Ann. Chr. CCLII.
0761C
Epist. X.—In prima epistolae hujus parte tam multa sunt quae ad Cornelium attinent, ut inter epistolas aut ab ipso aut ad
ipsum scriptas locum ei deberi censuerimus. Hinc sane quam abnormem et contra omnes Ecclesiae leges factam Novatiani ordinationem
in superiori epistola audivimus, tam legitime Cornelium in cathedra Petri constitutum fuisse idoneo teste percipiemus. Scripta
fuit haec epistola, postquam Decius, ut num. 8, indicatur, Gothorum
0762C bello et armis interiit. Anno autem 251 exeunte istud contigit: adeoque haec epistola ad annum 252 non male refertur. Coustant.
—Priori hujus Epistolae parti et posteriorem subjungimus, ne una in hoc tomo, alteraque in sequente rejecta, manca ac velut
utroque pede clauda Epistola prodeat. Edd.
Epistola X. Seu Epistolae S. Cypriani Ad Antonianum Prima Pars, In Qua Cyprianus De S. Cornelio Disserit.
(Erasm. IV, 2. Pamel. Rigalt. Baluz. LII. Paris. LI, Oxon. Lips. LV. Pars prima tantum apud Coustant. I. col. 159; Galland.
III, pag. 347.)
Partis Prioris Argumentum.—
Cyprianus Antoniano
0762C
falsas opiniones Novatiani litteris ipsi injectas levat. Ipse a levitatis suspicione circa lapsorum causam se purgat. Quam
canonice Cornelius in locum Petri sit promotus, et quam fortiter in eo se gesserit, enarrat.
Cyprianus Antoniano Fratri Salutem.
0762
I.
Accepi primas. Ita plerique codices tam nostri quam Anglicani et Vaticani duo. Alii habent
Accepimus primas litteras. Ita etiam antiquae editiones.
0763B Quidam libri veteres et editio Rembolti omittunt vocem
primas, quae etiam omissa est in codice 199 bibliothecae Vaticanae, quam tamen ego puto convenire
0763C huic loco. Baluz.
Obtinentes. Haec est vera lectio, quam confirmant undecim libri veteres.
Obstringentes tamen scriptum est in tribus antiquis codicibus et in editionibus quae Pamelianam antecesserunt. Error ortus est ex inscitia
librariorum, qui nescientes legere scribebant pro libito suo quicquid eis in mentem veniebat. Religiosior fuit is qui scripsit
codicem Turonensem. Scripsit enim
obstringentes vel obtinentes, lectori judicium integrum relinquens. Baluz.
Cornelium collegam. Nescio quid magnum aut extraordinarium inveniant in hoc loco quidam ut hinc colligant aequalitatem esse inter episcopos et
nihilo majorem esse Romanum quam caeteros. Certum quippe est episcopos omnes, cum sint in collegio, esse collegas et se per
omnes tempestates vocasse collegas et se per omnes tempestates vocasse collegas et fratres, uti etiamnum faciunt. Et tamen
nemo catholicus dubitat quin episcopus Romanus habeat magnam praerogativam et auctoritatem. Baluz.
0763D
Secum, hoc est, cum Ecclesia catholica communicare. Certe vel hic locus confirmat Romani Pontificis auctoritatem; si enim verum sit, cum Ecclesia catholica illum communicare,
qui cum Cornelio Romano Papa communicat, erit igitur Ecclesia illa catholica cui praesidet Cornelius; atque proinde signum
per quod discernatur Ecclesia catholica ab haereticorum conciliabulis, est successio Romanorum Pontificum. Pamel.
I. Accepi primas litteras
0761C Accepi litteras
Lam. Bod. 3. Ver. Corb.
tuas, frater charissime,
0763A concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinentes, et catholicae Ecclesiae cohaerentes: quibus significasti cum Novatiano
te non communicare, sed sequi consilium nostrum, et cum Cornelio coepiscopo nostro unum tenere consensum. Scripsisti etiam,
ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem; ut, deposita omni sollicitudine jam sciret te
secum, hoc est cum catholica Ecclesia, communicare.
0763D
II.
Motum nutare coepisse. Ipsi etiam Cornelio simile quidpiam contigerat. Cum enim prius erga factionis Felicissimi legatos vigorem prae se tulisset
plane sacerdotalem, eorum postmodum minis ac terroribus cedere nonnihil visus est. Qua de re cum eo Cyprianus epist. XII,
n. 2, expostulat. Adeo captiosae erant Novatiani litterae, tantae fautorum ejus artes! Coustant.
Trophimo. Ita thurificatis jungitur, ut dubitare
0764B vix liceat, quin et ipse idolis thus obtulerit. Hujus crimen haud absimile videtur flagitio cujusdam Reposti,
qui non tantum in persecutione ipse cecidisse,
0764C
sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione dejecisse in epistola subsequente 12, n. 9, legitur. Coustant. —Admittebatur is quidem, sed tantum ad laicam communionem: idque ex
receptissimo Ecclesiae more, cum contingeret aliquos de Clero lapsos fuisse; his enim deposito erat pro excommunicatione.
II. Sed enim supervenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum compresbyterum
0763B Compresbyterum nostrum,
Bod. 3.
missae, in quibus animadverti animum tuum Novatiani litteris motum nutare coepisse. Nam cum
0763B Nam cum et id consilio et in consensu tuo,
Lam. Ebor. Nc. 1.
et consilium et consensum firmiter tuum ante fixisses, desiderasti in his litteris
0763B Litteris rescribi tibi
Bod. 1. Lam. Ebor. Nc. 1.
, ut rescriberem tibi quam haeresim
0763B Novatianus introduxisset
0763B Novatianus introducat
Bod. 2. Nc. 1.
, vel Cornelius qua ratione Trophimo et thurificatis communicet. Quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie curas, et rei
0764B Sollicitudine fidei, rei dubiae veritatem
Lam. Ebor.
dubiae veritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est, in timore divino aestuantis animi sollicitudo suspensa.
0764A
0764C
III.
Petram. Octo libri veteres et omnes editiones ante Manutianam addunt
robustam. In Fuxensi scriptum est,
robusta stabilitate, ut in editione Manutii. Porro vox
robustam deest in duodecim vetustis exemplaribus. Baluz.
Et quidem primum quoniam de meo quoque actu, etc. Quemadmodum satis constat ex libro et epistolis superioribus de Lapsis, erat initio, persecutione adhuc fervente, durior
paulo erga lapsos Cyprianus, ut pote qui non nisi exacta poenitentia ad pacem admittendos censeret, nisi forte ad preces Martyrum
instante periculo mortis, idque non solum
0764D in sacrificatis sed et in libellaticis observari volebat. Pace autem jam Ecclesiae data, cum primum convenire licuit, in
episcoporum Africae concilio nonnihil moderata est illa censura, et placuit illis (uti infra hac eadem epistola dicit) examinatis
causis singulorum libellaticos interim admitti, sacrificatis vero in exitu subveniri. Culpabat itaque Cyprianum Antonianus,
quod sententiam mutasset, ipse vero mutati consilii rationes adducit; neque sibi soli sed et clero Romano primum; et deinde
episcopis compluribus placuisse hanc diffinitionem, immo vero et a Cornelio in synodo Romana confirmatum. Atque haec ad loci
hujus intellectum sufficiant. Pamel.
