1109C
Epist. LXXIII.—Hanc epistolam esse Cypriani puto non posse ambigi. Et tamen sanctus Augustinus lib. II,
contra Cresconium, cap. 33, videtur dubitasse an esset Cypriani. Quae autem ratio eum movere potuerit ut ita putaret difficile dictu est, praesertim
cum Cyprianus eam agnoscat ut suam in praefatione concilii Carthaginensis, et ipse Augustinus illam frequenter alibi citra
difficultatem tribuat sanctissimo martyri; ut libro
de Anima, cap. 9; lib. III
de Baptismo contra Donatistas, cap. 2; lib. IV, cap. 12; lib. V, cap.
1109D 1; lib. VI, cap. 7; et lib. VI contra Cresconium, cap. 32. Hieronymus quoque in extremo dialogo
adversus Luciferianos eam laudat ut Cyprianicam. Simon Goulartius contendit illam esse purum paralogismum, eam videlicet ob rationem quia Cyprianus
Novatianenses nominat inter hostes Ecclesiae, quia eos cum Marcionitis, Patripassianis et aliis haereticis baptismi institutionem
et essentiam evertentibus confundit. Quod tamen verum non est. Sane Cyprianus damnat opinionem Novatiani censentis baptisma
Marcionis esse verum baptisma, quia qui sectae ejus addicti erant baptizati fuerant in nomine Jesu Christi: itaque propterea
disputat adversus baptismum Marcionis et aliorum haereticorum. Illis autem accenset etiam Novatianum, quia putabat ejus baptismum
non valere: qui contra Ecclesiam, in qua est verus et unicus Baptismus, rebellis erat et hostis Ecclesiae. Itaque vere dici
posset ea quae istic edisserit Goulartius esse purum paralogismum.
Anno Christi CCLVI. Epistola S. Cypriani Ad Jubaianum, De Haereticis Baptizandis.
(Erasm. p. 322. Pamel. Rigalt. Baluz. Oxon. Lips. LXXIII.)
1109B
Argumentum.—
Anno Christi CCLVI,
paulo post concilium Carthaginense VII,
longam scripsit epistolam Cyprianus ad episcopum Jubaianum; is consuluerat Cyprianum de Baptismo, simulque miserat epistolam,
non a se, sed ab alio scriptam, adversus sententiam Cypriani.
1110A
Refellit hanc epistolam Cyprianus et summo studio colligit quidquid ad causae suae defensionem valere existimabat. Mittit
etiam Jubaiano exemplum epistolae ad Numidas et ad Quintum ac forte proximae synodi decreta.
1110C
I.—
Scripsisti mihi. Si vera est inscriptio Epistolae LXX, quam extare monui in codice Thuano, apparet istam fuisse primam earum quae ab Jubaianum
scriptae sunt. Si vero tertia est, ut in uno veteri libro meo legitur, constat desiderari unam ex tribus epistolis a Cypriano
scriptis ad Jubaianum. Ex initio porro istius, si ista sunt vera, facile est colligere primam desiderari et synodicam scriptam
ad Numidas esse secundam. Sane synodicam scriptam esse ante istam docet ipse Cyprianus in initio istius epistolae.
Foris positi. Hieronymus in
Apologia adversus Rufinum:
Quid loquar de haereticis, qui licet foris sint, se nominant christianos?
Computare. Antea legebatur
judicare. Nos mutavimus,
1110D quia nobis constat omnia vetera exemplaria nostra, praeter unum tantummodo, et quinque Anglicana habere lectionem quam nos
constituimus. Quae lectio confirmari potest ex nonnullis aliis Cypriani locis, imprimis vero ex postrema parte istius Epistolae,
p. 137, ubi ait:
Baptisma justum et legitimum computetur; et ex Epistola Firmiliani, pag. 149:
Cum istic semper observatum sit ut non nisi unam Dei Ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae Ecclesiae computaremus. Ea auctoritas major est quam ut obsisti ei possit.
Quinto. Supra Epist. LXXI. Ex epistola porro LXXII, in qua ejusdem Quinti mentio habetur apparet illum fuisse episcopum in Mauritania.
Episcopi LXXI. Augustinus in libro
de unico Baptismo contra Petilianum, cap. 13, septuaginta tantum ponit. Vide etiam quae de hoc concilio idem ait lib. II,
de Baptismo contra Donatistas, capp. 7, 8, 9, et lib. III, c. 2, 12.
Baptizari a nobis quicumque. Ita emendavimus ex fide quatuordecim librorum nostrorum veterum et
1111C septem Anglicanorum. Antea legebatur
baptizari a nobis. Quicumque ergo ab adultera et profana aqua veniunt abluendi sunt et sanctificandi. Ita etiam in codice
1111D sancti Arnulphi, nisi quod ibi legitur
venientes.
I. Cyprianus Jubaiano fratri salutem. Scripsisti mihi, frater charissime, desiderans
1109B Designari tibi
Bod. 2.
significari tibi motum animi nostri quid nobis videatur de haereticorum Baptismo, qui, foris positi et extra Ecclesiam constituti,
vindicant sibi rem nec juris nec potestatis. Quod nos nec ratum possumus nec legitimum computare
1109C Judicare
Oxon. et alii.
, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Et quoniam jam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut
compendium facerem, exemplum
1110B earumdem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum complures adessemus, decreverimus, quid item postea Quinto, collegae
nostro, de eadem re quaerenti rescripserim. Et nunc quoque cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae
episcopi, numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in
Ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari a nobis quicumque
1110C A nobis quicumque ab adultera et profana aqua venientes
Lam. Lin. Ebor. Bod. 1, 2.
Nc. 1, 2.
ab adultera et profana aqua veniunt abluendi et sanctificandi salutaris aquae veritate.
1111A
1111D
II.—
Humana. Hanc lectionem habent quatuordecim exemplaria nostra et septem Anglica. Vox autem
tamen, quae sequitur, deest in pluribus eorumdem exemplarium. In Corbeiensi pro
humana legitur
humanitatem.
Extraneo. Codex S. Arnulphi
extrario.
Relinquamus Ecclesiae. Idem codex,
relinquat ecclesia.
