Cyprianus, Caecilius, Primus, Polycarpus, Nicomedes, Lucilianus, Successus, Sedatus, Fortunatus, Januarius, Secundinus, Pomponius,
Honoratus, Victor, Aurelius, Satius, Petrus, Alius Januarius, Saturninus, Alius Aurelius, Venantius, Quietus, Rogatianus,
Tenax, Felix, Faustus, Quintus, Alius Saturninus, Lucius, Vincentius, Libosus, Geminius, Marcellus, Jambus, Adelphius, Victoricus,
Et Paulus, Felici Presbytero Et Plebibus Consistentibus Ad Legionem, Et Asturicae Item Laelio Diacono Et Plebi Emeritae Consistentibus
Fratribus In Domino Salutem.
1021B
1022C
I.—
Coepiscopos. Ita libri veteres et editiones. In Rigaltiana tamen et in ea quam Reinhartus procuravit scriptum est
episcopos. Angli emendaverunt. Sic etiam apud Victorem Vitensem lib. I, cap. 13, scribendum est
coepiscopis pro eo quod ibi scriptum est
universis episcopis tuis. Nam et in capite sequenti et alibi scriptum est
coepiscopis. Baluz.
Libellis idololatriae commaculatos. De libellaticis, sive illis, qui libellum seu judicis testimonium sibi comparabant, in quo scriptum erat, ipsos legibus satisfecisse,
id est, Diis sacrificasse, tametsi nihil ejusmodi fecissent, vide cl. Moshemium more suo, hoc est et docte et fuse, in Opere
De Rebus Christianorum ante Constant. M. disputantem. Saec. III.
1022D § 9, pag. 482—489. Routh.
Nefandorum facinorum. Codex Eligianus,
ob nefandorum facinorum conscientiam vinctos. Vide supra pag. 392, et sequenti. Baluz.
I. Cum in unum convenissemus, legimus litteras vestras, fratres dilectissimi
1021B Carissimi
Ver.
, quas ad nos per Felicem et Sabinum coepiscopos nostros pro fidei vestrae integritate et pro Dei timore fecistis, significantes
Basilidem et Martialem libellis idololatriae commaculatos et nefandorum facinorum conscientia vinctos episcopatum gerere et
sacerdotium Dei administrare non oportere; et desiderastis rescribi ad haec vobis, et justam pariter ac necessariam sollicitudinem
vestram vel solatio vel auxilio nostrae sententiae sublevari. Sed enim desiderio huic vestro non tam nostra
1022A consilia quam divina praecepta respondent, quibus jampridem mandatur voce coelesti, et Dei lege praescribitur quos et quales
oporteat deservire altari et sacrificia divina celebrare. In Exodo namque ad Moysem Deus loquitur et monet dicens:
Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus (Exod. XIX, 22) . Et iterum:
Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43) . Item in Levitico praecipit Dominus et dicit:
Homo in quo fuerit macula et vitium non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 17) .
1022D
II.—
Praedicta et manifestata. Ita duodecim libri nostri veteres et quinque laudati a Pamelio. Alii duo nostri habent
cum praedicta et mandata. Quatuor alii et veteres editiones,
praedicta vel mandata et manifesta, nisi quod
et manifesta deest in uno eorum. Addit Pamelius superflue additum fuisse in excusis
vel mandata, cum non extent in libris manuscriptis. Ego cum Pamelio sentio istud superflue additum fuisse. Est enim unum ex synonymis
quibus abundant vetera exemplaria operum sancti martyris. Baluz. —Praedicta et manifesta edd. Pamelii Rigalt. Fellique. Illud
vel mandata edd. ante Pamelium. Routh.
Sine causa. Sic reddidit Cyprianus quae Septuaginta dixere, μάτην σέβονταί με.
Sine causa, vane perperam. Rigalt.
1023B
Sancte et digne. Multum variant in hoc loco libri veteres et editiones. Quidam enim habent
sancte et digne, alii
digne et sancte. Duo veteres,
sancta et digna sacrificia. Baluz.
Audiri in precibus. Annotat Erasmus videri Cyprianum sensisse sacrificio sacerdotis impii nihil effici, immo magis inquinari populum. Joannes
Gerson in sermone de Coena Domini:
Dic consequenter cur Cyprianus et alii doctores plurimi, quorum dicta recitantur in decretis, posuerunt nihil fieri in sacramentis
nihilque conferri a schismaticis.
Vide 1, q. 1 in decreto Gratiani. Apud Etherium et Beatum in libro primo adversus Elipandum Toletanum scriptum est sacrificium
altaris offerri non posse per quemlibet sacerdotem, sed per sacerdotem sanctum et justum. Albertus Stadensis describens historiam
quorumdam
1023C haereticorum qui anno 1248 coeperunt pullulare in Ecclesia Dei, ait illos dixisse sacerdotes in peccatis mortalibus constitutos
non posse conficere eucharistiam. In articulis Wicleffi damnatis in concilio Constantiensi legitur:
Si episcopus vel sacerdos est in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non baptizat. Joanni de Varennis pastori sancti Laeti in dioecesi Remensi objectum est eadem tempestate quod
publice praedicavit quod presbyteri concubinarii non conficiebant corpus Christi, ut videre est in tomo primo operum Gersonii, p. 915 postremae editionis. Apud Odoricum Raynaldum, anno 1420, § 17, exstat
bulla Martini Papae V, adversus Nicolaum Serurarium praedicantem quod orationes et preces missales presbyterorum publice concubinariorum
erant nullius valoris et presbyteros publice concubinarios esse pejores Juda. Vide Gregorium VII, lib. IV, Epist. 10, 11,
20, et notas nostras ad Agobardum, pag 66. Contra apud Gratianum 1, q 1, cap.
Intra catholicam refertur locus ex Augustino, in quo scriptum est intra
1023D catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono magis, nihil a malo minus perfici sacerdote.
Vide Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, lib. V Dialogorum, cap. II, et Epistolam ejus Apologeticam ad Matthaeum Albanensem.
