, lib. VI, cap.
14, Clemens Alexandrinus eadem Apocalypsi est usus, non secus ac Epistola Barnabae (Epistolisque catholicis). Sozomenus pariter
nos monuit, lib. VII, c. 19, hanc Apocalypsim in quibusdam Ecclesiis Palaestinae usque adhuc singulis annis semel legi.» Haec
Muratorius. Ita video memoratos in
Laterculo quodam
Ss. Scripturarum, quem primus edidit Cotelerius in
Judicio de Epistola S. Barnabae, quatuor alios libros extra canonicos illos N. T.
Barnabae Epistolam, Pastoris, Actus Pauli, Revelationem Petri; quae ipsa opera,
0189A addito libro qui inscriptus est
Apostolorum Doctrina, Eusebius, loco prius a Muratorio nominato, posuit post τὰς ὁμολογουμένας controversasque Scripturas, quasi libros quidem
νόθους, sed prorsus omissa immensa illa τῶν ψευδεπιγράφων farragine qui ab haereticis sunt confecti. Attamen nimis ludicra
sunt brevia illa ex Petri
Apocalypsi translata ad
Eclogas Clementi Alex. attributas, quam ut minimam habeat liber venerationem. Vid. §§ 49 et 50, pag. 207,
Combefisiani Auctarii Patrum Noviss. Fortasse interea nonnulli putent, relativum
quas pro
quam hoc loco reponi debere, ut simul comprehendatur Joannis
Apocalypsis, in quem quidem librum iniquiores temporibus illis aliquot homines extitisse notum est; etenim de receptione ab Ecclesia inter
Scripturas divinas hic
0189B agi, non tantum de lectione in sacris conventibus, quemadmodum fit in canone ultimo concilii Laodiceni, ubi omissa est
Apocalypsis, verba mihi suadent quae de Hermae
Pastore statim post sequuntur. Confer omnino Filastri locum quem supra adduxi. Quot vero scriptores Caio presbytero aut vetustiores,
aut saltem ejusdem aetatis, librum Apocalypticum amplexi fuerint, dixi ante ad Caii Fragmenta p. 16, vol. II, quorum et nomina
nunc apponam; ii sunt Papias, Justinus M., fratres Viennenses et Lugdunenses, cum Irenaeo, Melilo, Theophilus Antiochenus,
Apollonius, Hippolytus, Tertullianus, Clemensque Alexandrinus; quem postremum Patrem Joanni apostolo
Apocalypsim attribuisse, ostendere convenit ex Clementis opusculo quod inscriptum est,
Quis dives salvetur. Cum enim in sectione ejus ultima refertur, Joannem
apostolum post tyranni obitum e Pathmo insula Ephesum rediisse; hoc ipsam relegationem suam commemorat
Apocalypsis auctor Joannes, cap. I, comm. 9. Alios scriptores omitto ad Dionysium Alexandrinum
0189C usque, qui presbytero quidem Joanni, non apostolo, librum attribuebat, ibidem tamen opus hoc divinum a sacris minime abjudicans;
vid. lib. VI
Hist. Eusebii c. 22, immo vero in fragmento
Epistolae suae
ad Hermamonem, quae ab eodem Eusebio conservatur, lib. VII, cap. 20; verba inde adduxit Dionysios, tamquam ex illo libro prophetico et Θεοπνεύστῳ.
Καὶ τοι Ἰωάννης, inquit ille, ὁμοίως ἀποκαλύπτεται, etc.
Pastorem vero nuperrime temporibus nostris, etc. Contra eorum opinionem qui auctorem libri dicti
Pastoris velint Hermam esse, cujus S. Paulus meminit
Epistolae fine
ad Romanos cap. XVI, comm. 14, aut saltem antiquissimum scriptorem qui ante Hierosolymam excisam vixerit, argumentum affert cel. Moshemius,
in lib.
de Rebus Christianorum ante Constant. M. Saec. I, § 54, ex vetustissimo scriptore
Carminis contra Marcionem, quod Tertulliano tribuitur; ubi sub fin. lib. III, haec sunt:
Jamque loco nono cathedram suscepit Hyginus,
0189D Post hunc deinde Pius, Hermas cui germine frater
Angelicus Pastor, quia tradita verba locutus.