II. Nec nos movet, frater charissime, quod in litteris tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant,
quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis
1111C Rationem
Lam. Ebor. Nc. 1.
ac veritatis firmitatem. Nam Novatianus, simiarum more, quae cum homines non sint, humana
1111C
Sic Lam. Ebor. Bod. 1, 2.
Lin. Nc. 1, 2. Homines
Oxon.
tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit, immo
adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis et hostis extiterit. Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi vindicat ut apud
se esse Ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. Nos autem, qui Ecclesiae unius caput et radicem tenemus, pro certo scimus
et fidimus nihil illi extra Ecclesiam licere, et
1111B Baptisma
1111C
Sic Lam. Ebor. Bod. 1, 2.
Nc. 1, 2. Et baptismatis, quod est unum
Oxon.
quod est unum, apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando divinae unitatis et rationem et veritatem tenebat.
Quod si in Ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior
extraneo et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam immo et contra Ecclesiam baptizandos foris opinatur. Quale
est autem ut, quia hoc Novatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis
Novatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus? Aut quia Novatianus altare collocare et sacrificia offerre
contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare videamur? Vanum prorsus
1111C et stultum est ut, quia Novatianus extra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem, relinquamus Ecclesiae
1111C Relinquat Ecclesiae
Lam. Bod. 1, 2.
Nc. 1, 2.
Lin. Ebor.
veritatem.
1111D
III.—
Longa aetas. Vide observationes Rigaltii ad hunc locum. Vide etiam Sirmondi notas ad librum X Facundi.
Ad hoc venit ut discat. Ita XVII libri nostri veteres et septem Anglicani. Neque dubitari potest quin haec lectio sit optima.
Debemus stuporem. Duo libri veteres,
debemus stupore
1112C
haereticis patrocinari haereticos et consensus nostri, etc. Sex Anglicani,
non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri, cum, etc. Ita etiam in uno ex
1112D nostris.
Stuporem gentilitatis dixit Pontius diaconus in Vita Cypriani.
Patrocinio consensus. Codex S. Arnulphi,
patrocinii et consensus.
III. Apud nos autem nos nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis
1112A ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in
unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostri ad Ecclesiam
conversi,
1111C Conversorum
Lam. Bod. 2.
Ebor. Nc. 1.
non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi
gratiam consequerentur. Neque enim difficile est doctori vera et legitima insinuare
1111C
Sic Lam. Bod. 1, 2.
Ebor. Lin. Nc. 1. 2. Eis
Oxon. et
1112C
alii.
ei qui haeretica pravitate damnata, et ecclesiastica veritate comperta, ad hoc venit
1112C
Sic Lam. Ebor. Bod. 1, 2.
Lin. Nc. 1, 2. Veniunt ut discant an
Oxon.
ut discat, ad hoc discit ut vivat. Nos non debemus stuporem
1112C Nos non demus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri, cum
Lam. Ebor. Bod. 1, 2.
Nc. 1, 2.
haereticis patrocinio consensus nostri augere, cum libenter ac prompte obtemperant veritati.
1112D
IV.—
Quaerendum non sit. Vide librum anonymi
de Rebaptismate, infra p. 353.
Anthropiani. Vide doctissimi viri Joannis Baptistae Cotelerii notas ad librum sextum
Constitutionum apostolicarum, cap. 10.
Gladii ac venena. Ita reponendum esse censuimus, quia ita scriptum invenimus in tredecim libris nostris veteribus et in septem Anglicanis.
Gladii autem illi et venena referuntur ad haereticos illos tamquam epitheta, ut saepe apud oratores et historicos.
IV. Plane, quoniam inveni in epistola cujus exemplum
1112B ad me transmisisti, scriptum esse quod quaerendum non sit quis baptizaverit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam
peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putavi, maxime cum in eadem epistola animadverterim
etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati
esse videantur. Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eamdem fidem possint aliquid gratiae
consequi. Nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. Si eumdem patrem, eumdem filium, eumdem Spiritum
sanctum, eamdem Ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae,
1112C et caeterae haereticorum pestes et gladii
1112C
Sic Lam. Ebor. Lin. Nc. 1, 2.
Bod. 1, 2.
Fab. Gladiis ac venenis
Oxon.
ac venena subvertendae veritatis, potest illic et Baptisma unum esse, si est et fides una.
1113D
V.—
Baptizarentur. Codex sancti Arnulphi
linguerentur.
Contentio sanctitatis. Idem codex,
contentio vanitatis amica et veritatis inimica.
V. Ac, ne longum sit per haereses universas decurrere et singularum vel
1112C
Sic Ebor. Bod. 1, 2.
Lin. Nc. 1, 2. Singulorum
Oxon.
ineptias vel insanias
1113A recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse, de Marcione interim solo, cujus mentio in epistola
a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis ejus ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos
suos mittens, quemadmodum baptizare deberent instruxit et docuit
1113C Instruit et docet, dicens
Lam. Ebor. Nc. 1, 2. Bod.
1113D
1, 2. Lin Instituit
Oxon.
dicens:
Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, Ite ergo et docete gentes omnes baptizantes
1113D Gentes omnes tingentes
Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Nc. 1, 2.
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 18, 19) . Insinuat Trinitatem, cujus sacramento Gentes baptizarentur. Numquid hanc Trinitatem Marcion tenet?
numquid eumdem asserit
1113D Numquid eumdem quem et nos novit
Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. Nc. 1, 2.
quem et nos patrem creatorem? Numquid eumdem novit filium
1113D Eumdem Deum filium
Bod. 2. Lin. Nc. 1, 2. Ebor. Eumdem novit filium
Fab.
Christum de Maria virgine natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portaverit,
1113B qui mortem moriendo vicerit, qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, et discipulis suis quod in eadem
carne resurrexisset ostenderit? Longe alia est apud Marcionem, sed et apud caeteros haereticos fides. Immo nihil est apud
illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanctitatis
1113D Contentio vanitatis
Bod. 1.
et veritatis inimica. Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam, et divinae
indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem
suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. Falsum autem credens verum accipere
non potuit, sed potius adultera et profana, secundum quod credebat, accepit.
1113C
1113D
VI.—
Fide sua foris Ita emendavimus et supplevimus ex fide quatuordecim veterum exemplarium nostrorum et sex Anglicanorum, tum etiam ex editione
Morellii.