Vide etiam M. Antonium Marsilium in tractatu de Aqua benedicta, p. 266. Baluz. —De solis sacerdotibus Cyprianus atque collegae
loqui videntur, qui peccatis illis contaminentur, propter quae ex lege ecclesiae sacerdotii fungi officiis desinerent. Adde
quod jam
depositus de munere jure fuerat Basilides. Routh.
Peccatorem. Codices aliquot recensuit Fellus, in quibus scriptum est
peccatores, quemadmodum legitur in
Evangelio, sed et istic ἁμάρτωλον codices nonnulli. Routh
Diligentia et exploratione. Ita reponendum esse arbitratus sum, quamvis conjunctio desit in octo libris veteribus et in editione Manutii. Lectionem enim
illam praeferunt veteres editiones et duodecim libri
1024B veteres. In Sorbonico legitur:
Propter quod et plena indulgentia, exploratione sincera. Ubi nemo non videt transpositam esse conjunctionem et legendum esse
plena indulgentia et exploratione, eo modo quo posita est conjunctio in libris qui illam habent. Codex Fuxensis:
Propter quod plena indulgentia et exemplo et ratione. Hinc formata est vox
exploratione, ut in simili loco notavimus supra ad Epistolam LII, pag. 442. Baluz.
II. Quae cum praedicta et manifesta
1021C Praedicta et mandata
Ver. Vel mandata
Foss.
sint nobis, praeceptis divinis necesse est obsequia nostra deserviant; nec personam in ejusmodi rebus accipere aut aliquid
cuiquam largiri potest humana indulgentia ubi
1022B intercedit et legem tribuit divina praescriptio. Neque enim immemores esse debemus quid ad Judaeos per Esaiam prophetam
locutus sit Dominus increpans et indignans quod, contemptis divinis praeceptis, humanas doctrinas sequerentur.
Populus iste, inquit,
labiis suis
1022B Sanctificant
Ver.
honorificat me, cor vero eorum
1022C Longe est a me
Lam. Ebor. Bod. 2 Nc. 1.
longe separatum est a me. Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Esai. XXIX, 13) . Quod item Dominus in Evangelio repetit et dicit:
Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13) . Quae ante oculos habentes et sollicite ac religiose considerantes, in ordinationibus
1023A sacerdotum non nisi immaculatos et integros antistites eligere debemus, qui sancte et digne sacrificia Deo offerentes audiri
in precibus possint quas faciunt pro plebis dominicae incolumitate, cum scriptum sit:
Deus peccatorem
1023A Peccatores
Lam. Ebor. Nc. 1.
non audit; sed si quis Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit (Joan. IX, 31) . Propter quod plena diligentia et exploratione
1023B Plena diligentia Dei, et exploratione
Bod. 1, 2. Lin. Lam. Ebor. Nc. 1.
sincera oportet eos ad sacerdotium Dei deligi quos a Deo constet audiri.
1024B
III.—
Nec sibi plebs blandiatur. Hunc locum alicubi mutatum et interpolatum retulit Algerus scholasticus Leodiensis in libro
de Misericordia et Justitia, cap. 81, et post
sacrificio contaminati nonnulla addidit quae neque in vulgatis editionibus extant neque in codicibus manuscriptis. Ea sic habent:
Nonne enim quia Jonas cum inobedientia esset in navi, navis periclitabatur
1024C
conteri, quia Achaz cum anathemate laminae aureae erat in Israel, exercitus percussus et fugatus est ab urbe Hai. Si ergo
ita punitum est in culpae ignaros, quid fiet in conscios et consentientes?
Baluz.
Contagio. Haec lectio bona est. Admonendus est tamen lector aliam, quae habet
contagione, esse etiam optimam, ut agnovit etiam Pamelius. Itaque cum alterutra earum lectionum retinenda esset, alia rejicienda, eam
retinuimus quae recepta est. Baluz.
Licentiam. Id est jus, auctoritatem, potestatem. Unde in uno codice regio scriptum est:
sacrificandi sibi jus illicite vindicaverunt. Istic itaque licentia usurpatur optime pro audacia, ut apud Ciceronem in Oratione pro Q. Ligario:
Vide quid licentiae Caesar nobis det, vel potius quid audaciae. Nazarius in panegyrico quem dixit Constantino Augusto:
quod qui tueri nequeunt, faciunt licentiam de potestate. Baluz.
Vindicaverunt. In codice Fuxensi legitur
usurpaverunt vel vindicaverunt. Haud dubie utraque lectio extabat in libro vetustiore ex quo descriptus est
1024D Fuxensis, una in contextu, alia supra lineam, ut olim saepe fieri solebat. Baluz.
Horum hominum durissimorum. Horum hominum injustorum durissimorum. Ita coegit me auctoritas sedecim veterum exemplarium et vetustissimarum editionum ut mutarem editionem jam inde ab Erasmo
receptam. Omnia enim vetera exemplaria habent
horum hominum injustorum, durissimorum. Sane in Fuxensi legitur tantum
hominum durissimorum, per incuriam videlicet librarii, qui aliquid omisit. In capite XVI Numerorum, ex quo locus iste descriptus est, legitur:
Recedite a tabernaculis hominum impiorum. In Epistola tamen 76 (al. 77) pag. 155. ubi idem locus refertur legitur
hominum istorum durissimmorum, Baluzius. Exhibent ni hoc quoque loco de quo agimus, eamdem prorsus lectionem,
hominum istorum durissimorum editiones penes me Manutiana et Pamelii, et Regaltii, Fellinaque; ed. vero Romana anni 1471 voculam
istorum haud agnoscit. Sed et Hieronymus
1025B
adv. Luciferianos p. 128 ed. Froben. affert ex S. Scriptura,
istorum hominum durissimorum. Itaque lectionem consimilem,
horum hominum durissimorum, quam Harduinus in
Conciliorum editione aliique praestant, reposui, nam vocem
injustorum eo negligendam putavi, quod lectio duplex tantum sit, cum σκληρῶν vocabulum τῶν Ο′, alii alio modo vertunt. Multae porro
apud
Cyprianum hujusmodi sunt lectiones. Quod autem censent cum in notis suis Rigaltius tum Anglicus interpres, per vocem
durissimorum significari
1025C a Cypriano Novatianos, qui lapsis poenitentiam negabant, id mihi minus certum atque evidens videtur. Routh.