Quo versu ultimo Moshemius vult legere
cui pro
quia, dum alii fortasse melius posuerunt
qui. Sed hac re missa, isthaec scribere vir cl. pergit: «Reliquos veterum de Herma, Pii fratre, locos, ut cum Tertulliano prorsus
consentire et ei librum
Pastoris tribuere, doceam, necesse non est.» (
Librum Pontificalem et
Martyrologia in animo habet Moshemius.) «Testem enim bona fortuna paucos ante annos nobis adduxit exceptione majorem et Hermae nostro
aequalem, qui omnem extra controversiam ponit
Pastorem, quem habemus, saeculo secundo a Pii, Romani episcopi, fratre, conscriptum esse . . . . . » (Vid. supra, col. 172.) «In hoc
igitur magni pretii fragmento haec de Herma scripta leguntur:
Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in urbe Roma Herma conscripsit, sedente cathedra urbis Romae Ecclesiae Pio episcopo,
fratre ejus.
Haec luculenta
0190A sunt, omnemque virorum doctorum de Hermae aetate, loco, conditione, disputationem terminant. Succedunt alia verba non minus
commemorabilia, ex quibus, quo loco et numero Hermas in Ecclesia Latina olim haberetur constat. Excluditur ille
canone seu numero divinorum librorum, non quidem nimis eleganter et oratione concinna, verum perspicue tamen et evidenter:
Et ideo legi eum quidem oportet, se publicare vero in Ecclesia populo, neque inter Prophetas completum numero, neque inter
Apostolos in finem temporum potest.
Ait scriptor privatim quidem a piis hominibus legi posse
Pastorem, negat vero eum in populi Christiani concione legi debere et neque Prophetarum neque Apostolorum libris adjici posse. Honorificus
est hic locus
0190B ecclesiis Latinis, plusque in illis sapientiae et cautionis fuisse, quam in Graecis, quorum plerisque Prophetis et Apostolis
non inferior Hermas visus fuit, demonstrat . . . . Verbum addam de ratione qua se viri docti potissimum moveri dicunt, ut
Hermam
Pastoris auctorem ab Herma Pii pontificis fratre distinguant. In
libro Pontificali, nonnullisque aliis veterum scriptis, locus quidam ex Hermae, Pii fratris, libro cui
Pastoris titulum dederat, producitur de
Paschate die Dominico celebrando, quem frustra in
Pastore. Hermae qui ad nos pervenit, quaerimus. Vid. Jo. Alb. Fabricii
Codex Apocryphus Novi Testam. tom. III, pag. 761. Ex hoc colligunt Hermam, Pii fratrem, librum reliquisse a nostro
Pastore diversum. Si graece
Pastor Hermae hodie exstaret, si ad nos integrum delatum esse libellum hunc dubio careret, non spernenda esset haec ratio. At cum
latinam tantum habeamus interpretationem, eamdemque fortassis mutilam, omnis expers virtutis haberi debet. Verisimile
0190C est Orientalium et Graecorum Christianorum illos qui quartodecimani nominantur, locum hunc de tempore Paschatis, quia sententiae
eorum obsistebat, ex
Pastore ejecisse.» p. 164. Haec vir praestantiss. contra pervulgatam illam de Herma
Pastoris auctore sententiam; quae tamen vix et ne vix quidem recentiorum est scriptorum commentum; Hermae enim Paulino adscribendum
esse
Pastoris librum statuit Origenes lib. X
Comm. in Epist. ad Rom. ad locum quo Hermas ab Apostolo commemoratur, aliique praeterea auctores, ut ex Eusebio Hieronymoque constat, idem tradiderunt.