VI. Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens:
Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens
fidem
(Hier. XV, 18) . Mentionem facit per Prophetam spiritus Sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. Quae est haec aqua
mendax et perfida? Utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata
1114C Adumbratam simulatione
Bod. 2.
simulatione frustratur. Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum
1114A eamdem fidem consequi et Spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei venienti manum imponi ut Spiritum sanctum consequatur
et signetur. Aut utrumque enim fide sua foris
1114D Foris consequi
Bod. 1, 2. Lam. Ebor. Nc. 1, 2.
consequi potuit, aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.
1113D
VII.—
Unitatis originem. Unitatem Ecclesiae frequenter commendat Cyprianus, praesertim in libro
de
1114D
Unitate Ecclesiae.
VII Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in Baptismo scilicet datur. Nam Petro primum
Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur
in coelis quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur dicens:
Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis
peccata, remittentur illi; si cujus
1114B
tenueritis,
1114D Detinueritis
Bod. 1.
tenebuntur (Joa. XX, 21) . Unde intelligimus non nisi in Ecclesia praepositis et in evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis
licere baptizare et remissum peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit
aliquid
1114D Ligare possit aut solvere
Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. Nc. 1, 2.
aut solvere.
1114D
VIII.—
Usurpare conati. Ita editio Manutiana et duodecim libri veteres. At Erasmus et Morellius et tres libri veteres habent
vindicare, eodem sensu. In codice sancti Arnulphi, ubi legitur
usurpati sunt, additur
ausu sacrilego.
VIII. Nec hoc, frater charissime, sine Scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione
divinitus cuncta esse disposita, nec posse quemquam contra episcopos
1114D Contra Ecclesiam, Episcopos
Lin.
et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui juris et potestatis. Nam et Chore et Dathan et Abiron contra Moysen
et Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt impune fecerunt. Et
filii Aaron, qui alienum
1114C ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis
1114D Indignantis percussi
Lin.
extincti sunt. Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso,
1114D In Baptismo offerunt
Ebor. Nc. 1.
ut divina censura ulciscatur et vindicet id haereticos contra Ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat Ecclesiae.
1114D
IX.—
Locum istum. De vero sensu hujus loci prolixe disserit Joannes Dallaeus, lib. II,
de Cultibus Latinorum, cap. 12, p. 156.
1115C
Praepositis. Hanc lectionem, quam inveni in omnibus antiquis editionibus et in quatuor libris veteribus, ego praefero ei quae a Pamelio
allata est ex unico codice Anglicano, in quo scriptum erat
per praepositos Quam lectionem, ne quid dissimulem, exhibent novem vetera exemplaria.
IX. Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fuerant, advenientibus apostolis Petro et Joanne, tantum super
eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos tamen non esse, locum istum
1114D Locum istum, frater
Lam. Bod. 1, 2. Lin. Nc. 1, 2.
, frater charissime, ad
1115A praesentem causam videmus omnino non pertinere. Illi enim qui in Samaria crediderant fide vera crediderant, et intus in
Ecclesia, quae una est, et cui soli gratiam
1115B Gratia est baptismi data
Lam. Nc. 1. Bod. 2.
Baptismi dare et peccata solvere permissum est, a Philippo diacono, quem iidem apostoli miserant, baptizati erant. Et idcirco
quia legitimum et ecclesiasticum Baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat,
id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis
1115B Oratione super eos
Lin.
habita, et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui
in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum
consequantur et signaculo dominico consummentur.
1115B
1115C
X.—
Quid adulteram. Novem libri nostri veteres et quatuor Anglicani praeferunt:
Quid adultera et aliena et divinae unitatis inimica in acceptum referimus? Ita etiam in Anglicano suo legebat Pamelius. Sed quidam libri veteres habent
veritatis.
1115D
Ecclesia paradisi instar. Sanctus Augustinus, lib. IV,
de Baptismo contra Donatistas, cap. 1, exponit paraphrastice hunc locum, et ait:
Ecclesia paradiso comparata indicat nobis posse quidem ejus baptismum homines etiam foris accipere, sed salutis beatitudinem
extra eam neminem vel percipere vel tenere.
Et addit:
Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo baptisma Ecclesiae
potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur.
Vide infra ad Epistolam LXXV.
Ab aqua aliena.
Exciditur. Ita editiones Manutii et Morellii et quindecim libri veteres. Alii tres et Erasmus habent
excidetur et in ignem mittetur. Fuxensis,
exuritur et in ignem mittitur.
Salutaris coelesti. Codex sancti Arnulphi
salutari et coelesti.
X. Non est ergo, frater charissime, quod haereticis cedendum existimemus ut Baptisma, quod non nisi uni et soli Ecclesiae
datum sit, prodendum putemus. Boni militis est adversus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. Gloriosi ducis
est commissa sibi signa servare. Scriptum est:
Dominus Deus tuus Deus zelans est (Deut. IV, 24) . Qui spiritum Dei accepimus, zelum divinae fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit, et Deum promeritus
indignantis
1115C Et Domini pro merito indignantis iram
Lin. Nc. 2.
iram populo pereunte lenivit. Quid adulteram et alienigenam
1115C Quid adultera et aliena et divinae unitatis inimica in acceptum perferimus
Lam. Ebor. Bod. 2. Nc. 1. Thu.
et divinae unitatis inimicam in acceptum referimus,
1116A qui non nisi unum Christum et unam ejus Ecclesiam novimus? Ecclesia paradisi instar exprimens arbores fructiferas intra
muros suos intus includit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. Has arbores rigat quatuor
fluminibus, id est, evangeliis quatuor, quibus Baptismi gratiam salutaris coelesti inundatione largitur. Numquid de Ecclesiae
fontibus rigare potest qui totus in Ecclesia non est? Numquid paradisi potus salubres et salutares impertire cuiquam potest
qui perversus et a semetipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?
1115D
XI.—
Super unum. Id est super Petrum. Vide librum
de Unitate Ecclesiae.
1116C
Claves accepit. Sanctus Columbanus in Epistola
ad papam Bonifacium eum monet ut qui Petri, qui claves accepit, successor est, ea potestate bene utatur:
Tamdiu enim, inquit,
potestas apud vos erit quamdiu recta ratio permanserit. Ille enim certus regni coelorum clavicularius est qui dignis per veram
scientiam aperit et indignis claudit.