Conscientiam suam. Horum, quos uno verbo
libellaticos appellat Cyprianus, et eorum qui idolis sacrificaverunt, quos et
sacrificatos vocat, longe imparem conditionem ac diversum peccatum idem praesul in
0765C altera epistolae hujus parte demonstrat. Nam qui libellatici ideo dicebantur, quia praemio magistratibus dato, quo tormenta
redimerent, libellum ab ipsis accipiebant, ad magistratus vel venientes ipsi testificabantur, vel alio eunte mandabant,
se Christianos esse, sacrificare sibi non licere, ad aras diaboli se venire non posse; dare se ob hoc praemium, ne quod non
licet faciant.
Et illi quidem, ut Cyprianus ibidem testis est, ita se bona fide gerebant, cum hoc licitum, nec prohibitum existimarent.
Neque vero rei fuissent, si, pecunia oblata, libellos accepissent, quibus a persecutione liberarentur. Sed in hoc eorum erat
crimen, quod ipsos ad aras accessisse,
et propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, ipsi libelli contestabantur, idque deinde publice legebatur, ut narrat clerus Romanus apud Cyprianum epist. XXXI. Coust.
III. Quoniam tamen video, post primam sententiam Epistolae tuae, Novatiani litteris postmodum te ess commotum; illud, frater
charissime
0764B Frater charissime
Bod. 2. Lam. Ebor.
, primo in loco pono, graves viros, et semel super petram
0764B Et semper super petram
Lam. Ebor. Nc. 1.
robustam solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri: ne animus dubius et incertus
variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, et a proposito suo cum quadam
0764B A quoque proposito, quadam
Corb.
levitatis reprehensione mutetur. Quod ne vel apud te, vel apud quemquam Novatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater,
rationem rei tibi breviter exponam. Et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus videris; mea apud te et persona et
causa purganda est: ne me aliquis existimet a proposito meo leviter
0764B recessisse; et cum evangelicum primo vigorem et inter initia defenderim, postmodum videar animum meum a disciplina et censura
priore flexisse: ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel
0765A nefanda sacrificia commiserint, laxandam
0765B Laxandam a me
Bod. 1.
pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.
0765C
IV.
Circa causam lapsorum. Supple
decernere. Vide dictam epistolam XIV. Coustant.
IV. Nam cum acies adhuc inter manus esset, et praelium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu et pleno
impetu militum vires fuerant excitandae, et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae; ut poenitentiae
viam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio,
ad confessionis potius ardorem
0765B Confessionis ardorem
Lam.
et martyrii gloriam nostris increpiti
0765B Nostris increpitationibus
Bod. 3.
vocibus provocarentur. Denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diacones scripsissent, eos immoderatos esse, et ad communicationem
accipiendam festinanter
0765B urgere, rescribens eis in epistola
0765B Epistola mea quae expediant
Lin.
mea quae exstat, et hoc addidi: «Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant
0765B Quam quod postulant
Bod. 1. Neap. Mr.
, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente. Acies adhuc geritur, et
0765C Et apud nos quotidie
Corb.
agon quotidie celebratur: si commissi vero et firmiter poenitet, et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest
coronari.» De eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli: ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopis
in unum convenire indulgentia
0766A divina permitteret, tunc communicato et librato
0766B Deliberato
Lam. Ben. Bod. 2. Ebor.
de omnium collatione consilio, statueremus quid fieri oporteret: si quis vero ante concilium nostrum et ante sententiam de
omnium consilio statutam
0766B Constitutam
Lam. Bod. 3.
lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.
0765D
V.
De eorum rescripto. Non displicet quod in edit. Oxon. ut in mss. Colb. et Corb. legitur,
rescriptis. Nam etsi Cyprianus sola epistolae XXXI, cleri Romani verba in medio ponat, laudare tamen simul videtur et sententiam Confessorum
ipsi de eadem re, epist. XXVI, rescribentium:
Cum grande delictum, et per totum pene orbem incredibile vastatione grassatum, non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque
tractari, consultis omnibus episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus et ipsis stantibus laicis.
Cujus circumspectionis laudatus clerus in citata epistola XXXI, hanc reddit rationem:
Perquam enim nobis et invidiosum et onerosum videtur, non per multos examinare, quod per multos videatur commissum fuisse;
et unum sententiam
0766C
dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse: quoniam nec firmum decretum potest esse, quod non plurimorum
videbitur habuisse consensum.
Coustant.
Quamquam nobis. Sumptum est istud ex epistola XXXI. Baluz.
Additum est. Hunc locum descripsit Pacianus in tractatu contra Novatianos ad Symphronianum. Baluz.
Ut lapsis. Jam non ipsa cleri Romani verba Cyprianus refert, sed ejus sententiam pluribus explicatam paucis perstringit. Cleri hujus
litterae, non, ut Rigaltius scripsit, ipsius Cypriani, sede vacante,
per totum orbem missae hic dicuntur. Et sapientiam quidem spirant primo Ecclesiae clero dignam. Is nempe nimio potestatis suae studio minime percitus,
episcopos vicinos, ac remotos qui Romae aderant, secum vocare, eorumque consilio uti non dedignatur.
0766D Sibi
ante constitutionem episcopi nihil innovandum decernit. Tantum lapsis,
si vere poenitentis animi signa prodiderint, ubi mortis imminet periculum, subveniendum putat. Nihil vero erat, cur Oxoniensis editor litterarum illarum auctoritatem
inde elevare atque imminuere conaretur, quod a Novatiano scriptae sint. Non enim ab eo qui scribit, sed ab eo cujus nomine
scribuntur, necnon e subscribentium consensu pendet epistolarum auctoritas. Cyprianus vero cleri Romani litteras a Novatiano
scriptas ac subscriptas esse non tacuit: ut id quod haereticus ille de lapsis ad poenitentiam non admittendis subinde docuit,
ipsi non veritate persuadente, sed ambitione sensum pervertente, placuisse planum fieret. Coustant.
V. Quod etiam Romam
0766B Romanum ad clerum
Corb.
ad clerum tum adhuc sine episcopo agentem, et ad confessores Maximum, presbyterum, et caeteros in custodia constitutos, nunc
in Ecclesia cum Cornelio junctos plenissime scripsi. Quod me scripsisse, de eorum rescripto poteris noscere
0766B Potest nosci
Lam. Bod. 2.
: nam in epistola sua ita posuerunt: «Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse
Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione
0766B consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconibus
0766B Diaconis
Sup. Epist. Novat. Diaconibus pariter
Lam.
0766C
Bod. 2.
, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.» Additum est, etiam Novatiano tunc scribente,
et quod scripserat sua voce recitante, et presbytero Moyse tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente ut lapsis
infirmis et in exitu constitutis pax daretur. Quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus
et universis fratribus perlatae sunt.