Porro nonnulli apud Germaniam viri docti hunc scriptorem primo saeculo vindicandum, adhuc opinantur; utrum autem novis quibusvis
rationibus sententiam suam confirment, id nondum mihi videre contigit. Sed vero opera inter se vult distinguere, Hermae Paulini,
et Hermae sive Hermetis Pii fratris, Gallandius in Prolegomenis de Caio Presbytero, § IV, pag. XXXI, tomi II
Biblioth. Patrum, luculenterque
0190D idem ostendisse ait Justum Fontaninum,
Hist. Litt. Aquil. lib. II, cap. 1. Porro haec ipse scribit Gallandius lectu haud indigna «Quemadmodum viri apostolici opus antiquis Patribus
Pastor seu
liber Pastoris appellatus fuit, inde fortasse derivata denominatione hujusmodi, quod in toto ferme opere Pastor inducitur Hermani alloquens
et informans: ita quoque contigerit, ut et Hermetis liber
de Paschate fuerit nonnullis saltem
Pastor nominatus; quia illius auctor
de iis scripsit quae ei praecepit angelus, quum venit ad eum in habitu Pastoris, ut habet Catalogus II Henschenianus, unde non solum scriptori, sed ejus etiam libro
Pastoris nomen inhaeserit.» Librum autem injuria temporis deperditum fuisse, quem Hermes Pii frater ediderit, putant Gallandius et
Fontaninus; et Fontanius quidem hunc Hermetem nominari debere Hermam negat; quem tamen
Herma non
Hermes auctorem hujus fragmenti appellare videmus, sicut
Hermas pseudo-Tertullianus
0191A habet. Immo, contra, Usuardus Paulinum illum Hermam
Hermetem vocat in
Martyrologio suo 9 maii fol. 70, ed. Lovan. Porro fragmenti auctor librum
Pastorem dictum, qui Hermae exstat, in mente habere poterat, et si fingas illum per errorem Hermae, vel Hermeti, Pii papae fratri
opus adscripsisse, at vero, ut recte ait, sed alio loco, Freindaller: «Fidenter
0191B hic scriptor de re ista loquitur, quemadmodum de rebus divulgatis quibuslibet atque recentibus sermocinari quis solet.»
Interea adversus Gallandiom, qui statuit non esse intelligenda verba fragmenti de
libro Pastoris nobis cognito, verum de libro quodam recentiori nunc deperdito, in hunc modum acute respondet idem Freindaller: «An hic posterior
liber Pastoris ad canonicos novi foederis libros pertineat, legique in Ecclesia debeat, uspiam fuisse quaestionem motam, per antiquitatem
integram nullibi vestigium reperitur. Nullis itaque modis Caius Gallandianum hunc Hermam indicare sane poterat, cum universa
quae de
libro Pastoris in medium protulit, stent pro noto antiquiore altero, qui proinde vel ideo non a veteri Herma primi saeculi, sed in secundo
a fratre Pii I, conscriptus est.»
in catholica habentur. Et Sapientia ab amicis Salomonis in honorem ipsius scripta. Apocalypsis
0187A
Fort. Apocalypses.
Routh.
etiam
0188A Johannis et Petri tantum recipimus, quam quidam ex nostris legi in Ecclesia nolunt.
0189A Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in
0191A
0191B
Herma. For. legend.
Hermas.
Sedente cathedra urbis Romae Ecclesiae Pio episcopo. Particulam
in post
sedere addendam esse
0191C mecum sentit Freindaller. Caeterum id monendum est, cathedram urbis Romae per decennium tenuisse Pium post annum Christi
CXL.
Se publicare vero. For.
sed publicari vero. Graece δημοσιεύσθαι δὲ.
Sed pro
se posuit et Freindaller. Interea opponuntur τοῖς ἀποκρύφοις libri
publicati; Eusebius lib. III
Hist. cap. 3, de suis ipsius temporibus ac regione agens, hoc ipsum Hermae opus etiam in ecclesiis δημοσιεύσθαι,
publicari seu
publice legi, consuevisse ait, etsi ἐν ὁμολογουμένοις non reponendum. «Liber autem hic
Pastoris,» ait Freindaller, «majori in honore inter Graecos fuit quam Latinos; forte quod lingua graeca sit operis hujus vernacula,
unde postmodum latinitate donatum est.» Porro postea idem monuit faciliorem inter Graecos quam Latinos reperire potuisse locum
sententiam illorum qui librum
Pastoris antiquioris Hermae, a Paulo nimirum salutati, fuisse existimabant, eo quod Latinis scriptor cognitus fuerit; indeque
0191D patere causam cur volumen hoc majori apud Graecos quam Latinos in honore sit habitum; dicere enim de eodem S. Hieronymum,
lib.
de Viris Ill. cap. 10:
Apud Latinos ferme ignotus liber. Confer Moshem. supra ad pag. 32.
Completum, lege
completos.
Potest. Graece, δυνατόν ἐστι. Ait auctor
contra Cataphrygas, apud Eusebium: Δεδιὼς δὲ καὶ ἐξευλαβούμενος, μή τη δόξω τισὶν ἐπισυγγράφειν ἢ ἐπιδιατάσσεσθαι τῷ τῆς τοῦ εὐαγγελίου καινῆς
διαθήκης λόγῳ· ᾧν μήτε προσθεῖναι μήτ᾽ ἀφελεῖν δυνατὸν, τῷ κατὰ τὸ εὐαγγέλιον αὐτὸ πολιτεύεςθαι προῃρημένῳ, pag. 73,
vol. II harum
Reliquiar.