Haec insinuanda sunt Romanis. Multi enim Romani Pontifices ab hac regula discesserunt. Huc referri possunt quae de Petri
privilegio disserit Marca lib. IV
de Concordia, cap. 6, et quae nos illic annotavimus.
1116D
Haec est una. Refert hunc locum sanctus Augustinus, lib. IV, de Baptismo
adversus Donatistas, cap. 1.
Fideli devotione. Ita posuimus pro eo quod antea legebatur
fidei virtute. Sane in codice Corbeiensi legitur
fidei virtute, in tribus aliis
fidei devotione. Sed omnes alii et septem Anglicani praeferunt
fideli devotione.
Si possessionis. Codex Remensis sancti Dionysii,
si pastionis nostrae terram tenemus. Quod fortasse melius est propter ea quae praecedunt.
Existimamur. Tredecim libri nostri et unus Bodleianus habent
existimus, alii quinque Anglicani
extitimus, unus meus
timemus, magno inter has varias lectiones discrimine.
Aqua Ecclesiae. Codex Gratianopolitanus:
Aqua Ecclesiae et fidelis et vera et salutaris et sancta. Citat Augustinus in loco paulo ante laudato, sed non habet
et vera.
1117C
Adulterari non potest. Vide notas nostras ad Agobardum, pag. 45, et quae nos dicimus de eo argumento in notis ad librum
de Unitate Ecclesiae.
1117D
Si Ecclesiae devoti. Vetus Remigianus:
Nam si ista devotio Ecclesiae est et in Ecclesia, etc.
XI. Clamat Dominus ut qui sitit veniat et bibat de fluminibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt (Joan. VII, 37)
. Quo venturus est qui sitit, utrumne
1116B ad haereticos, ubi fons et fluvius aquae vitalis omnino non est, an ad Ecclesiam, quae una est super unum, qui et claves
ejus accepit, Domini voce fundata est? Haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. In hac praesidemus,
pro honore
1115C Et pro honore
Bod. 2.
ejus atque unitate pugnamus, hujus et gratiam pariter et gloriam fideli devotione
1116B Fidei virtute
Oxon. Fidei devote
Bod. 1. Fideli devotione
Bod. 2. Lam. Ebor. Bened. Lin. Nc. 1, 2. Fidei devotione
1116C
Thu. Fideli virtute
Corb.
defendimus. Nos de divino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos vitalium fontium. Si possessionis
ergo
1116C Si ergo possessionis
Ebor. Nc. 1.
nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praevaricatores veritatis, cur proditores unitatis existimamur?
1116C Unitatis extitimus
Lam. Lin. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Existimus
Bod. 1. Thu.
Aqua Ecclesiae
1117A fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est.
Si Ecclesiae devoti et in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo ejus et caeteris salutaribus bonis uti.
Si autem in Ecclesia non sunt, immo et contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt?
1117D
XII.—
Aut Filii aut Patris. Ista in aliis editionibus transposita erant, haud dubie ex emendatione cujusdam critici propter ordinem personarum sanctissimae
Trinitatis. Indecens enim videbatur huic critico Filium nominari ante Patrem. Omnes libri veteres habent uti nos reposuimus.
XII. Neque enim parva res haereticis et modica conceditur, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat
omnis fidei origo, et ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, et purificandis ac vivificandis Dei servis divina dignatio.
Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam consecutus
est, et sanctificatus est,
1117B et templum Dei factus est, si sanctificatus est
1117C Et sanctificatus est, si sanctificatus est
Bod. 1, 2. Lin. Ebor. Nc. 1, 2. Et sanctificatus est
Oxon.
si templum Dei factus est, quaero cujus Dei? Si creatoris, non potuit, quia in eum non credidit. Si Christi, nec hujus fieri
potuit templum, qui negat Deum Christum. Si Spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus sanctus placatus esse ei
potest qui aut Filii aut Patris inimicus est?
1117D
XIII.—
Quasi consuetudo. Multa istic ex Tertulliano, Arnobio et aliis dici possent de auctoritate consuetudinis. Afferam tantum locum sancti Hieronymi
in calce Dialogi
adversus Luciferianos, ubi sic legitur:
Legat Cypriani epistolas, in quibus apud Stephanum Romanae urbis episcopum, inveteratae consuetudinis lacerat
1118C
errorem. Respicit ad Epistolam LXXII quae scripta est ad Stephanum. Puto autem respexisse etiam ad epistolam quam Crescens episcopus
Cirtensis in concilio
1118D Carthaginensi, pag. 331, commemorat scriptam ad Stephanum, quae nunc non extat, in qua varia extabant testimonia ex Scripturis
deificis descendentia adversus sententiam Stephani de Baptismo haereticorum.
Ignorans feci. In libro Fuxensi additur
credens nondum. Sed illud alibi non inveni. Respondet istud ei quod refertur ex Epistola I ad Timotheum,
quod ignorans feci in incredulitate.
XIII. Proinde frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut
non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum. Ignosci enim potest simpliciter erranti,
sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus
1117C Beatus Apostolus
Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Nc. 1, 2.
:
Qui primo, inquit,
fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans
1117C
feci (I Tim. II, 13) . Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat perseverat prudens et sciens,
sine venia
1117C Jam non in venia
Lin.
ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Nec quisquam dicat, quod
accepimus ab Apostolis hoc sequimur, quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt et Baptisma unum, quod non nisi in
eadem Ecclesia
1118A sit constitutum, et neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse
et communicasse, ut videantur Apostoli baptisma haereticorum probasse.
1118D
XIV.—
Patrocinantur. In undecim libris nostris et in sex Anglicanis scriptum est:
Quare qui haereticis patrocinatur, non id proferat quod Paulus de fratribus posuit, sed ostendat.
XIV. Quod enim quidam dicunt, quasi
1117C Dicunt quod quasi
Ebor. Nc. 1.
ad haereticorum suffragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus,
Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philip. I, 18) ; invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere.