0767A
0767C
VI.
Placitorum capita. Quae mandatorum capita vocat Optatus in libro primo adversus Parmenianum. An vero haec sit origo canonum poenitentialium,
ut censuit Baronius, aliis excutiendum relinquo. Baluz.
Videbitur. Ita habent plures codices optimi et veteres editiones. Quae lectio mihi videtur esse melior quam Manutiana, in qua scriptum
est
videbatur. Baluz.
Habito concilio. Anno 251, ut ait Pearsonius in
0767D Annalibus Cyprianicis, ubi refertur ex Eusebio sexaginta episcopos ad hoc Romanum concilium convenisse. Habitum autem fuisse
mense Septembri tradit idem auctor et Pagius post eum. Baluz .—Nostri mss.
consilio. Carthaginense concilium de lapsorum causa, Romano, quod eadem de causa Cornelius habuit, anterius fuisse hic diserte docemur.
Quocirca cum apud Eusebium lib. VI, c. 43, Cornelius Romanae synodi gesta cum Afrorum aliorumque sententiis ad Fabium misisse
dicitur, de Afrorum sententiis quibus Afri Romanae synodo praeiverint, non quibus eidem synodo subscripserint, Eusebius ibi
loqui censendus est. Coustant.
Consensit. Deest heic aliquid, puta rite ad episcopatum pervenisse, aut aliquid simile. Sensus enim non est integer. Baluz.
VI. Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas conveniendi, copiosus episcoporum
numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit
0767C Tutela servavit
Bod. 3.
, in unum convenimus, et Scripturis
0767C Scripturis divinis
Lam. Ebor. Ben. Bod. 2. Nc. 1.
diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione
0767C Salubri ratione
Bod. 3.
libravimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur; ne plus desperatione
0767C Nec potius desperatione deficerent ex eo
Bod. 3.
deficerent, et eo quod sibi Ecclesia cluderetur
0767C Cluderetur, et seculo
Bod. 3. Clauderetur
Colb. Adduceretur
Corb.
, secuti saeculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent;
sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates
singulorum, secundum
0767B quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. Ac si minus sufficiens
episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum: qui et ipse cum
plurimis coepiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit.
0767D
VII.
Exploratione. In quinque libris antiquis et in vetustioribus editionibus legitur
exemplo, eamque lectionem ego prima fronte probabam. Videbam enim illam, insuperhabita editione Manutii, retentam fuisse
0768C a Morellio. Confirmabat hanc meam opinionem auctoritas horum quinque veterum librorum, in quibus scriptum est,
de vitae et disciplinae nostrae exemplo ratione perpendere. Opinabar autem vocem
exploratione, quam Manutius protulit, ortam esse ex emendatione cujusdam veteris librarii; qui cum existimaret has voces non cohaerere,
adeoque lectionem illam veterem esse mendosam, ex his duabus vocibus simul junctis fecisset
exploratione, expungens
0768D priorem, retinens aliam. At nunc, cum videam in epistola LXVIII, in codice Fuxensi, scriptum esse
exemplo et ratione, ut illic annotabitur, pro eo quod alii libri et editiones habent
exploratione, non dubitavi quin haec lectio sit melior. Supra quippe in epistola septima, legitur:
Persecutio ista examinatio est atque exploratio pectoris. Baluz.
VII. De quo tibi necesse nunc fuit scribere: ut scias me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante
complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, et nemini quidem e lapsis prius communicasse, quando adhuc
erat unde non tantum indulgentiam, sed et coronam lapsus acciperet: postea tamen, sicut collegii concordia
0768A et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, et saluti multorum
providendum putasse; et nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis
multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam catholicae unitatis
concordiam ubique jactentur. Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem, non quid maligni atque apostatae
dicant facile suscipere; sed quid collegae tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae nostrae exploratione
perpendere
0768C Exemplo ratione perpendere
Corb. exhortatione
Colb.
.
0768D
VIII.
Quietusalias. Ex octo mss. in Oxon. edit. recensitis vocem
alias revocamus, faventibus Colb. et Corb. quorum in uno
alios, in altero
aliis legitur. Pluribus opus non est, ut Cyprianum in iis omnibus, in quibus Cornelii electionem commendat, ordinationem Novatiani
ut iisdem conditionibus destitutam ex obliquo pulsare ac reprobare persuadeamus. Immo et nomine
quidam non obscure designatur. Novatianus. Inde etiam cuique exploratum est, id prioribus saeculis circa electiones praesulum usu
fuisse receptum, quod postea scriptis legibus mandatum est. Coustant.
0769A
Virginalis conscientiae. Colb. ms.
virginitatis et continentiae. Septem Anglic.
virginalis continentiae suae. Quamvis
virginalis conscientiae retineamus, his tamen verbis Cornelium non iis tantum virtutibus, quae virgines decent, sed et virginitate ipsa ornatum praedicari
censemus. Coustant. —Reposui lectionem
0769B quam inveni in XIX libris nostris veteribus et in octo Anglicanis. Vocem
conscientiae, quam praeferunt editiones, non inveni nisi in duobus antiquis. Infra in hac ipsa epistola scriptum est,
continentiae propositum. In libro
de Habitu Virginum, pag. 174, legitur continentiam sequi Christum et virginitatem destinari regno Dei. Lactantius lib. VI, cap. 23, ait hoc continentiae
genus esse fastigium et consummationem omnium virtutum. Quintilianus lib. VIII, cap. 4, laudat invictam continentiam Socratis.
Alia enim continentia significat abstinentiam in cibo et potu apud A. Gellium lib. IV, cap. 1, et lib. V, cap. 2. In
libello precum Marcellini et Faustini laudatur mira continentia Macarii presbyteri Romani, quod nec vino stomachum relevaret, nec carnis esculentia corpus curaret,
sed oleo solo escas asperiores mitigans, jejuniis et orationibus vacaret. Hieronymus in epistola
ad Laetam de institutione filiae:
In quadragesima continentiae vela pandenda sunt. Vide Cassianum
collat. II, cap. 16 et 26. Julius Capitolinus in
0769C Aelio Pertinace:
Exemplo autem Imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex communi continentia vilitas nata est. Hieronymus in caput quintum epistolae ad Galatas:
Non solum autem in desideriis et cupiditate continentia necessaria est, sed etiam in tribus reliquis perturbationibus, dolore
scilicet, laetitia, et timore.
Item in caput secundum epistolae ad Titum:
Sciendum quoque est quia continentia non solum in carnis opere et omni concupiscentia, sed in omnibus rebus necessaria sit,
ne honores indebitos appetamus, ne accendatur avaritia, ne ulla passione superemur.
Vide Cyprianum in libro
de Habitu Virginum pag. 174.
Continentia vero, etc. Alibi continentia usurpatur pro alimonia, id est victu necessario, ut observat Franciscus Pythoeus in glossario ad Julianum
antecessorem. Baluz.