Tangere ea quae ad eos pertinent. Veteres editiones et undecim libri veteres habent,
Nolite tangere ab omnibus quae sunt eis. Quod mutatum videtur a posterioribus librariis studio revocandae lectionis quae exstat in editione vulgata sacrae Scripturae.
Baluz. —A Fello adducti fuerunt undecim illi libri veteres quos memorat Baluzius; ii vero τοὺς Ο′. ad litteram exprimunt,
ita enim Graeca horum se habent, Καὶ μὴ ἅπτεσθε ἀπὸ πάντων ὅσα ἐστιν αὐτοῖς Routh.
Plebs obsequens. Sermo de vexatione Donatistarum editus in appendice Optati a viro doctissimo Ludovico Ellies Du Pin pag. 299, § 3:
Ante plebem nimis sibi semper obsecutam. Baluz.
A peccatore praeposito Magna istic auctoritas datur plebi, ut de vita et moribus episcopi sui judicet, et si constiterit illum errare in fide, ab
ejus communione abstineat.
Nam cum ideo episcopus, ut ait
1025D sanctus Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos,
in Ecclesia constituatur ut populum coerceat ab errore, quantus error erit in populo cum errat ille qui docet. I em in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum:
Sanctiores enim sunt aures populi quam sacerdotis animus. Vide notas nostras ad Agobardum pag. 61 et viri doctissimi nobisque amicissimi Domni Bernardi de Montefalcone praefationem
ad opuscula sancti Athanasii, § 6. Vide etiam itinerarium Adriani Papae VI, editum in libro tertio Miscellaneorum nostrorum,
pag. 451. Exemplum plebis recedere volentis ab episcopo suo refert sanctus Augustinus in epistola ad Nancilionem, quamvis
non ageretur de fide, sed de nova translatione unius vocabuli in capite quarto libri Jonae. Nos homines Romanae communionis
putamus recedendum esse a Papa si sit haereticus. Baluz. —At velim attendas nemini prorsus licere sua ipsius auctoritate
privata a legitimo pastore episcopo, quanto magis
1026B summo Pontifice discedere, quamdiu nulla in eum lata sit canonica sententia. Edd.
Ipsa maxime habeat potestatem, etc. Non proprio motu impulsa, sed admonita per justam ac necessariam sollicitudinem aliorum praepositorum, per aliarum ecclesiarum
episcopos, quorum consilia divinis praeceptis respondent Rigalt.
III. Nec sibi plebs blandiatur quasi immunis esse a contagio
1024A Contagione
Lam. Lin.
delicti possit cum sacerdote peccatore communicans et ad injustum atque illicitum praepositi sui episcopatum consensum suum
commodans,
1024A quando per Osee prophetam comminetur et dicat censura divina:
Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur (Ose. IX, 4) , docens scilicet et ostendens omnes omnino ad peccatum constringi qui fuerint
1024B Quique fuerint
Lam. Ebor. Lin. Nc. 1, 2.
profani et injusti sacerdotis sacrificio contaminati. Quot item in Numeris manifestari invenimus, quando Chore et Dathan
et Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt. Illic quoque per Moysem praecepit Dominus ut
ab eis populus separetur, ne facinorosis conjunctus eodem facinore et ipse perstringatur.
Separamini, inquit,
a tabernaculis horum hominum durissimorum, et nolite tangere
1025A
ea quae ad eos pertinent
1025B Quae sunt eis
Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. Nc. 2. Thu. Foss Corb. Mich. Vict.
ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26) . Propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet,
nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes vel
indignos recusandi.
1026B
IV.—
Et Aaron appositus. LXX. προστιθεὶς ἀποθανέτω ἐκεῖ. Vulgata,
Colligetur et morietur ibi, h. e.
colligetur ad patres suos. Ita codex Fuxensis a Baluzio memoratus
1026C habet
et Aaron appositus ad patres suos moriatur. Anglica Bibliorum versio,
ad populum suum. Routh.
Ordinationes sacerdotales non nisi, etc. Hoc exemplo Christianorum Alexander Severus dispositiones suas publicabat, ubi aliquos volebat vel rectores provinciis
dare, vel praepositos facere, vel procuratores, id est rationales, ordinare: nomina eorum proponebat, dicebatque grave esse
quum id Christiani et Judaei facerent in ordinandis sacerdotibus, non fieri in provinciarum rectoribus, etc., quae apud Lampridium.
Rigalt.
Apostolo. Antea legebatur
episcopo. Veram lectionem nobis subministrarunt tria vetera exemplaria. Baluz. —Sed prius restituta a Fello fuerat vox
apostolo ex quatuor codicibus. Routh.
In medio discentium. Ait, Act. I, ἐν μέσῳ τῶν μαθητῶν. Vulg. discipulorum. Rigalt. a Fello allatus.—Tres libri veteres,
discipulorum, eodem sensu. Paulo post quoque seriptum est
discipulorum. Apud Tertullianum in libro de Poenitentia,
Ad unius quidem
1026D
discentis gladium. Vide notas Pamelii. Baluz.
Fuit autem turba in uno, ἐπὶ τὸ αὐτό. Ipse Cyprianus principio hujus Epist.
Cum in unum convenissemus. Psal. CXXI: Ἥς ἡ μετοχὴ αὐτῆς ἐπὶ τὸ αὐτό. Rigalt. a Fello allatus.—(Vulgata habet,
Erat autem hominum turba simul fere centum viginti. Atque audi Baluzium, qui reposuit,
Fuit autem turba hominum fere centum viginti.) Antea ibi scriptum erat
turba in uno vel
in unum. Nos emendavimus et supplevimus ex fide quatuor veterum exemplarium. Recte sane. Nam in Actibus apostolorum, unde acceptus
est hic locus, legitur
fere centum vigenti. Baluz. —Sic vir cl. Quum vero haec lectio ex Vulgata interp. Cypriano post advecta esse mihi videretur, prout ipse quoque
Baluzius de alio loco Cyprianico a librariis mutato ad pag. 79, judicaverat, veterem lectionem revocandam esse censui. Confer
et notam proxime sequentem. Routh.