Neque enim de haereticis aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse
ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem
1118B de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia
1117C Invidiae dissensione
Lin.
et dissensione versatos, quosdam servasse circa se benevolam charitatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem, se
tamen patienter omnia sustinere, dummodo sive in veritate sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum
notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos
qui intus Ecclesia sunt de nomine Christi loqui, aliud est eos qui foris sunt et contra Ecclesiam faciunt in nomine Christi
baptizare. Quare qui haereticis patrocinantur
1118C Patrocinatur, non id proferat
Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Cn. 1, 2. Thu.
non id proferant quod Paulus de fratribus posuit, sed
1118C ostendant
1118C Ostendat
Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Nc. 1, 2. Thu.
si haeretico aliquid concedendum putavit
1118C Putavit, aut si fidem et baptisma eorum probavit
Lam. Lin. Bod. 1, 2. Ebor. Nc. 1, 2.
, aut si fidem et Baptisma eorum probavit, aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra
1118C Accipere contra Ecclesiam
Nc. 1. Lin.
Ecclesiam posse constituit.
1119C
XV.—
Et divina. In editione Erasmi, quae omnium prima est, legitur:
Quomodo spiritualia et divina tractant.
1119D Postea Manutius, quem secuti suot posteriores editores, posuit
Quomodo gerunt spiritalia aut divina tractant? Manifestum est delendam esse vocem
gerunt aut vocem
tractant. Itaque cum quatuordecim libri nostri et sex Anglicani non agnoscant vocem
tractant, eam sustulimus.
Rejectis. Tres libri nostri et sex Anglicani habent
1120C
relictis.
Sincera et religiosa. Editio Morelliana et tres libri
1120D veteres,
sincera et vera et religiosa.
XV. Si autem quid Apostoli de haereticis senserint consideremus, inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari et detestari
haereticorum sacrilegam pravitatem. Nam cum dicant sermonem eorum ut
1119A cancer serpere (II Tim., II, 17) , quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium?
Et cum dicant nullam participationem esse justitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris (II Cor. VI, 14)
, quomodo possunt aut tenebrae illuminare aut
1119C Aut iniquitates
Bod. 1. Thu.
iniquitas justificare? Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu (I Joan. IV, 3) , quomodo gerunt
spiritalia
1119C
Sic Lam. Nc. 1. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. Qui tractant
Oxon.
et divina qui sunt hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus antichristi? Quare si rejectis
1120C Si relictis
Lam, Ebor. Lin. Nc. 1. Bod. 1, 2.
humanae contentionis erroribus ad evangelicam auctoritatem atque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide revertamur,
intelligemus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam
1119B Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis vero ejus antichristi nominantur
1120C Nominentur
Bod. 1, 2.
.
1120D
XVI.—
Ubicumque et quomodocumque. Haec est vera lectio quae rursum reperitur infra in hac ipsa epistola. Putarunt autem Angli haec verba esse Stephani, quia
infra, ut illi aiunt, traducuntur a Cypriano. Poterant addere ea vere imputari Stephano in Epistola Firmiliani, pag. 148.
XVI. Non est autem quod aliquis ad circumveniendam christianam veritatem Christi nomen opponat ut dicat, In nomine Jesu Christi
ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi sunt consecuti, quando ipse Christus loquatur et dicat,
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matt. VII, 21) . et iterum praemoneat atque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur,
Multi. inquit,
venient in nomine meo dicentes. Ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens:
Vos autem cavete. Ecce praedixi vobis omnia (Marc. XIII, 6) . Unde apparet non ea statim suscipienda et assumenda quae
1119C jactantur in nomine Christi, sed quae geruntur in Christi veritate.
XVII. Quod enim in evangeliis et in Apostolorum epistolis Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita
est quasi aut sine Patre aut contra Patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Judaeis, qui jactitabant se patrem
habere, ostenderetur quod nihil eis Pater profuturus esset, nisi in Filium crederent, quem ille misisset. Nam qui Deum Patrem
creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant, ne sibi blandirentur et plauderent de solo Patre sine Filii ejus
agnitione, qui et dicebat:
Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) . Duorum autem cognitionem esse quae salvet idem ipse manifestat dicens:
Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti
1120A
Jesum Christum (Joan., XVII, 3) . Cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit, tunc
deinde Christus, qui missus est, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato
Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? Alia enim fuit
Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi, quia jam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti,
in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit:
Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum
Spiritus
1120B
sancti. Vobis enim est haec promissio et filiis vestris et omnibus deinceps quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Act. II, 38) . Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur.
XVIII. Denique ubi post resurrectionem a Domino Apostoli ad gentes mittuntur, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
baptizare gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam immo et contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu
Christi, ubicumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes
baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate. Nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui Patrem ejus negat, quem
ipse
1120C Christus confessus sit, non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a
Christo remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem consequitur. Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem
peccatorum potest negans Deum creatorem patrem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem Patre
Christus acceperit; quem majorem dixerit, a quo clarificari petierit, cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis
et subeundae mortis impleverit? Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri, defendere velle et
asserere quod remissam peccatorum accipere in Christi nomine possit blasphemans graviter et peccans in Patrem et Dominum et
Deum Christi? Quid deinde illud quale est ut qui Filium Dei
1121A negat, neque Patrem habeat, et qui Patrem negat, Filium habere videatur, cum Filius ipse contestetur et dicat,
Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum a Patre (Joan. VI, 65) ; ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in Baptismo accipi a Filio posse quam constet Patrem non
dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat:
Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV, 13) .