Ipse vim passus. Joannes Saresberiensis lib. VIII, cap. 23, Policratici:
Antiqui quondam trahebantur inviti, et proni ad martyrium, primas cathedras carcere
0769D
pejus et cruce fugiebant. Et Justinianus Imperator l. v.
Si quamquam cod.
De episcopis et clericis ait:
Profecto enim indignus est sacerdotio nisi fuerit ordinatus invitus. Hieronymus in Epitaphio Nepotiani:
Querebatur se ferre non posse, et juvenilem aetatem incongruam sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis
in se studia omnium concitabat, et merebatur negando quod esse nolebat, eoque dignior erat quo se clamabat indignum.
Idem in Epitaphio Paulae ad Eustochium:
Fugiendo gloriam, gloriam merebatur, quae virtutes quasi umbra sequitur, et appetitores sui deserens appetit contemptores. Boetius in libro secundo, de Consolatione philosophiae:
Ita fit ut non virtutibus ex dignitate sed ex virtute dignitatibus honor accedat. Et illud de Sancto Honorato episcopo Arelatensi:
Et qui venire ad dignitatem detrectaverat, ad ipsum dignitas venit. Sanctus Papa Gregorius, lib. IV, Epist. 45, ait ea inter alias ratione se ordinasse Marinianum episcopum quod refugeret
0770A episcopatum,
quem suscepit invitus. Dignum est legi quod in Gregorii Nazianzeni oratione de funere patris scriptum est de Eusebio electo Caesariensi archiepiscopo.
Vide librum diurnum pontificum Romanorum, in quo ille dicitur dignior episcopatu qui se occultat ne fiat episcopus. Vide etiam
0770B Cresollium lib. III, cap. 1. Mystagogi. Verum haec electorum episcoporum repugnantia rara postea fuit. Nam cum episcopi
coepissent in honore esse, crevissentque opes, episcopatus, ut Sulpitius Severus ait, pravis ambitionibus appeti coeperunt.
Qua in causa videnda est elegans et diserta Isidori Pelusiotae epistola XXI libri quinti. Gregorius Nazianzenus oratione in
laudem Basilii:
Non enim virtute magis quam malitia et fraude sacerdotii dignitas paratur, nec meliores ac digniores sed potentiores thronis
insident.
At non solum in Ecclesia Christi viguit ista magnorum virorum modestia, sed etiam in republica, in imperio. Julius Capitolinus
refert concionem Clodii Albini ad milites, cujus hoc initium est:
Invitum me, commilitones, ductum ad imperium et etiam illud probat quod Commodum donantem me Caesareo nomine contempsi. Aelius Lampridius in Alexandro Severo, qui factus est imperator invitus, scripsit:
Exponam causas quibus id et senatus
0770C
coactus est facere et ille perpeti. Apud Flavium Vopiscum Probus Imperator ait:
Imperium numquam optavi, et invitus accepi. Claudianus in panegyrico in quartum consulatum Honorii Augusti:
Digna legi virtus. Ultro se purpura supplex
Obtulit, et solus meruit regnare rogans.
Vide quae de electione Pertinacis notat Joannes Tristanus a Sancto Amantio in tomo secundo suorum Commentariorum. Baluz.
Factus est episcopus a plurimis collegis. Sexdecim videlicet episcopis, ut in hujus epistolae secunda parte docemur, inter quos duo erant Afri, quos consulto, ut Romani
pontificis electioni interessent, missos fuisse Cyprianicorum Annalium conditor scribit, sed nulla ratione probat. Eos, cum
aliis de causis Romam missi fuissent, vel venissent ultro, ad praedictam electionem vocatos esse probabilius est. Coustant.
—Infra episcopos qui ordinationi
0770D Cornelii interfuerant, sexdecim fuisse dicit, inter quos, uti patet ex epist. supra XLII, fuerunt ex Africa, Caldonius,
Fortunatus, Pompeius, et Stephanus. Apparet autem ex hoc loco episcopum sive papam Romanum ea aetate fieri solere a sacerdotum
collegio, id est, ab episcopis, de clericorum testimonio, et plebis suffragio. Saepe enim variatus est mos eligendi Romani
pontificis. Primum D. Petrus suos successores designavit Linum, Cletum, et Clementem; Anacletus et caeteri usque ad secundum
schisma inter Damasum et Ursicinum Cleri et populi suffragiis creati sunt, et ab episcopis, si qui forte praesentes essent,
ut ex hoc loco colligere est. Tum autem in electione Damasi interponi coepit Imperatorum auctoritas. Et primum quidem in schismate
dumtaxat, ad sedandos tumultus, uti a Valentiniano res composita est inter Damasum et Ursicinum, ab Honorio inter Bonifacium
et Eulalium, et a Theodorico rege inter Symmachum et Laurentium.
0771A Deinde etiam extra schisma; ne forte tumultus contingeret. Immo eo res paulatim devenit, ut sine illorum assensu consecrationem
suscipere non auderent. Duravit hic mos ad Imperat. Constantinum III usque, qui sanctitate Benedicti II, permotus, permisit
liberam uti antea potestatem soli Clero et populo Romano eligendi et designandi Pontificis. Postea Adrianus papa convocata
ad hoc synodo Lateran. episcoporum 153, quod antea nulli Imperatori concessum fuit, etiam eligendi pontificis jus, ob pulsos
Italia Longobardos Carolo magno concessit. Illi tamen juri filius ejus paulo post renunciavit, ut patet LXIII
distinct. apud Grat. cap.
0771B
Ludovicus. Sic libera denuo fuit Romanis electio et consecratio Papae per multum temporis, usque ad Leonem VIII. Qui cum ab Othone primo
vi, et armis in sede apostolica collocatus esset, denuo a clero et plebe ad imperatorem jus omne eligendi pontificis transtulit.
Hoc privilegio usi sunt successores Othonis, immo abusi potius, ad Henricum IV usque. Quare justissimis de causis iterum revocatum
est id jus ad Romanos a Gregorio VII, etiam paulo ante Pontificatum, occasione sumpta a schismate illo inter Benedictum, Silvestrum
et Joannem, sub Henrico Imperatore III. Nam Stephanus IX, Nicolaus II, et Alexander secundus sine assensu Imperatoris creati
sunt. Quod cum iterum surreptitie per insidias impetrasset a Pascali II, Henricus V, per ipsum Pascalem denuo revocatum est
in synodo Lateran. Postremo ad solos Cardinales jus eligendi pontificis delatum est, quod quo tempore coeperit non perinde
constat; nam et si a Nicolao II tale
0771C quoddam statutum promulgatum sit, postea tamen adhuc aliquoties intercesserunt populi et cleri Romani suffragia. Porro constitutiones
de electione in conclavi celebranda, editae sunt in Concil. Lugdun. a Gregorio X, haec partim ex Onuphrio Panvino, et Platina,
partim ex hierarch. Alberti Piggii. Pamel.