Arsinoi autem, seu Valentini, etc. De Arsinoo nulla alibi, quod sciam, exstat mentio, sed is gente videtur Aegyptius fuisse, secta gnosticus. Valentinum
autem Psalmorum librum confinxisse referunt ex Tertulliani libro
de Carne Christi cum Muratorius, tum Stoschius. Porro in
Catena ms.
in Jobum, quae in bibliotheca Bodleiana
0192A asservatur, ad cap. 21, vers. 12, uti nos certiores facit Grabius tom. II
Spicilegii Pp. pag. 38, ab Origene memorantur
Psalmi Valentini atque
Odae Basilidis. In
Catena quoque
in Jobum a Paulo Comitolo latine versa Venetiisque edita anno 1587, ad pag. 345, opuscula eadem Origenes adducit. Ad Marcionem autem,
vel Marcionitas, aliquod
0192B opus hujusmodi pertinuisse, nemo, quod sciam, praeter hunc scriptorem, narravit. Solum habet Epiphanius, postquam
evangelium atque
apostolicum Marcionis memoravit, ἄλλα δὲ συντάγματα ἀφ᾽ ἑαυτοῦ συνέταξε (Marcion) τοῖς αὐτοῦ πλανωμένοις.
Haeres XIII, cap. 9, pag 309, ed. Petavii. Ex quibus operibus unum
Antitheses dictum Tertullianus saepius adduxit. Sed notabilis est locus Origenis apud Macarii
Oratt. in Lucam pag. 981 ed. Delaruan.
Op. Origenis: Ταῦτα δὲ εἳρηται πρὸς τοὺς ἀπὸ Οὐαλεντίνου, καὶ Βασιλίδου, (sic) καὶ τοὺς ἀπὸ Μαρκίωνος· ἔχουσι γὰρ καὶ αὐτοὶ τὰς λέξεις
ἐν τῷ καθ᾽ ἑαυτοὺς εὐαγγελίῳ. Hinc colligendum mihi quidem videtur commune aliquod extitisse evangelium apud haeresiarcharum
istorum discipulos, sicut ante ad Agrippam Castorem notavi, pag. 85, vol. I
Reliquiar. Valentino evangelium fuisse auctores sunt Irenaeus lib. III
adv. Haeres. cap. 11, et scriptor
Appendicis Tertulliani
de Praescript. Haeret. cap. 49, prout Basilidi fuisse ipse tradit Origenes in
Homilia sua
in Luc. pag. 932, ut
0192C de Hieronymo atque Ambrosio initio
Comm. in idem Evang. taceam. Marcionis autem evangelium, ex opere S. Lucae confectum, celebratius est, quam ut teste egeat. Quid ergo prohibet
quin Psalmorum liber quispiam tribus illis sectis communes sibi opiniones habentibus communis fuisse videatur? Neque tantum
in loco superius allato, verum etiam alibi Origenes Valentinum, Basilidem, Marcionem, memorando simul conjunxit. Vide
Catenam illam
in Jobum a Comitolo latine editam ad pag. 237. Neque diversum quid fecerunt alii auctores; ut exempli gratia Clemens Alex. in celebri
loco
Strom. lib. VII, cap. 17. Immo vero ita scribere Hieronymus videtur de Priscilliano in cap. 121, lib.
de Viris Ill. ut unam eamdemque, aut consimilem, noveris esse istorum haeresim;
Hic usque hodie a nonnullis gnosticae, id est Basilidis et Marcionis. de quibus Irenaeus scripsit, haereseos accusatur, defendentibus
aliis, non ita eum sensisse, ut arguitur.
0192D Sic ille. Superest de
Mitiade, homine ignoto, qui hoc loco memoratur, dicere, nulla cognatione eum junctum videri Miltiadi Cataphrygum, sive Montani discipulo,
quem auctor anonymus
contra Cataphrygas oppugnabat. Vid. pag. 73 vol. II
Reliquiar. Porro ita Freindaller: «Oborietur dubitatio, qua ratione vir ille in favorem Marcionis, quemadmodum Arsinous ac Valentinus,
librum psalmodicum condiderit. Miltiades utique, sive Alcibiades,» (nam ita legendum opinabantur Langus ad Nicephorum, Valesiusque
ad Eusebium) «Montani sectae adhaeserat, quem haereticus Marcion quadraginta, nisi quinquaginta annis, computo aetatis praevenit.