1121B
XIX.—
Sine baptismo communicandum. In codic Lamonii scriptum est
sine poenitentiae baptismo, in Epistola
1121C LXXIV
ad Pompeium, p. 138:
Baptizari in manum poenitentiae in Ecclesia voluit: et in Epistola LXXVI
ad Magnum, p. 151;
sanctificari in Ecclesia catholica et vero et unico poenitentiae Baptismo. Sane Tertullianus in libro
de Baptismo et in libro
de Poenitentia dixit Baptismum et intinctionem Poenitentiae, sed diverso, ut videtur, sensu. Quod examinabunt viri docti et curiosi antiquitatis
ecclesiasticae Atque, ut facilius exercere in hoc possint suam industriam, apponam istic omnia loca in quibus istiusmodi variae
lectiones, quas alibi non inveni, occurrunt in libro Lamonii. Pertinent autem omnes ad concilium Carthaginense. In allocutione
igitur Cypriani p. 329, scriptum est,
Ecclesiae Baptismo Poenitentiae baptizari. Caecilius a Bilta ait, p. 330:
Sine Poenitentiae baptismo ac venia delictorum communicare compellitur. Primus a Misgirpa, ibidem:
Censeo omnem hominem ab haeresi venientem Baptismo poenitentiae baptizandum. Novatus a Thamugade, ibidem,
debere eos baptismo poenitentiae
1121D
baptizari Et paulo post:
Haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt poenitentiae baptizari. Nemesianus a Thubunis ibidem:
Male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant per manus impositionem tantum et non cum poenitentia Spiritum sanctum accipiant. Et infra:
Nisi ergo acceperint Baptismum poenitentiae in Ecclesia catholica. Januarius a Lambese p. 331:
Decerno haereticos omnes baptizandos poenitentiae manu. Lucius a Castro Galbae, ibidem:
Eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt, primo purgari et simul poenitentiae baptizari. Crescens a Cirta, ibidem:
Censeo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam Ecclesiam voluerint venire, non antea ingredi nisi exorcizati manu
poenitentiae.
Nicomedes a Segermis, ibidem:
Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur in poenitentia et quod nullam foris. Munnulus a Girba, ibidem:
Renasci et baptizari in manu poenitentiae, ut cancer. Secundinus a Cedias, p. 332:
Eos qui confugiunt ad Ecclesiam poenitentia baptizandos esse. Pollianus a Mileo, ibidem:
Justum est haereticum baptizari poenitentia in Ecclesia sancta. Dativus a Badis,
1122B ibidem:
Nos quantum in nobis est haeretico non communicamus, nisi baptizatus poenitentia in Ecclesia fuerit.
1122C Successus ab Abbir Germaniciana, ibidem:
Censuimus haereticos poenitentiae baptizandos esse. Sedatus a Tuburbo, ibidem:
Singulare et verum Ecclesiae baptismum per poenitentiae manum retractet accipere. Cassius a Macomadibus, ibidem:
Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos in poenitentia esse. Januarius a Vico Caesaris, p. 333:
Eos quos Ecclesia non baptizavit per poenitentiam baptizemus. Felix ab Uthina, ibidem:
Sanctificatione lavacri poenitentiae purgata. Euchratius a Thenis, ibidem:
Integro et catholico baptismate poenitentiae baptizari debere. Adelphius a Thasvalte, p. 334:
Quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed per manum baptizet. Marcus a Mactari, ibidem:
Propterea decrevimus haereticos baptizandos esse per manus impositionem. Aurelius ab Utica, p. 335:
Et ideo censeo baptizandos in manu poenitentiae. ut accipiant remissionem peccatorum. Lucianus a Rucuma, ibidem:
Propterea censeo haereticos baptizandos per manus impositionem esse. Jader a Midila, ibidem:
Et ideo
1122D
non debemus admittere haereticum nisi per manus impositionem, ne se putet. Marcellus a Zama, p. 336:
Haereticum non poenitentiae baptizet. Geminius a Furnis, ibidem:
Et ideo quod semel decrevimus tenemus ut haereticos venientes in poenitentia baptizemus. Felix a Buslacenis, ibidem:
In haereticis sine poenitentiae baptismo admittendis. Donatulus a Capse, ibidem:
Quando ad Ecclesiam convertuntur manu poenitentiae baptizentur. Petrus ab Hippone Diarrhytorum, p. 337:
Et ideo in haeresi tinctos sive in schismate venientes ad Ecclesiam censeo baptizari in poenitentia oportere. Lucius ab Ausafa, ibidem:
Et eos qui veniunt in Ecclesiam in poenitentia baptizandos esse. Felix a Gurgitibus, ibidem:
Gratiam baptismi per manus impositionem ubi licet consequantur. Victor ab Octavo, ibidem:
Ut quicumque ab haeresi venerint sine dubio poenitentiae baptizentur. Julius a Neapoli, p. 338:
Haereticos venientes ad Ecclesiam poenitentiae manu baptizemus. Cyprianus a Carthagine, ibidem:
Unico Ecclesiae manu poenitentiae benedictionis baptismo baptizandos.
XIX. Quod si Christi discipuli discere a Christo nolunt quantum venerationis et honoris paterno nomini debeatur, vel de exemplis
terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse:
Filii saeculi hujus prudentiores sunt filiis lucis (Luc. XVI, 8) . In saeculo isto si cujus
1121B patri aliquis convicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem ejus et honorem maledico ore laceraverit, indignatur
filius et irascitur, et laesi patris injuriam quibus potest viribus vindicare conatur. Tu Christum putas impiis et sacrilegis
et in Patrem suum blasphemis impunitatem dare et eis in Baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in
personam Patris maledicta congerere et incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? Hoc Christianus, hoc Dei servus
potest aut mente concipere aut fide credere aut sermonem proferre?
1122A Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae dicunt,
Honora patrem et matrem (Exo. XX, 12) , si vocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo impune violatur? Ubi erit quod ipse Christus
in Evangelio ponit et dicit,
Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Matth. X, 4) , si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in coelestem et spiritalem patrem
maledicos atque ecclesiae matris inimicos ipse vivificat? Execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus asseritur, ut is
qui blasphemantem in Spiritum sanctum reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in Patrem Deum blasphemos salutari Baptismo
sanctificare dicatur. Et nunc qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine Baptismo communicandum existimant, non putant se alienis,
1122B immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine Baptismo eos qui non nisi in Baptismo possint blasphemiarum suarum
peccata deponere.
1123B
XX.—
Dispositionis. Antea legebatur
dispensationis. Mutare coacti sumus, propter auctoritatem tredecim
1123C librorum nostrorum et septem Anglicanorum. Vulgatam lectionem non inveni nisi in uno. Remigianus habet
disputationis, manifesto errore. Infra in epistola LXXIV, pag. 139. legitur
humanam traditionem divinae dispositioni anteponere.
XX. Quam vanum est porro et perversum ut cum ipsi haeretici, repudiato et relicto vel errore vel scelere in quo prius fuerant,
agnoscant Ecclesiae veritatem, nos veritatis ejusdem jura et sacramentum mutilemus, et venientibus ac poenitentibus dicamus
eos remissionem peccatorum consecutos esse, quando illi et se peccasse et propter hoc ad Ecclesiae indulgentiam venire fateantur?