Christi ejus judicio. Baronius Cornelium signo aliquo ac portento divino episcopum designatum esse hinc colligit. Sed nihil aliud sibi voluisse
videtur Cyprianus, nisi ut omnia, quae in eligendis episcopis Dei et Christi judicio atque praescripto servanda sunt, in electionem
Cornelii convenisse significaret. Ipse Cyprianus infra epist. XII, n. 5, mentem suam explicat, dum Fortunatum sibi frustra
subrogatum probat his verbis:
Nemo Post Divinum Judicium,
post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non episcopi, sed Dei faceret. Et mox,
Nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio fieri sacerdotem.
0771D Coustant. —Hieronymus in caput primum epistolae ad Galatas:
Nunc videmus plurimos non Dei judicio, sed redempto favore vulgi in sacerdotium subrogari. Baluz.
De Clericorum testimonio. Notat Annalium Cyprianic. conditor Baronium, mutatis Cypriani verbis, in electione sacerdotum clericis suffragium, ac plebi
testimonium deferre. In superiore nota eumdem praesulem audivimus de sua ipsius ordinatione dicentem,
Post populi suffragium. Quamquam Cyprianus supra, epist. I, n. 2, scribit,
episcopo semel facto, et collegarum ac plebis Testimonio
et judicio comprobato, alium constitui nullo modo posse. Quae autem sit pars plebis in episcoporum electione, idem praesul Epist. 68, edit. Pamel. pluribus enarrat. Ac primo praemittit,
quod
ipsa (plebs)
maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusandi. Tum proxime sujicit:
Videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub
0772A
omnium oculis deligatur, et dignus atque idoneus publico judicio ac Testimonio
comprobetur. Mox exponens qua ratione Deus sacerdotem sub Lege institui voluerit,
coram omni synagoga, inquit,
jubet Deus constitui sacerdotem, id est, instruit et ostendit ordinationes sacerdotales nonnisi sub populi assistentis conscientia
fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur, et sit ordinatio justa
et legitima, quae omnium suffragio et judicio fuerit examinata:
ubi
omnium suffragium et judicium nihil aliud sonat, nisi quod in proxima sententia
publicum judicium ac testimonium,
0772B et in superiori
collegarum ac plebis testimonium et judicium. Subinde addit,
Propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione observandum est et tenendum, quod apud nos quoque
et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, episcopi
ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit,
et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit.
Nihil quidem ibi de plebis suffragio: sed statim adjungit:
Quod et apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio, et de episcoporum
qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos litteras fecerant, judicio, episcopatus ei deferretur.
Coelestinus epist. 4, cap. 5, nullum invitis episcopum dari volens, ut
cleri, plebis et ordinis consensus ac desiderium requiratur, praecipit. Decernit et Leo epist. 9, c. 6:
Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis
0772C
consensus et plebis: qui praefuturus est omnibus, ab omnibus eligatur. Et epist. 12, c. 5.
Ille omnibus praeponatur, quem cleri plebisque consensus postularit . . . . Tantum ut nullus invitis et non petentibus detur. Vide Julii epistolam 1, n. 14. Coustant.
De plebis suffragio. Vide Petavii notas ad Synesium, pag. 56 secundae editionis. Vide etiam Flori diaconi Lugdunensis librum de electionibus episcoporum
in appendice Agobarbi. Baluz.
De sacerdotum antiquorum . . . . collegio. Hoc est, ni fallor, de presbyterorum selectorum et antiquorum numero. Nam cum episcoporum, a quibus Cornelius ordinatus est,
jam mentio facta sit, assentiri non possumus Annalium Cyprian. conditori, qui hoc ad eosdem refert. Vulgo quidem apud Cyprianum
sacerdotum vocabulum episcopos sonat: sed interdum etiam presbyteri hoc nomine intelliguntur. Neque enim aliud sibi vult is
praesul epist. XXXV, seu XL, ubi se admonitum praemittens, ut
Numidicus
0772D
presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero, illum non sine causa gravissimis tormentis superstitem servatum esse notat; sed
ut eum, inquit,
clero nostro Dominus adjungeret, et desolatam per lapsum quorumdam presbyterii nostri copiam gloriosis Sacerdotibus
adornaret. Scribit Julius I, epist. 1, n. 14, ex ecclesiastici canonis praescripto episcopum
in ipsa ecclesia, ex ipso Sacerdotali
ordine, (ἀπ᾽ αὐτοῦ τοῦ ἱερατείου)
ex ipso clero, ab episcopis provinciae illius constitui oportere. Coustant. Apud Ivonem parte 5, cap. 359 et apud Gratianum 7; q. 1, cap. 5; itemque in uno veteri libro meo legitur
consensu. Eadem voce utitur Cyprianus ep. LV, pag. 82, de electione sua scribens ad Cornelium. Correctores Romani emendarunt Gratianum
ex textu Cypriani, male, ut opinor. Nam cum glossa expeteret ut vox
consensu retineretur in contextu Gratiani, non debuerant illam rejicere. Baluz.
Fabiani locus. In Oxon. edit. hic subjicitur ista annotatio;
0773B
Rigaltius ait, Conjiciet aliquis manum Cypriani tantum scripsisse, Cum Fabiani locus et cathedra sacerdotalis vacaret; nec
sane aliud quidquam patitur sensus auctoris:
nihilque adjungitur unde vel confirmetur Rigaltii conjectura, vel infirmetur. Hanc sane respuit summa omnium mss. consensio,
qua qui Romana in cathedra sedet, Cypriani judicio, locum Petri tenere ostenditur. Hoc ipsum et in subjecta epistola XII,
n. 13, idem praesul plane asserit. Coustant. Ita omnes editiones et libri veteres, Carnotensi excepto, in quo scriptum est
gradus. Attamen Rigaltius existimavit istud non esse Cypriani, itaque esse ex glossemate. Nescio an haec ejus opinio multos, habitura
sit sectatores. Optatus Milevitanus, lib. I, dixit cathedram Petri vel Cypriani, et lib. II, cathedram episcopalem esse collatam
in urbe Roma. Baluz.
0773C
Ecclesiasticam ordinationem. Corb. mss.
Ecclesiae ordinationem. Mox Cyprianus his verbis,
multum de se licet jactans, etc. Novatianum notat, eumque innuit nonnullis praeditum dotibus, quas ille vel per se, vel per suos plurimum venditaret.
De eodem in secunda epistolae hujus parte apertius ita loquitur:
Jactet se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet: qui nec fraternam charitatem nec ecclesiasticam
unitatem tenuit, etiam quod prius fuerat amisit.
Coustant.
Alienus est.—Optatus lib. II.
Quicquid foris est alienum est. Baluz.
Foris est.—Hieronymus in Apologia adversus Rufinum:
Quid loquar de haereticis, qui licet foris sint, se nominant christianos? Idem in epistola ad Oceanum:
Alieni et extra Ecclesiam sunt Judaei, haeretici, atque gentiles. Ea est communis Catholicorum opinio. Et tamen Didacus Stunica lib. I, cap. 7, de vera religione disputans adversus Melchiorem
Canum,
0773D qui, lib. IV, cap. 2, dixerat haereticos homines ad Ecclesiam non pertinere neque in Ecclesiae partibus esse numerandos,
contendit haereticos ad Ecclesiam pertinere. In uno veteri libro, pro eo quod istic apud Cyprianum legitur
foris est, legitur
hostis est. Baluz.