Quid, inquam, ille ad promovendos sive Marcionis, sive ejus sectatorum errores, quibuscum Montanisticae haeresi aut nulla,
aut paene nulla causae communio intercesserat, negotiorum susciperet?» Denique, quod attinet ad illud in hoc fragmento portentum,
Basilidem Asianorum Cataphrygum constitutorem, qui Basilidem
0193A Alexandrinum, celebrem illum haeresis gnosticae doctorem, Cataphrygum seu Montanistarum, sectae notissimae et aetate posterioris,
statorem fuisse vel conditorem, umquam audivit? Nullam porro similitudinem aut cognationem habebant Montanistae cum Gnosticis,
vel Marcionitis, quas quidem haereses tot libris confutavit Montani sectator Tertullianus. Locus unus tantum mihi occurrit,
ubi hujusmodi quid possit innui; in quo nimirum exstat error ille Epiphanii de causa abstinentiae a cibis apud Montanistas,
quem supra ad vol. I, pag. 331 indicavi; praeterquam quod hic quidem memorandum
0193B est, cum severius erga poenitentes se gerere solerent
Montanistae, de Basilide haec scripsisse in
Strom. IV. cap. 24. Clementem Alexandrinum, πλὴν οὐδὲ πάσας (ἁμαρτίας) ὁ Βασιλείδης φησὶ, μόνας δὲ τὰς ἀκουσίας καὶ κατ᾽ ἄγνοιαν,
ἀφίεσθαι. Anne ergo, nihil enim hac de re affirmaverim, si minus nostri auctoris ignorantia, at fortasse malevolentia quorumdam,
dicebantur constitutorem suum habere Montanistae, seu Cataphryges, Basilidem gnosticum haereticum? Neque vero congesta a me
istaec abs re aliena essent, si verba,
Asianorum Cataphrygum constitutorem, de Psalmorum illo libro, non de Basilide
0194A ipso, exponi possent. Qua quidem interpretatione famam auctoris nostri vel facilius tuebimur. At vero his verbis allatis,
Asianum Cataphrygum constitutorem, pro quibus posuit,
Asiano Cataphrygum constitutore, ait Freindaller hujus personam in Miltiade vel Alcibiade, latere posse; «verumtamen hanc ultiman pericopen arbitratur sensus
defectu laborare, et restitutionem ejus desperari.» Caeterum de Basilidis Valentinique aetate, qui paulo post mortuos omnes
Apostolos exorti esse videntur, dixi ante ad pag. 135, vol. primi
Reliquiar. Atque eosdem haereticos auctor est Clemens Alexandrinus
0194B circa tempora vixisse Hadriani imperatoris, quod de iis tradidit in loco
Stromatis VII, cap. 17, pag. 898, ed. Potteri, quem modo memoravi.
urbe Roma Herma
0191A
Fort. Hermas.
Routh.
conscripsit, sedente cathedra
0191A In cathedra.
Freindall.
urbis Romae Ecclesiae Pio episcopo fratre ejus. Et ideo legi cum quidem oportet, se publicare
0192A
Fort. sed publicari.
Routh.
vero in Ecclesia populo, neque inter Prophetas completum
0192A
0192A
Fort. Completos.
Routh.
numero, neque inter Apostolos, in finem temporum potest.
Arsinoi autem, seu Valentini, vel Mitiadis, nihil
0193A
0194B
Qui etiam novum Psalmorum librum Marcioni conscripserunt. Eodem sensu Epiphanius in loco supra ad p. 35, descripto, ἀλλὰ δὲ συντάγματα ἀφ᾽ ἑαυτοῦ συνέταξε (Marcion) τοῖς ἀπ᾽ αὐτοῦ
πλανωμένοις. Ita et Cornelius Nepos, in
Lysandro, cap. 3:
Hanc (orationem) ei scripsisse Cleon Halicarnasseus dicitur. Supra posuerat auctor de Pauli epistolis pseudepigraphis,
fictae ad haeresim Marcionis.
in totum recipimus, qui etiam novum Psalmorum librum Marcioni conscripserunt una cum Basilide
0194A Assianum Catafrygum constitutorem
0193A
Fort. Asianorum Cathaphrygum constitutore, vel
0194A constitutores.
Routh.
.