Quare Ecclesiae catholicae
1123A fidem ac veritatem frater charissime, et tenere debemus firmiter, et docere, et per omnia evangelica et apostolica praecepta
rationem divinae dispositionis atque unitatis ostendere.
1123C
XXI.—
Sanguine suo baptizetur. De baptismo sanguinis insignis est locus in libro Tertulliani
de Baptismo; item apud Rufinum in
Expositione Symboli. De hac materia plures disseruerunt.
Haeretico prodest. Rursum istud mutare habuimus, propter consensum veterum exemplarium nostrorum et sex Anglicanorum. Et hanc quoque lectionem
probat Pamelius in suis annotationibus. Confirmant autem illam ea quae mox sequuntur. Vitio non caret hoc argumentum quo saepe
utitur Cyprianus. Heic enim maxime valent adhibita a S. Augustino in libris
de Baptismo rationum momenta, cum manifestum et perspicuum sit nihil a Cypriano de haereticis et schismaticis dici quod non pariter dici
possit de
1123D iis qui in ipsa Ecclesia occultam haeresim fovent. Ilis enim nec baptismus sanguinis proderit nisi errorem deponant.
Proficere ad salutem. Unus Remigianus:
Ad salutem prodesse potest quia salus extra Ecclesiam esse non potest. Ita etiam ferme Divionensis.
XXI. Numquid potest vis Baptismi esse major aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur
et sanguine suo baptizetur? Et tamen neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus et extra Ecclesiam fuerit
occisus; nisi si haereticorum patroni et advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyres praedicant
et contra Apostoli contestationem, qui nihil eos, quamvis exustos et occisos, dicit posse proficere (I Cor. XIII, 3) , gloriam
eis et coronam passionis assignant. Quod si haeretico nec Baptisma
1123B publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra Ecclesiam non est, quanto magis ei nihil
proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagione tinctus, non tantum peccata antiqua non exposuerit,
sed adhuc potius nova et majora cumulaverit? Quare Baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater
Deus, nec Filius Christus, nec Spitus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communis est. Et ideo baptizari eos oportet qui
de haeresi
1124A ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo et vero atque unico sanctae Ecclesiae Baptismo ad regnum Dei regeneratione divina
praeparantur, sacramento utroque nascantur, quia scriptum est:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5) .
1123D
XXII.—
Ex aqua prius. Codex Eligianus,
eo quod ex aqua et Spiritu prius non sit renatus.
Ecclesiae veritatem. Sic edidit Erasmus. Ita etiam vidi scriptum in tredecim exemplaribus nostris et in sex Anglicanis. Infra in hac ipsa epistola,
nisi prius venerint ad Ecclesiae veritatem. Hanc lectionem confirmant alia quoque Cypriani loca.
Quando ad latronem. Citat hunc locum sanctus Augustinus lib. IV, cap. 22,
de unico Baptismo, adversus Donatistas. Hunc latronem quidam vocant martyrem, quia Christum confessus est, qui ei morienti pollicitus est paradisum. Fuit sane martyr,
id est testis passionis Christi. Hieronymus in epistola ad Paulinum de Institutione monachi:
E contrario latro crucem
1124B
mutat paradiso et facit homicidii poenam martyrium. Avitus episcopus Viennensis, epist III:
Horum
1124C
igitur unus latronum longi sceleris vitam brevis compendii fine permutans ex interfectore medicus, martyr ex fure. Et epist. IV:
Latro ille pro subsecuta confessione additur paradiso, per injustum deductus est aevum ut de justa raperet morte martyrium. Eadem fuit opinio auctoris libri
de cardinalibus Christi Operibus, qui vulgo edi solet cum operibus Cypriani. Ait enim de latrone loquens:
Poenam mutavit in martyrium; et infra:
Factus est particeps regni, per confessionem factus collega martyrii. Humbertus cardinalis, episcopus Sylvae-Candidae, lib. II,
adversus Simoniacos, cap. 42, ait latronem illum qui agnovit Christum, ex poena latronis meritum esse triumphum martyrii. Caesarius Heisterbachcensis,
lib. VIII, cap. 64:
Causa, non poena, facit martyres. Duo enim latrones Christo affixi sunt hinc et inde: unus martyr effectus est propter virtutem
confessionis, alteri poena sua fuit initium aeternae damnationis.
Vide etiam glossam capitis
Importuno, dist. I,
de Poenitentia, et Rutilium Benzonium, lib. II, cap 43,
1124D
de Anno Jubilaei. Fuere tamen qui negarent istum honorem ei tribui posse, quia, ut ait Hugo archiepiscopus Rothomagensis, lib. V, cap. 9
Dialogorum suorum, neque Baptismo regeneratus erat, nec causa Christi in cruce fuerat affixus. Unde sequebatur illum non esse martyrem.
Et tamen Rupertus lib. III,
in Evangelium Joannis, videtur existimasse illum baptizatum fuisse in aqua quae fluxit de latere Christi. R. P. Edmundus Martene in descriptione
Itineris sui per Gallias, pag. 24, testatur singulis annis celebrari missam de sancto Latrone in ecclesia Bituricensi in die sabbati sancti. Reliquias
sancti latronis exstitisse olim et fortassis adhuc exstare in ecclesia Carcassonensi docet vetus inventarium reliquiarum quae
in ea servabantur, editum a Gerardo de Vic in Chronico episcoporum Carcassonensium. Petrus a Valle, patricius Romanus, in
epistola XIII peregrinationum suarum tradit ostensum sibi fuisse haud procul Rama vicum quemdam ex quo ortus erat bonus latro
qui crucifixus est cum Christo.
1125C
Fidei et veritati praesumus. Hanc lectionem praeferunt editiones Manutii et Morellii et novem libri veteres. Erasmus et alii quinque libri veteres:
qui fide et veritate praesumimus. Unus meus:
qui de fidei veritate praesumimus.