Secundus esse non possit.—Haec verba adversus Guibertum Ravennatem usurpavit Gerohus Reicherspergensis in libro
de Statu Ecclesiae sub Henrico IV Imperatore, cap. 14, sed Cypriano non nominato. Cypriani enim verba sua fecit. Istud a Cypriano scriptum est
adversus Novatianum, qui se a factiosis quibusdam eligi procuravit adversus Cornelium, qui prior fuit electus. Cum ergo Cornelius
sederet in cathedra Petri, qui eamdem cathedram occupaverat Novatianus non poterat esse Romanae urbis episcopus, cum qui post
unum, qui solus esse debet, factus est, non jam secundus sed nullus sit, cum cathedra una duos capere non possit. Hic est
verus et genuinus sensus verborum Cypriani. Quare ferri non potest
0774B interpretatio Francisci Torrensis et aliorum quorumdam qui istic unum et solum episcopum interpretantur de Romano, tamquam
si ille solus et unus episcopus esset in Ecclesia, caeteri vero non essent veri episcopi neque successores Apostolorum, sed
istius unius vicarii. Quod est contra omnia testimonia antiquitatis. Exstat in
Vita sancti Anselmi episcopi Lucensis ab auctore coaetaneo et poenitentiario ejus scripta locus citatus ex Cypriano. Sic autem scribit auctor
ille scribens adversus Wibertum antipapam:
Itaque, ut sanctissimi martyris Cypriani verbis utar, nullus vel iste vel nullus, quia nec successor nec antecessor cujusdam
aut ille aut iste, ambo parricidae, ambo sceleratissimi violatores suae matris Ecclesiae.
Videtur autem locus iste conflatus ex duobus locis, ex isto nimirum et ex alio Epistolae 76, pag. 152.
0774C
Nemini succedens, a se ipso ortus. Baluz.
VIII. Venio jam nunc, frater charissime, ad personam
0768C Ad personam collegae nostri
Lam. Bod. 2.
Cornelii collegae nostri: ut Cornelium nobiscum
0768B verius noveris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei judicio
0768C Sed Domini Dei judicio
Oxon. Baluz.
qui episcopum fecit; et coepiscoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit.
Nam quod Cornelium charissimum nostrum Deo et Christo et Ecclesiae ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione
commendat, non iste ad episcopatum subito pervenit; sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus
Deum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. Tum deinde episcopatum ipsum
nec postulavit
0768C Nec ipse postulavit
Oxon. Ipsum nec voluit
Lam. Ebor. Nc. 1.
, nec voluit, nec, ut caeteri quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat, invasit: sed quietus alias et modestus, et
quales
0769A esse consueverunt qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore virginalis conscientiae
0769A
Sic. Ver. Benev. Bod. 1, 2. Lam. Ebor. Nc. 1. Lin. Virginalis continentiae
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 1, 2, 3. Pem. Mr.
suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae verecundiae, non, ut quidam, vim fecit ut episcopus fieret; sed ipse
vim passus est
0770A Vim fecit
Lam. Bod. 2.
ut episcopatum coactus exciperet.
0770A Et factus est episcopus a plurimis collegis nostris, qui tunc in urbe Roma
0770A Urbe Romana
Bod. 1.
aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis illustres de ejus ordinatione miserunt.
Factus est autem Cornelius episcopus de
0771A Dei et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, et de sacerdotum
antiquorum et bonorum virorum
0772A collegio: cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae
0773A
0773A Et cathedra
Ver.
sacerdotalis vacaret. Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri
voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui Ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille
fuerit, multum de se licet jactans, et sibi plurimum vindicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus
esse non possit, quisquis post unum qui solus esse debeat factus est, non jam secundus ille, sed nullus est.
0774C
IX.
Aemulum principem. Scil. Julium Valentem, qui anno 251 Romae imperium usurpavit, sed non diu tenuit, ut Aurelius Victor docet. Mox Pamelius,
pro verbis
Dei sacerdotem, ex ms. Affligen. perperam substituit
aemulum sacerdotem: sed neque mentem assecutus est Cypriani, dum hunc locum ita interpretatur:
Cornelium patientius tolerasse aemulum principem, quam Novatianum aemulum sacerdotem. Ibi enim verbum
audiret de Decio tyranno, non de Cornelio praedicatur. Coustant. —Lucifer Calaritanus in libro ad Constantium de Moriendo pro Dei
filio:
Adversum se aemulos surgere principes. Non ait Cyprianus aemulum principem fuisse levatum adversus Decium, sed Decium patientius fuisse laturum levari adversum
se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem, in quo quidem Cornelii miranda constantia, qui sedebat
intrepidus, exspectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, ut ait Cyprianus in Epistola LII ad Antonianum. Et tamen inventi sunt qui
0774D divinare conarentur quis tum princeps Ievatus sit adversus Decium; scripserunt autem Lucium Priscum fuisse qui levatus est
adversus eum, quia Aurelius Victor in libro
de Caesaribus scribit delatum illi Gothorum concursu dominatum, postquam, direptis Thraciis plerique illo pervenerant; quam ob causam ait
Decium cito quam potuit maturrime Roma digressum. Sed non possum discedere ab hoc loco quin annotem temeritatem Salmasii,
qui capite sexto
de Primatu Papae, pag. 86, contra omnium veterum codicum et editionum fidem contendit istic legi debere
malum principem pro
aemulum; hancque suam conjecturam nititur probare testimoniis eorum veterum scriptorum qui loquuntur de malis principibus. Quantum
eae observationes sint inutiles in hoc loco, nemo non videt. Nam praeterea sensus constare non potest cum conjectura Salmasii.
Baluz.
Dei sacerdotem. Hanc lectionem inveni in XIX codicibus nostris, in sex Anglicanis, apud Thomam Waldensem
0775B tit. 14, de Sacramentalibus et cap. 123, in omnibus editionibus quae Pamelianam antecesserunt. Aliam vero, quae habet
aemulum sacerdotem, quam Pamelius verissimam, Rigaltius vero proculdubio falsam esse asserit, in uno tantum codice Affligemensi reperisse se
testatur idem Pamelius, sicut ego quoque eam non reperi nisi in uno codice qui fuit Francisci Pithoei. Et tamen illustrissimus
cardinalis Perronius in republica adversus regem magnae Britanniae pag. 99, ait illam inveniri in antiquioribus et emendatioribus
exemplaribus. Ad quam rem probandam laudat in margine codicem Affligemensem et editionem Pamelii, nullis aliis testimoniis.