Totam plebem. Act. VI, 2, Προσκαλεσάμενοι δὲ οἱ
1027C δώδεκα τὸ πλῆθος τῶν μαθητῶν, et 6, ἐνώπιον παντὸς τοῦ πλήθους. Pacianus Epistola III,
cujus partes in unum. Rigalt. —a Fello allatus.—Duo libri veteres,
totam multitudinem. Baluz. —Vulgata hoc loco habet,
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum. Routh.
Et non per me. Καὶ οὐ δι᾽ ἐμοῦ ἦρξαν. Os. VIII. Rigal. —a Fello allatus.—Mox in verbis,
et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit, praepositione
de ex significatur. Routh.
IV. Quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente
1025B Episcopus plebe praesente
Benev.
sub omnium oculis deligatur et dignus atque idoneus publico judicio ac testimonio comprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi
praecepit dicens:
Apprehende Aaron fratrem tuum et Eleazarum filium ejus, et imponens eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam
ejus, et indue Eleazarum filium
1025B
ejus, et Aaron appositus moriatur illic (Num. XX, 25,
1026A 26) . Coram omni synagoga jubet Deus constitui sacerdotem, id est, instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi
sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina vel bonorum merita praedicentur,
et sit ordinatio justa et legitima quae omnium suffragio et judicio fuerit examinata. Quod postea secundum divina magisteria
observatur in Actis apostolorum, quando de ordinando in locum Judae
1026B
Sic Bod. 2. Lam. Ebor. Nc. 1. Episcopo
Rig.
apostolo Petrus ad plebem loquitur.
Surrexit, inquit,
Petrus in medio discentrum, fuit autem turba in uno (Act. I, 15) . Nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in
1026B Sed in
Oxon.
diaconorum
1026B Etiam diaconorum
Lam. Ebor. Bod. 2. Nc. 1.
ordinationibus observasse apostolos animadvertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est:
Et convocaverunt,
1026B inquit,
illi duodecim totam plebem discipulorum et
1027A
dixerunt eis (Act., VI, 2) . Quod utique idcirco tam diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium
vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. Ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei voluntatem, sed secundum
humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non veniant ex legitima et justa ordinatione, Deus ipse manifestat per
Osee prophetam dicens:
Sibimetipsis constituerunt regem, et non per me (Ose. VIII, 4) .
1027C
V.—
Nec rescindere . . . . . , quod Basilides Romam pergens. Etiam hic locus pro Romani Pontificis auctoritate facit; utpote quo constet episcopos sede ejectos in Hispaniis, solere ad
illum excurrere: quamquam hoc factum Basilidis ideo non probet, quod Stephanum papam fefellerit, et illi fraudulenter obrepserit.
Idipsum fecere in Oriente D. Athanasius
1027D Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus Marcellus Ancyrae et Asclepas Gazae Episcopi, ab Arianis expulsi, teste Zozomeno,
apud Julium Pontificem, ab eodem sedibus suis restituti. Hoc ipsum Stephanus, Carthaginensis antistes, cum concilio Mauritaniae
egit apud Damasum, dum conqueritur de sede ejectis episcopis; et antiquis regulis sancitum esse dicit, tale quid tum prius
tractandum esse, priusquam ad notitiam Almae Sedis ductum esset, etc. Apud Innoc. primum D. Chrysost. Constan. apud Leonem
Theodoretus Cyri. et Flavianus Constant. Ignatius denique Constantinop. Episcopus, apud Nicolaum primum. Eodem pertinet tragoedia
Anthemii etiam Constantinop. Episcopi qui ab Agapito sede dejectus est, et in locum ejus substitutus Menas; ac preces et minae
Theodorae Augustae apud Silverium et Virgilium Pontifices pro restitutione Anthemii. Postremo Canon ille Nicaeni concilii,
de quo tanta inter Africanos et Romanos Episcopos fuit controversia; quem tamen genuinum esse constat ex epistolis Felicis,
Julii et
1028C Zozimi Romanorum Pontificum; et quae pene ad unum omnes primi illi Romani Pontifices martyres habent, de appellatione episcoporum
ad sedem Romanam. Baluz.
Reponi in episcopatum. Recte ex hoc loco collegit Baronius, antiquissimum in Ecclesia usum esse, ut ex remotissimis orbis partibus episcopi, qui
se in justa perpessos esse a collegis suis crederent, provocarent ad Romanum tamquam primarium Ecclesiae universalis antistitem.
Vide Marcam lib. I
de Concordia, cap. 10, et Pamelium in annotationibus ad hanc Cypriani Epistolam. Futilia sunt quae heic adversus Pamelium scripsit Goulartius.
Baluz.
Jure depositus. Antea legebatur
juste. Quae sane lectio optima est. Verum cum
jure scriptum sit in codice Veronensi, in quidecim vetustis exemplaribus nostris, et in septem Anglicanis, et Morellius ita
1028D quoque posuerit, non credidi rejicere me debere lectionem quae tot auctoritatibus nititur. Videtur autem differentia inter
haec duo vocabula posuisse auctor panegyrici Flaviensium Constantino dicti. Ait enim:
Fecisti ut quod poteramus jure petere juste obstinuisse videamur. Baluz.
Delictis gravibus involutus. Principio Epistolae dixit:
Nefandorum facinorum conscientia vinctos. Mox dicet,
Gravibus delictis implicatos. Et alibi,
Conscientiam multis delictorum laqueis vinctam. Rigalt. a Fello allatus.—Ita quatuordecim libri veteres et editiones Erasmi et Morellii. At antiquiores editiones et sex
libri veteres habent
gravique involutus crimine. Baluz.
V. Propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione servandum
1027B
Sic Lam. Bod. 1, 2. Observandum
Imp.
est et tenendum quod apud nos quoque et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam
plebem cui praepositus ordinatur, episcopi
1027B ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit
et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. Quod et apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione,
ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos litteras fecerant,
judicio episcopatus ei deferretur
1028A et manus ei in locum Basilidis imponeretur. Nec rescindere ordinationem jure perfectam potest quod Basilides post crimina
sua detecta et conscientiam etiam propria confessione nudatam
1027B Et conscientiae etiam propriae confessione nudata
Bod. 1, 2. Lam. Ebor. Nc. 1, 2. Lin. Corb.
Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac veritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se
injuste in episcopatum de quo fuerat jure
1028B
Sic Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. Nc. 1, 2. Neap. Juste
Oxon.
depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam fallaciae
et circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille cui negligenter obreptum est quam hic execrandus qui
fraudulenter obrepsit. Obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit:
Deus non deridetur (Gal. VI, 7) .
1028B Sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus episcopatum tenere non debeat,
quando et Apostolus moneat et dicat:
Episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem (Tit. I, 7) .
1028D
VI.—
Et ut Felix. Non sane improbanda est interpretis Anglici conjectura, existimat enim ille in locum Martialis successorem fuisse hunc Felicem,
qui missus cum Sabino Basilidis successore episcopus hic dicitur. Routh.
Felix de Caesaraugusta. Hinc Baronius collegit illum
1029A fuisse episcopum Caesaraugustanum; ejusque
1029B sententiam amplexi sunt scriptores rerum Arragonensium. Sed illam graviter exagitat Franciscus Bivarius in commentariis
suis ad chronicon Dextri, et contendit hunc Felicem non fuisse episcopum, sed presbyterum Vallatae Urbicuae in Vaccaeis, argumento
sumpto ex eo chronico. Sane certum est Felicem non vocari episcopum a Cypriano. Sed ex modo scribendi Cyprianico facile et
proclive est existimare illum ea dignitate decoratum fuisse. Nam episcoporum qui concilium cum Cypriano celebrarunt apud Carthaginem
dignitates non recenset notarius qui acta conscripsit, sed tantum nomina eorum et urbium quibus illi praesidebant, hoc modo
(pag. 92.) :
Caecilius a Bilta, Primus a Misgirpa, Polycarpus ab Adrumeto, et sic de caeteris. Itaque licet Cyprianus scripserit tantum
Felix de Caesaraugusta, silentium ejus non probat Felicem non fuisse episcopum. Una res difficultatem mihi videtur habere, quomodo episcopus Caesaraugustanus
potuerit scribere ad Cyprianum
1029C de causa Basilidis et Martialis, cum vicinus eorum non esset, quippe longo intervallo ab eis sejunctus, neque probabile
sit Sabinum et Felicem, qui brevi compendio poterant trajicere in Africam, profectos esse ad ultimos Hispaniarum fines, ut
per montes Pyrenaeos irent ad Cyprianum. Si verum esset quod in sermone de sancto Laurentio dixit sanctus Vincentius Ferrarii
sanctum Xystum Papam vadentem ad celebrandum concilium Toletanum, transisse per Caesaraugustam, istud confirmare fortassis
posset iter Sabini et Felicis per Caesaraugustam. Sed istud non aliunde constat quam ex sermone sancti Vincentii. Jam quod
de Vallata Urbicua istic ex Dextro refert Bivarius, id vero vanum est, uti et illud quod ait apud Cyprianum pro
Caesaraugusta legi debere
Vallata Urbicua, quam locat non longe ab Asturica. Nimia miseria est audacem esse hominem nimis. Baluz.
Lutulenla convivia. Ubi de Idolothytis vesci oportebat, nec sine libatione ad profana numina bibere licuit.
1029D Fell. —Ex canone Ancyrani concilii septimo puniebantur etiam Christiani illi, qui ejusmodi convivia publica obierint, quamvis
cibos suos, quibus ipsi vescerentur domi, attulissent. Routh.
In collegio. Ita omnes libri veteres et editiones omnes Pameliana antiquiores. Pamelius ergo mutavit ex unico codice Anglicano et posuit
et collegia. Quod miror retentum fuisse in posterioribus editionibus. Baluz. —Praeter pontificum, Fratrum arvalium, Potitiorum, Augurum
collegia, et alia id genus, quae Ethnicam idololatriam proxime spectabant, plurima fuerunt quae ad reipub. administrationem,
ad negotiationes et artificia pertinuere, quae quidem omnia sub tutela alicujus profani numinis collocabantur; et proinde,
fieri non potuit, ut quis illis interesset quin cultus istius fieret particeps. Fell.
Apud profana sepulchra. Rigaltius ait: «In iis vero sepulchris erant plurima quae ad ritus ethnicos pertinebant, quibus communicare et contaminari
videbantur, qui mortuos suos illic deponebant: et hoc solo
1030A participes idololatriae fuisse dicebantur. Sed et minime
1030B conveniebat christianae charitati unitatique ecclesiasticae, fratrum defunctorum corpora sepulchris inferre hostium nominis
Christiani; quasi ipsi defuncti, tum maxime cum morerentur, extra Ecclesiam fuissent. Jure igitur christiana fraternitas Ethnicorum
collegia despuebat, ut pestifera; eorumque sepulchra ut conditoria mortuorum. Etenim fideles habuere sua κοιμητήρια, dormientium
videlicet, in spem resurrectionis ac beatitatis aeternae. Hujusce autem spei pignus illis fuit Christus, qui depositus in
sepulchro revixit surrexitque. Ac mulieribus Dominum in sepulchro quaerentibus obviam factus angelus dixit, Οὐκ ἔστιν ὧδε,
Non est hic. Qui sane titulus tanto magnificus et gloriosus, quanto dispar vulgatis illis tumulorum inscriptionibus, Hic Situs Est, Hic
Jacet.» Haec Rigaltius. Porro, quemadmodum a pluribus observatum, quod omnis fere gentium religio, mortuorum fuit cultus,
ita vix aliqua ex parte magis ethinica superstitio se exercebat, quam in cura pro
1030C mortuis, hinc sacrificiis, iisque non raro humanis, Dii inferi sollicitandi, et placandi Manes; hinc tonsi crines, quaesita
calvities, et incisa corpora mortuorum causa, de quibus agitur Deut. XIV, 1. Fell. —Verba illa
exterarum gentium more, et
alienigenis, de gentilibus vulgo ita nominatis, extra Ecclesiam positis, alienisque a sacris Christianis, interpretanda videntur. Routh.