XXII. Quo in loco quidam, quasi evacuare possint humana argumentatione praedicationis evangelicae veritatem, catechuminos
nobis opponunt, si quis ex his, antequam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit et occisus, an
spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores
et fautores haereticorum catechuminos illos primo integram fidem et Ecclesiae veritatem tenere
1124B et ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena et sincera Dei Patris et Christi et Spiritus sancti cognitione procedere,
deinde nec privari Baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis Baptismo, de quo et Dominus
dicebat habere se aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50) . Sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari
et divinae pollicitationis gratiam consequi declarat in Evangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem
et confitentem
1125A loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. Quapropter qui fidei et veritati praesumus, eos qui ad fidem
et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos
a nobis ac reformatos ad regnum coelorum disciplinis coelestibus erudire.
XXIII. Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi
sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt,
ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus
et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter
1125B obsequi quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari.
1125C
XXIV.—
Baptisma opponitur. Ita Erasmus et quatuordecim libri veteres. Manutius posuit Baptismata litteris majusculis. Quo etiam modo scriptum vidi in
Fuxensi. Editionem Manutii scio placuisse viris doctis.
1125D Et nihilominus ego puto falsam esse. Nuspiam enim apud Cyprianum, qui multis in locis disputat adversus baptisma haereticorum,
nuspiam, inquam, inveniri in eo sensu vocem
baptismata certum est. In epistola LXXI:
Nam, cum duo baptismata esse non possunt, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma. Et in epistola LXXIV scribens adversus papam Stephanum, qui baptisma haereticorum probabat, ait:
Omnium haereticorum baptismata justa et legitima judicavit. Hieronymus in caput quartum epistolae ad Ephesios:
Unum baptisma et contra Valentinum facit, qui duo baptismata esse contendit, et contra omnes haereticos, ut sciant non habere
se baptismata, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem.
Avidius. Ita editiones Manutii et Morellii et decem libri veteres. Erasmus et codex Corbeiensis habent
audacius. Pro eo autem quod editiones et iidem libri veteres praeferunt
promptius, unus meus habet
pernicius.
Veritatem. Ita quatuordecim libri veteres pro eo quod editiones habent
unitatem. Vide quae paulo ante
1126C dicta sunt in simili causa. Contra apud Jonam Aurelianensem de Cultu imaginum, pag. 24 editionis Plantinianae; legendum
esse
unitatem pro
veritatem probat codex antiquissimus et optimus.
XXIV. Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi vocabulo scandalizatos
ut ad Ecclesiam veniant retardari. Immo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae
veritatis adiguntur: nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma justum et legitimum computetur
quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque et caetera Ecclesiae munera juste et legitime possidere; nec erit causa
veniendi ad nos, quando, habentes baptisma, habere videantur et caetera.
1125C Porro autem, cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos
et promptius properant et munera ac dona Ecclesiae matris implorant, certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae
gratiae pollicitationem nisi prius venerint ad Ecclesiae
1126A veritatem: nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et vero Ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos
quoque a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus Apostolorum (Act. XIX) .
1126C
XXV.—
Inter Prophetas. Unus codex regius,
inter natos mulierum et Prophetas. At sanctus Augustinus, qui locum istum describit in libro quarto, cap. 12, de Baptismo adversus Donatistas, non habet
natos mulierum et, quae desunt etiam in omnibus aliis veteribus
1126D libris.
Tu illi haereticus. Savianus lib. V, cap. 2.
Haeretici ergo sunt, sed non scientes. Denique apud nos sunt haeretici, apud se non sunt. Nam in tantum se catholicos esse
judicant ut nos ipsos titulo haereticae appellationis infament.
XXV. Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma occupatum asseritur, et invidia quadam quasi rebaptizandi baptizare
post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat, ille Joannes major inter prophetas habitus,
ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed
praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum nostrum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum,
per quem baptizantur caeteri, baptizavit. Quod si
1126B idcirco haereticus jus baptismi obtinere potuit quia prior baptizavit, non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis;
et cum separari a se et dividi omnino non possint baptisma et Ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit, et Ecclesiam pariter
occupavit, et incipis tu illi haereticus videri qui praeventus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando jus quod
acceperas reliquisti. Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo et potestate Scriptura sancta declarat,
cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit (Gen. XXV; Hebr.,
XII, 16) .
1126C
1126D
XXVI.—
Haec tibi breviter. Supra in calce epistolae ad Donatum, pag. 7
Haec interim brevibus, Donate charissime. Ita Erasmus et Morellius et decem libri veteres. Alii quinque
brevius. Apud sanctum Augustinum, qui satis frequenter refert hunc locum, scriptum est semper
breviter. Antiqui dicebant
brevi pro
breviter, ut notat Charisius. Cujus modi scribendi plura extant exempla apud Ciceronem et alibi. Vide Lambini annotationes in orationem
Ciceronis pro Planeio.
Nemini . . . praejudicantes. Hieronymus, lib. I, adversus Rufinum:
Nemini praejudicantes sequi quod velit, nec alterius decretum nostra sententia subvertentes.
1127B
Putatur contentiosus. Quinque libri veteres,
putaverit
1127C
contentiosus esse. Alii quatuor, cum aliquo tamen levi discrimine,
putaverit contentiosum se esse. Unus meus,
putat contentiosum se esse.
Leniter. Ita sanctus Augustinus, lib. IV.
de Baptismo contra Donatistas, cap. 8, et lib. V, cap. 17. Ita etiam editio Morellii, decem libri nostri, et septem Anglicani. Erasmus,
Manutius, et codex Corbeiensis,
firmiter.
Libellum de Bono Patientiae. Refert hunc locum sanctus Augustinus, lib. IV,
de Baptismo contra Donatistas, cap. 8, et lib. V, cap. 16.
Nunc. Hoc vocabulum, quod in posterioribus editionibus exciderat, cum habeatur in editionibus Erasmi et Morellii, nos revocavimus
ex fide tredecim exemplarium nostrorum et quatuor Anglicanorum. Idem vocabulum, quod a Lovaniensibus quoque omissum erat,
sancto Augustino reddiderunt doctissimi viri quibus debemus novam operum ejus editionem.
XXVI. Haec tibi breviter, pro nostra mediocritate, rescripsimus, frater
a charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii
sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus,
1127A cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat:
Si quis autem putatur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16) . Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, et concordia sacerdotii.
Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante, conscripsimus,
quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.