Miror autem Rigaltium retinuisse in editione sua lectionem quam ipse ait proculdubio falsam esse, uti re vera est. Sensus
enim hujus loci est Decium, hostem videlicet sectae nostrae,
0775C quam excindere cupiebat, ita exhorruisse sacerdotem Dei in urbe Roma principe imperii ut multo patientius et tolerabilius
audiret levari adversus se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem, ut ista recte explicat Rigaltius; non quod
timeret, ut quidam crediderunt, episcopum Romanum, hominem, quantum attinebat ad rempublicam, minime principi metuendum aut
formidolosum, sed quia erat inimicus crucis Christi, ardens desiderio opprimendae Christianitatis, ut ait vir clarissimus
Henricus Dodwellus, valde cupiebat ne Fabiano papae defuncto daretur successor, existimans religionem nostram interituram,
si episcopum non haberet, timens praeterea, ut opinor, ne in urbe rerum novarum avida augeretur numerus Christianorum, quorum
nimius et copiosus, ut ait Cyprianus, erat populus. Baluz.
Tantum temporis. Hanc sane lectionem reperi in octo vetustis codicibus. Aliam, quae habet
tantis temporibus, exhibent veteres editiones ante Manutianam et sex libri veteres. Baluz.
0775D
Exspectans . . . . carnifices. Quippe, Paciano teste ep. 3,
crebras persecutiones irati principis sustinebat. Unde calumniae convincuntur ejus aemuli, qui eum libelli labe contaminatum dictitabant. Coustant.
Et timorem. Vide appendicem observationum Rigaltii ad Cyprianum, ubi recte interpretatur hunc timorem Cypriani. Baluz.
Passus est. Supra Epist. XXXVII, pag. 50:
Neque enim virtus eorum aut honor minor est quo minus ipsi quoque inter beatos martyres aggregentur. Quod in illis est, toleraverunt
quicquid tolerare parati et prompti fuerunt. Qui se tormentis et morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquid pati voluit.
Ad haec loca Cypriani respiciebat haud dubie Erasmus interpretans locum libri Josephi de imperio rationis, ubi sic legitur:
Et si fors percipiendi denegat facultatem, pertulit tamen cuncta quae voluit pati. Etenim martyres quoque censebantur qui tormenta passi, tamen occisi non fuerant. Commodianus instructione 48:
Multa sunt
0776B
martyria quae sunt sine sanguine fuso. Sanctus Paulinus poemate 14, de sancto Felice:
Coelestem nactus sine sanguine martyr honorem.
Nam confessor obit, poenas non sponte lucratus,
Et paulo post:
Martyrium sine caede placet, si prompta ferendi
Mensque fidesque Deo caleat. Passura voluntas
Sufficit et summa est meriti testatio vocis.
Sulpitius Severus in epistola ad Aurelium de sancto Martino:
Nam licet ei ratio temporis non potuerit praetare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, quia voto atque virtutibus
et potuit esse martyr et voluit.
Hieronymus in epistola ad Rufinum, quae incipit:
Plus Deum tribuere, commemorat
Aegyptios confessores et voluntate jam martyres. Arnulphus Lexoviensis in
0776C epistola scripta ad sanctum Thomam archiepiscopum Cantuariensem, quae edita est in pagina 487, tomi secundi Spicilegii Dracheriani
et inter epistolas sancti Thomae lib. I, Epist. 85:
Licet enim nondum usque ad sanguinis effusionem causa pervenerit, supplet tamen devotio meritum passionis. Baluz.
Tyrannum victum. Rufinus in psal. XL:
Unde sancti martyres etiam in suis passionibus victores exstiterunt? Quia etsi potuerunt corporaliter occidi, nunquam tamen
animo potuerunt frangi. Illi vero qui occiderunt victi sunt.
Baluz.
Postmodum victum. Decium imperatorem, qui anno 251 interiit cum filio in bello quod adversus Persas gerebat, ut scribit Pagius, qui Baronium
redarguit scribentem id evenisse cum pugnaret adversum Gothos Moesiam et Thraciam infestantes. Baluz.
IX. Tum deinde post episcopatum non exambitum,
0774A nec extortum
0773A Ambitu vel extortu, sed de Dei,
Lam. Bod. 2. Ex sorte,
Fab.
, sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo virtus, quantum robur animi,
qualis firmitas
0773B Quanta firmitas fidei
Bod. 3.
fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra
eo tempore, cum tyrannus
0774A Tempore quo tyrannus
Lam. Bod. 2.
infestus sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur; cum multo patientius et tolerabilius audiret, levari adversus
se aemulum principem, quam constitui Romae Dei sacerdotem
0774A
Sic Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. Nc. 1. Spir. Vet. Innom. Eras. Manut. Romae aemulum
Pam.
? Nonne hic, frater charissime, summo virtutis et fidei testimonio
0775A praedicandus est? Nonne inter gloriosos confessores et martyres deputandus, qui tantum temporis sedit exspectans corporis
sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et
tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere
poenarum viscera ejus et membra laniarent
0775B Lacerarent
Lam. Bod. 2. Ebor. Nc. 1.
? Etiamsi majestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem, quem fieri voluit
0775B Pati voluit
Benev.
, factum quoque protexit: tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem
0776A pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit, et tyrannum, armis et bello postmodum victum, prior sacerdotio suo
vicit.
0776C
X.
Communicationem. Tres mss. angl.
communionem. Cypriano familiarius est
communicationis verbum. Quae de Cornelio
inhonesta et maligna jactari mox dicebantur, in hac duplici videntur accusatione posita,
0776D quod nimirum et libelli labe maculatus esset, et cum iis qui sacrificaverant communicasset. Postremae autem accusationi
hinc data fuit occasio, quod cum nonnullis eorum qui sacrificasse dicebantur communicaret. Sed ab hoc eum crimine purgat Cyprianus,
dum eum non communicare ostendit, nisi cum eo qui audita causa innocens fuisset comprobatus, aut Ecclesiae judicio ad communionem
admissus esset. Ita et quidquid pro fidei confessione passus est, eum a priori crimine alienum evidenter demonstrat. Coustant.
—Quamvis sciam lectionem nunc receptam habere
communicationem eamque lectionem esse bonam, illamque repererim in sex codicibus antiquis, praetuli tamen eam quam omnes editiones Manutiana
antiquiores et duodecim vetera exemplaria exhibent. Baluzius.
0776D
X.—
Quaedam de illo inhonesta. Sic vulgo solet: semper in discordia una pars imputat inhonesta parti adversae, ut patet etiam ex epistolis XLVIII et XLIX
sancti Cypriani
0777B adversus Novatum et Novatianum et ex calce epistolae Firmiliani, in qua annotatum est Cyprianum a papa Stephano vocatum
fuisse pseudochristum et pseudo-apostolum et dolosum operarium. Innumera sunt exempla istiusmodi in scriptoribus historiarum.
Sic in
libello Precum Marcellini et Faustini adversus papam Damasum et in epistola concilii Aquileiensis adversus Ursicinum, aemulum Damasi. Apud Optatum legimus causas
confictas esse contra Caecilianum episcopum Carthaginensem ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Necesse non est ire per historias
sequentium temporum. Vide tamen Notas nostras ad vitas paparum
0777C Avenionensium, pag. 702, 1239. Baluz.
Communionem. Quamvis sciam lectionem nunc receptam habere
communicationem, eamque lectionem esse bonam, illamque repererim in sex codicibus antiquis, praetuli tamen eam quam omnes editiones Manutiana
antiquiores et duodecim vetera exemplaria exhibent. Baluz.