Apud procuratorem ducenarium. Extra curas exercitus et negotia belli, circa Principem Romanum fuit militia duplex: litterata, quae scriniis operam dabat;
actuosa, quae rebus agendis erat occupatissima. Hi magistriani dicebantur, et ex eorum schola Ducenarii et Centenarii, sive
Sexagenarii, qui fiscales pecunias exigebant, a numero pecuniarum quas in stipendium accipiebant, nuncupati, Dio lib. LIII,
ubi de procur. Caes.: Καὶ τοῖς γε ἐπιτρόποις καὶ αὐτὸ τὸ ὄνομα ἀπὸ τοῦ ἀρίθμοῦ τῶν διδομένων αὐτοῖς χρημάτων. Capitolinus
in pertinace:
Ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam. Vetus inscriptio:
1030D Procurator Augusti Provinciae Baeticae Ad Ducena Accipienda. Apuleius, Milesiavii:
Procurator Principis ducenaria perfunctus. Natio valde infesta Christianis. Etenim per occasionem officii sui omnia minima maxima quae in provinciis agerentur renuntiabant.
Itaque ab iis saepe vexati confessores Christiani nominis, nisi pactione turpi vexationem redimerent, sicut ab isto Martiali
factum innuit Cyprianus. Titulus est lib. X Cod., de exactionibus tributorum, ubi Constantinus Imp. vetat Ducenarios aliquem
ex debitoribus convenire priusquam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum, et l. seq.
Nemo carcerem, inquit,
plumbatarumque verbera, aut pondera, aliaque ab insolentia judicum reperta supplicia in debitorum solutionibus expavescat. Et apud Eusebium legitur Epistola Synodi Antiochenae ad Dionysium Romae, et Maximum Alexandriae episcopos, qua patres Antiocheni
tantam in Paulo Samosateno fuisse superbiam notant, ut Ducenarius aliquis haberi debuerit magis quam episcopus, adeo prave
et
1031B insolenter circa omnem fraternitatem satagebat. Verba Synodi, Historiae Ecclesiasticae lib. VII, cap. 30, sic habent: Καὶ
οὕτως ὑψηλοφρονεῖ καὶ ὑπερῆρται κόσμικα ἀξιώματα ὐποδυόμενος, καὶ δουκηνάριος μᾶλλον ἢ ἐπίσκοπος
1031C θέλων καλεῖσθαι, καὶ σοβῶν κατὰ τὰς ἀγορὰς, καὶ ἐπιστολὰς ἀναγινώσκων καὶ ὑπαγορεύων, ἅμα βαδίζων δημοσίᾳ, καὶ δορυφορούμενος,
etc. Hocce igitur hominum genus valde molestum, adeoque odiosum passim et invisum plerisque, ut etiam Circitorum et Curiosorum,
sed praesertim Christianis, qui saepissime talium officiorum crudelitate comprehensi ad potestates rapiebantur. Eulogius archiepiscopus
Alexandrinus libro
de Disciplina Ecclesiastica adversus Novatum, mentionem facit commentarii cujusdam Novatiani, cujus hanc fuisse hypothesin refert, Ὅτι βασιλεύοντος Ῥωμαίων Δεκίου καὶ
Οὐαλεριανοῦ, Περέννιος Δουκηνάριος πρόσταγμα λαβὼν παρ᾽ αὐτῶν, πάντας τοὺς ἀνὰ τὴν Ῥώμην καὶ τὰς πέριξ ἐπαρχίας χριστιανοὺς
βαρυτάταις βασάνοις καὶ πικραῖς τιμωρίαις εἰδωλολατρεῖν ἐβιάζετο, καὶ πολλοὶ μέν καὶ ἄλλοι ἐνεδίδουν τῇ βίᾳ, etc. Videantur
quae de Beneficiariis et Curiosis ad Tertullianum observavimus, et quae ad ultimam Cypriani Epistolam, de Frumentariis, sed
imprimis quae ad Capitolini
1031D Pertinacem, Salmasius. Rigalt. a Fello allatus.—Plura de ducenariis erudite dicta reperies in observationibus Rigalti.
Vide etiam notam marginalem Beati Rhenani ad epistolam synodi Antiochenae apud Rufinum lib. VII, cap. 26, et Josephum Scaligerum
ad Manilium. Joannes Calvinus in lexico juridico, in verbo
Ducenarii, citat epistolam quartam libri primi sancti Cypriani, quae est haec nostra, in qua ait extare haec verba:
Neque ut ille superbierit, sublatusque fuerit mundanis dignitatibus, ducenarius potius quam episcopus vocari volens. At ego ista neque in editionibus inveni neque in libris veteribus. Baluz. —Verba spectant ad locum modo adductum a Rigaltio
ex
epistola Antiochenorum a Baluzio item commemorata, et cujus pars extat in vol. II supra ad pag. 479, ubi notam videsis. Routh.