X. Quod autem quaedam de illo inhonesta et maligna jactantur, nolo mireris: cum scias hoc esse opus semper diaboli, ut servos
Dei mendacio laceret, et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet; ut qui conscientiae suae luce clarescunt, alienis rumoribus
sordidentur. Explorasse autem collegas nostros scias, et verissime comperisse, nulla illum
0776B Nulla jam illum
Lam. Bod. 2.
libelli, ut quidam jactitant, labe maculatum esse: sed neque
0777A cum episcopis, qui sacrificaverunt,
0777B Communionem sacrilegam
Lam. Ebor. Nc. 1.
communicationem sacrilegam miscuisse; sed eos demum, quorum causa audita et innocentia comprobata sit, conjunxisse nobiscum.
0777C
XI.
De Trophimo. Inter exempla quibus Novatiani satellites Cornelium cum iis, qui sacrificaverant, sacrilegam communicationem miscuisse persuaderent,
illud proferebant Trophimi. Unde sequitur, ut stare non possit Valesii not. in Euseb., pag. 133, opinio, qua eum Novatiani
ordinatorem, qui, poenitentia motus, ad Cornelium rediit, et cum populi voluntate ad laicam communionem admissus est, hunc
Trophimum fuisse putat. Coustant.
Charissimus frater noster. Editiones vulgatae, quae acceperunt ex Erasmica, addunt
Cornelius. Sed cum Cornelii nomen non invenerim in antiquis editionibus,
0777D desit autem etiam in sexdecim codicibus antiquis, existimavi auctoritatem tot veterum exemplarium praevalere debere adversus
errorem. Cornelii quippe nomen non inveni in ullo veteri libro quam in Eligiano. Itaque illud, cum non dubitem esse ex glossemate,
sustuli. Fuisse autem Trophimum ex clero Romano liquet ex initio istius epistolae. Ex quo necessario consequitur ista referenda
esse ad Cornelium, quamvis nomen ejus non exprimatur. Baluz. —Erravisse simul Valesium et Baluzium, cum tantorum virorum
pace, dixerimus, dum in diversas abeuntes vias, in eo convenerint ut clero Romano Trophimum adscripserint. Attentis enim S.
Cypriani epistolis tum ad Antonianum, tum ad Stephanum papam (Epist. LXVII, ed. Baluz.) , asseruit ac probe docuit in recenti
dissertatione eruditus quidam hodiernus, haud ultimi subsellii vir, duplicem distinguendum esse Trophimum Arelatensem, unum
Apostolis, alterum S. Cypriano coaevum, posterioremque eumdem ipsum esse de quo agitur sive in hac Cypriani
0778B Epist. LII, sive in LXVII, ad Stephanum papam. Cf.
Mémoires pour servir à l'hist. de l'introduc. du Christ. dans les Gaules, par M. Ie marquis de Fortia d'Urban; Paris, 1838, pag. 31 et 36;—Gregor. Turon.
opp. edit. nova; Paris, 1837, tom. IV. pag. 337;
Annales du Hainaut, tom. VII, pag. 97;
Annales de philosophie chrétienne tom. XVII, pag. 7, 119. Edd.
Necessitati succubuit. In mss. Corb et Colb. ut in priscis edit.
necessitate. Jam Cyprianus, supra n. 6, se ipse
necessitati temporum succubuisse dixit. Utrobique autem
succubuit, id est quod obsecundavit, nonnihil scil. a rigore disciplinae remittendo, prout
colligendae
0778C
fraternitatis utilitas exigebat, ut in laudato numero 6 declaratur. Coustant.
Comitante venissent. Verbum
venissent a ms. Corb. abest, integra sententia. Nihil hac occasione egit Cornelius, nisi quod et antea in Ecclesia actum aut certe
probatum est. Nam Tertulliano teste lib. de Praescript., c. 30, Marcioni, seu Cerdoni poenitentiam confitenti pax ea conditione
promissa est,
si caeteros, quos perditioni erudisset, Ecclesiae restitueret. Cujusmodi remissionis Augustinus epist. olim 50, nunc 185, c. 10, n. 45, hanc reddit rationem:
Cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras
non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut majoribus
malis sanandis caritas sincera subveniat.
Nam pia mater Ecclesia, filiorum suorum salutem unice cupiens, ideo tantum severitate utitur erga nonnullos, ne veniae facilitate
0778D perdat multos. Ubi igitur indulgentia plurimorum lucrum sibi offerri videt, hac eos ratione ad se allicere prorsus non dubitat.
Quocirca iis qui multitudinem secum ad Ecclesiam reducunt, etiam honores suos servandos judicavit Africana Ecclesia. Ubi enim
cod. can. Eccl. Afr., c. 68, statuit,
ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis, statim adjecit,
sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur, hoc est
per quos vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis, in quibus degunt,
visa fuerit.
Haec igitur
unitatis compensatio, ut cum eadem ecclesia ibid. loquar, una Cornelio causa fuit, cur Trophimo pacem et communionem concedere non differret. Ita
unus diversis in saeculis cernitur Ecclesiae Spiritus, quamvis aliis atque aliis pro temporum diversitate remediis utatur.
Semper cujusque membri sanitati sic consuluit, ut totius corporis sui unitati, ex qua salus illius pendet, prospiceret. Coustant.
0779A
Frater carissime. Plura his addit Cyprianus, quibus primum Ecclesiae in concedenda lapsis pace sapientiam et caritatem commendat, tum Novatiani
schisma
0780A atque haeresim exponit. Sed quia ad Cornelium per se non attinent, ea ut a nostro instituto aliena omittenda duximus. Coustant.
XI. Nam et de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum.
Nam, sicut antecessores nostri saepe fecerunt, colligendis fratribus nostris charissimus frater noster Cornelius necessitati
succubuit. Et quoniam cum Trophimo, pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, et satisfaciente
et poenitentia deprecationis errorem pristinum confitente, et fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate
et satisfactione revocante,
0777B auditae sunt ejus preces; et in Ecclesiam
0778A Domini non tam Trophimus, quam maximus
0777B Sed et quam maximus
Bod. 3.
fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante
venissent. Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus
et restituta multorum salus. Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet, non, secundum quod ad te malignorum litterae
pertulerunt, quasi locum sacerdotis usurpet.
XII. Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelium
0777B Cornelius tibi nuntiatus est
Lam. Bod. 3. Ebor. Nc. 1.
0778B
Lin.
tibi nuntiatum est, hoc etiam de apostatarum fictis rumoribus nascitur. Neque enim possunt laudare nos qui recedunt
0778B
Sic Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. A nobis
deest in Oxon.
a nobis: aut exspectare
0778B debemus ut placeamus illis, qui nobis displicentes,
0779A
0779A Nobis displicent
Lam. Ebor. Nc. 1 Bod. 3.
et contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt. Quare et de
0780A Cornelio et de nobis quaecumque jactantur, nec audias facile nec credas, frater charissime.