Et martyrio quoque dignatione Domini honoratus Finge, sicca morte, non cruenta, affectum fuisse Cornelium, postquam Dominum confessus esset, prout censet Pearsonius in
Annall. Cypr. ad an. 252,
1032B § 13, vetustissimi
Catalogi auctore allato, cujus verba sunt in
Cornelio: Post hoc Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit; tamen vir magnus minus recte hoc quidem innuisse videtur,
1032C Cornelio mortem cruentam adscripsisse posteriores magis quam Hieronymum, in libro
De Viris Ill. dicentem,
ob Christum martyrio coronatum fuisse Cornelium; nam in
Vita Pauli Eremitae ab eodem Hieronymo conscripta haec verba exstant ad pag. 240 ed Froben.:
Cornelius Romae, Cyprianus Carthagine, felici cruore damnati sunt. Porro, quamquam, ut verum proferam, in
Epist. sua LXVII vel LXVIII Cyprianus Lucium Cornelii successorem, qui similiter in exilium actus non in
Martyrum Catalogo, sed in
Depositione seu sepulchra
Episcoporum invenitur,
beatum martyrem commemorato simul Cornelio appellaverit, eorum tamen sententiam magis amplectendam puto, propter Hieronymi testimonium, qui
gladio imperatorio occisum esse Cornelium statuerint. Cornelii itidem
venerandum cruorem memorat Maximus episcopus saeculo quinto Taurinensis, in
Sermonibus suis, quos primus edidit Muratorius. Vide Serm. 4 p. 46 tomi quarti
Anecdott. Ambrosianae Bibliothecae. Et
decollatus est
1032D
Cornelius, ait quidem Anastasius Bibliothecarius in
Vitis Pontif. Rom. p. 10. ed. Mogunt. sed, quod vetera fecerunt Martyrologia, ex actis quae adulterina videntur. Routh.
VI Quapropter cum, sicut scripsistis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri asseverant, utque alius
Felix de Caesaraugusta
1028B Caesarea Augusta
Lam. Lin.
fidei cultor
1029A ac defensor veritatis litteris suis significat
1029A Significant
Bod. 2. Significavit
Lam. Ebor. Bod. 1. Nc. 1.
, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper, praeter libelli maculam,
cum in infirmitate decumberet, in Deum blasphemaverit et se blasphemasse confessus sit, et episcopatum pro conscientiae suae
vulnere sponte deponens ad agendam poenitentiam conversus sit,
1030A Deum deprecans, et satis gratulans si sibi vel laico communicare contingeret. Martialis quoque praeter gentilium turpia
et lutulenta convivia
1030A Temulenta convivia
Lam. Ben. Ebor. Ben. Ebor. Bod. 2. Lin. Nc. 1.
in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulchra depositos et alienigenis
consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae
1031A et Christum negasse contestatus sit, cumque alia multa sint et gravia delicta quibus Basilides et Martialis implicati tenentur
1031B Implicati teneantur
Lam. Ebor. Nc. 1.
, frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestum sit
1031B Manifestius sit
Bod. 1, 2. Ebor. Lam. Lin. Nc. 1, 2.
ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere; maxime cum jampridem nobiscum et
cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster sacerdos pacificus ac justus, et martyrio
quoque dignatione Domini honoratus, decreverit ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione
autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi.
1032D
VII.—
Dei timor irreligiosus. Ex uno tantum codice scripto posuit Fellus,
Dei timor apud irreligiosos, dum impressos habere ait, quod vides esse receptum. Sed in
veteri quoque
Romana atque Erasmi editionibus
apud irreligiosos extare invenio. Silet Baluzius altera lectione retenta. Cum vero ad finem epistolae habeas,
religioso timore, qui locus huic ipsi lucem affundit, nonne ergo legendum est:
Dei timor religiosus? Routh.
VII. Nec vos moveat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in novissimis temporibus aut lubrica fides
1031B nutat, aut Dei timor
1031B
Sic Imp. Apud irreligiosos
Foss. Oxon.
irreligiosus vacillat aut pacifica concordia non perseverat. Praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine, et Domini voce
atque Apostolorum contestatione praedictum est deficiente jam
1032A mundo, atque appropinquante antichristo, bona quaeque deficere, mala vero et adversa proficere.
1032D
VIII.—
Nec annis. Duo libri veteres et antiquae editiones praeferunt
armis. Sed hanc lectionem rejecit Pamelius, quia ipsi constabat regem Nabuchodonosorem nullis armis aggressum esse tres pueros,
et posuit
annis ex fide quinque veterum exemplarium, quam lectionem ego quoque reperi in viginti ex nostris. Unus meus vetus habet
caminis. Atque ego eam
1033C lectionem facile credo esse meliorem, cum dici non possit de pueris aut adolescentibus eos esse senio et annis fractos,
et quia vox
caminis melius congruit cum historia. Quippe certum est Nabuchodonosorem, ut pueros istos commoveret et terreret, multiplicis poenae
comminatione, minas jactasse, pericula intentasse, denique parari jussisse fornacem sive, ut Sulpitii Severi verbo utar, caminum
ignis ardentis in quem conjicerentur. Confirmant hanc meam opinionem verba Cypriani ex epistola LVI, pag. 91, in qua tres
pueri non dicuntur annis fracti, sed aetate territi, et minis regis et flammis fortiores extitisse. Itaque retinui eam lectionem,
quam puto esse meliorem. Commodius autem erectiusque de hac mea emendatione existimabit judiciumque faciet qui varias istas
lectiones sine ullo praejudicio examinaverit. Ita enim me sincerius exploratiusque vel corrigere
1033D poterit vel probare. Recte autem dixit Cyprianus
pueros nec caminis nec minis fractos. Nam Cicero in libro primo Officiorum dixit frangi metu; et Statius, IX Thebaidos, minis frangi. Sunt etiam alia exempla.
Baluzius. —Ante Pamelium, referente Pamelio ipso, exstabat illud
nec annis in
editione Manutii; immo in
editione Cypriani vere principe, seu
Romana. Porro in
edit. Oxon. nulla memoratur lectionis varietas. Baluzio tamen istud
nec caminis editioni suae reponenti, quae quidem vox
caminus in
Oratione Puerorum ad regem apud Danielem invenitur, forsitan consensissem, nisi obstarent res duae, primum ordo praeposterus verborum,
nec caminis nec minis fractos, deinde verba ipsa Cypriani, quae a viro cl. adducta sunt:
Imitemur pueros, Ananiam, Azarium, et Misahelem, qui nec aetate territi, nec captivitate fracti, Judaea devicta et Hierosolymis
captis, in ipso regno suo regem fidei virtute vicerunt, et minis regis et flammis fortiores extiterunt.
Et alibi quoque, si bene memini,
1034C apud Cyprianum ex tenera horum confessorum aetate ducitur ad fortitudinem adhortativum argumentum. Itaque lectionem prius
receptam
nec annis, h. e. juvenilibus annis, revocavi, quam quidem lectionem nixus fide unius tantum codicis cum altera
nec caminis idem Baluzius mutaverat. Routh.
VIII. Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Ecclesia Dei aut evangelicus vigor cecidit, aut Christianae virtutis
1031B Christiana virtus
Lin. Nc. 2.
aut fidei robur elanguit
1032B Vigor languet
Ver. Timor
Corb.
, ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem
divinae majestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris observatione tueatur. Meminimus et tenemus, succumbentibus licet
et cedentibus caeteris Mathathiam (I Mach. II, 19, 20) , legem Dei vindicasse fortiter. Heliam (III Reg. XIX, 10) , Judaeis
deficientibus
1032B Deficientibus stetisse
Lam. Lin. Ebor. Bod. 2. Nc. 1.
atque a religione divina recedentibus, stetisse et certasse sublimiter; Danielem
1032B (Dan. VI, 10, 21, 22.) nec solitudine
1032B Solitudine
Bod. 1, 2. Lam. Nc. 1. Lin. Ebor.
regionis alienae nec persecutionis assiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa
1032B Gloriose
Lam. Lin. Ebor. Nc. 1, 2. Foss. Vict. Corb.
dedisse martyria tres item pueros nec annis nec minis fractos contra
1033A ignes Babylonios fideliter obstitisse et victorem
1033B Victores
Lin. Nc. 2.
regem in ipsa sua captivitate vicisse. Viderit vel praevaricatorum numerus vel proditorum qui nunc in Ecclesia contra Ecclesiam
surgere et fidem pariter ac veritatem labefactare coeperunt. Permanet apud plurimos sincera mens et religio integra, et non
nisi Domino et Deo suo anima devota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat
ad gloriam, secundum quod beatus apostolus Paulus hortatur et dicit (Rom. III, 3, 4) :
Quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax,
omnis autem homo mendax.
Si autem omnis homo mendax est et solus Deus verax, quid aliud servi, et maxime sacerdotes
1033B Dei, facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus, et praecepta dominica custodientes in Dei veritate
maneamus?
1034C
IX.—
Adulteris portionem tuam. Codex Fuxensis,
moechis. Supra, epist. LXIII, pag. 110:
Et inter moechos particulam tuam ponebas. Baluzius. —
Particulam hoc quoque loco
editio habet
Manutii. Partem pro
portionem octo codd. scripti in
edit. Oxon. nominati. Routh.
Non intellexerunt. Consentit Cyprianus lectioni illorum codicum qui habent οὐκ ἐνοήσαν; et deinceps οἳ αὐτὰ ποιοῦσι, et οἳ συνευδοκοῦσι. Fellus.
—Ea quae istic Pamelius ait non reperiri in veteribus manuscriptis ego reperi in quindecim. Baluzius. —Vulgo
1034D legitur ἐπίγνοντες; sine particula negativa apud
Apostolum verba repetentem. Routh.
Nocentium contractibus polluuntur. Pacianus, epist. III:
Rejicere nocentes, attactus peccantium fugere. Rigaltius.
Opto vos. Duo libri veteres et editio Morellii habent
Optamus. Utraque lectio bona est propter rationes alibi allatas in simili occasione, pag. 393. Baluzius. Scil. ad
Epist. Cypriani VI, ubi ad lectiones
opto vos, et
opto te, ab eo haec sunt adnotata: «Tametsi epistola scripta sit ad plures, praecipue tamen et nominatim scripta est ad Rogatianum
personam illustrem. Et ideo Cyprianus finem ei opponens, clausulam valedictoriam, ut solet, ad eum dirigere potuit.» Ante
Morellium exhibebat
optamus vos Erasmus. Sed in
epistola Synodali proxime sequente, ubi legitur
optamus, vetus
Romana edit. sicut hic, habet
opto. Nimirum ita interdum ponitur clausula per compendia, Op. V. F. Ch. S. B. V.
IX. Quare
1033B Qua in re
Lam. Ebor. Nc. 1.
etsi aliqui de collegis nostris extiterint, fratres dilectissimi, qui deificam disciplinam negligendam putant et cum Basilide
et Martiale temere communicant, conturbare fidem nostram res ista non debet, cum Spiritus sanctus in psalmis talibus comminetur
dicens (Psal. XLIX, 17, 18) :
Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos
1034A
retro. Si videbas
1033B Si videris
Bod. 1.
furem, concurrebas ei, et cum adulteris portionem
1033B Adulteris partem
Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. Nc. 1,
1034B
2, Thu.
tuam ponebas. Consortes et participes ostendit eos alienorum delictorum fieri qui fuerint delinquentibus copulati. Sed et hoc idem Paulus
apostolus scribit et dicit:
Susurratores, detractores, abhorrentes Deo, injuriosi, superbi, jactantes sui, adinventores malorum, qui cum justitiam Dei
cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt morte sunt digni, non tantum qui faciunt ea
1034B Faciunt mala, sed et consentiunt eis
Lam. Ebor. Lin. Thu. Vict. Corb.
,
sed et qui consentiunt eis qui haec agunt: quoniam qui talia, inquit,
agunt, morte sunt digni (Rom. I, 30, 31, 32) . Manifestat et comprobat morte dignos esse et ad poenam venire, non tantum illos qui mala faciunt,
sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt, qui dum malis et peccatoribus et poenitentiam non agentibus illicita
1034B communicatione miscentur, nocentium contractibus polluuntur, et dum junguntur in culpa, sic nec in poena separantur. Propter
quod integritatis et fidei vestrae religiosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, et laudamus pariter et probamus; et quantum
possumus adhortamur litteris nostris, ne vos cum profanis et maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed
integram et sinceram fidei vestrae firmitatem religioso timore servetis. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.