IXº Ex Epistola Ad Fabium Antiochenum Episcopum Fragmenta.
0733B
Lemma a Petro Coustantio in editione sua Rom. Pontificum Epistolar. praefixum.prefixum.
I. Quomodo confessores a Novatiano decepti fraudes ejus detexerint, et palam Ecclesiae notas fecerint. II. Contra omnes leges
ordinatus episcopatum sibi arrogat. III. Cleri Romani populique multitudine a schismate non deterretur. IV. Urgente infirmitate
in
0734B lecto perfusus seu baptizatus, minime consignatus est. V. Persecutionis tempore presbyterum se negare mavult, quam fratribus
subvenire. VI. Praeter leges, clero ac plurimis de populo intercedentibus, per gratiam episcopi ad presbyterium provectus
fuit. VII. Qui corpus et sanguinem Christi porrigens, singulos sibi jurare cogat. VIII. Eum ab omnibus deseri.
0733B
Α′. Ἵνα δὲ γνῷς, etc. De Novatianorum haeresi atque Cornelii epistolis Eusebius haec praemisit, lib. VI.
Hist. cap. 43. Ἐπειδή περ τῇ κατὰ τούτων (adversus lapsos)ἀρθεὶς ὑπερηφανίᾳ Νοουάτος τῆς Ῥωμαίων ἐκκλησίας πρεσβύτερος, ὡς μηκέτ᾽
οὔσης αὐτοῖς σωτηριας ἐλπίδος,
0733C μὴ δ᾽ εἰ πάντα τὰ εἰς ἐπιστροφὴν γνησίαν καὶ καθαρὰν ἐξομολόγησιν ἐπιτελοῖεν, ἰδίας αἱρέσεως τῶν κατὰ λογισμοῦ φυσίωσιν
καθαροὺς ἑαυτοὺς ἀποφῃνάντων, ἀρχηγὸς καθίσταται ἐφ᾽ ᾧ συνόδου μεγίστης ἐπὶ Ῥωμης συγκροτηθείσης, ἑξήκοντα μὲν τὸν ἀριθμὸν
ἐπισκόπων· πλειόνων δ᾽ ἔτι μᾶλλον πρεσβυτέρων τε καὶ διακόνων, ἰδίως τε κατὰ τὰ λοιπὰς ἐπαρχίας τῶν κατὰ χώραν ποιμένων περὶ
τοῦ πρακτέου διασκεψαμένων· δόγμα παρίσταται τοῖς πᾶσι· τὸν μὲν Νοουάτον ἅ τοῖς αὐτῷ συνεπαρθεῖσι, τούς τε συνευδοκεῖν τῇ
μισαδέλφῳ καὶ ἀπανθρωποτᾴ γνῴμῃ τ᾽ ἀνδρὸς προαιρουμένους, ἐν ἀλλοτρίοις τῆς ἐκκλησίας ἡγεῖσθαι· τοὺς δὲ τῇ συμφορᾷ περιπεπτωκότας
τῶν ἀδελφῶν, ἰᾶσθαι θεραπεύειν τοῖς τῆς μετανοίας φαρμάκοις. ἦλθον δ᾽ οὖν εἰς ἡμᾶς ἐπιστολαὶ Κορνηλίου Ῥωμαίων ἐπισκόπου πρὸς
τὸν τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας Φάβιον, δηλοῦσαι τὰ περὶ τῆς Ῥωμαίων συνόδου, καὶ τὰ δόξαντα πᾶσι τοῖς κατὰ τὴν Ἰταλίαν καὶ Ἀφρικὴν
καὶ τὰς αὐτόθι χώρας· καὶ ἄλλαι πάλιν Ῥωμαἳκῇ φωνῇ συντεταγμέναι, Κυπριανοῦ καὶ τῶν ἅμ᾽ αὐτῷ κατὰ τὴν Ἀφρικὴν
0733D ἐπισκόπων. δι᾽ ὧν τὸ καὶ αὐτοὺς συνευδοκεῖν τῷ δεῖν τυγχάνειν ἐπικουρίας τοὺς πεπειρασμένους ἐνεφαίνετο· καὶ τῷ χρῆναι
εὐλόγως τῆς καθολικῆς ἐκκλησιας ἐκκήρυκτον ποιήσασθαι τὸν τῆς αἱρέσεως ἀρχηγὸν, πάντας τε ὁμοίως τοὺς συναπαγομένους αὐτῷ.
ταύταις ἄλλη τὶς ἐπιστολὴ συνeetigr;πτο τοῦ Κορνηλίου, περὶ τῶν κατὰ τὴν σύνοδον ἀρεσάντων· καὶ πάλιν ἑτέρα, περὶ τῶν κατὰ
Νοουάτον πραχθέντων· ἀφ᾽ ἧς καὶ μέρη παραθέσθαι οὐδὲν ἂν κωλύοι, ὅπως εἰδεῖεν τὰ κατ᾽ αὐτὸν οἱ τῆδε ἐντυγχάνοντες τῇ γραφῇ·
τὸν δὴ οὖν φάβιον ἀναδιδάσκων ὁποῖός τις ὁ Νοουάτος ἐγεγόνει τὸν τρόπον, αὐτὰ δὴ ταῦτα γράφει ὁ Κορνήλιος. ἼΝΑ δὲ γνῷς, etc.
Α′. Ἵνα δὲ γνῷς ὅτι πρόπαλαι ὀρεγόμενος τῆς ἐπισκοπῆς
0735A ὁ θαυμάσιος αὗτος, καὶ κρύπτων ἐν ἑαυτῷ τὴν προπετῆ ταυτὴν αὐτοῦ ἐπιθυμίαν ἐλάνθανεν, ἐπικάλύμματι τῆς αὐτοῦ ἀπονοίας τῷ
καταρχὰς σὺν αὐτῷ τοὺς ὁμολογητὰς ἐσχηκέναι χρώμενος, εἰπεῖν βούλομαι. Μάξιμος πρεσβύτερος τῶν παρ᾽ ἡμῖν καὶ Οὐρβανὸς, δὶς
τὴν ἐξ ὁμολογίας δόξαν ἀρίστην καρπωσάμενοι· Σιδόνιός τε καὶ Κελερῖνος, ἀνὴρ ὃς πάσας βασάνους διὰ τὸν τοῦ Θεοῦ ἔλεον καρτερικώτατα
διενέγκας· καὶ τῇ ῥώμῃ τῆς αὐτοῦ πίστεως, τὸ ἀσθενὲς τῆς σαρκὸς ἐπιῤῥώσας, κατακράτος νενίκηκε τὸν ἀντικείμενο· οὗτοι δὲ
οὖν οἱ ἄνδρες κατανοήσαντες αὐτὸν, καὶ καταφωράσαντες τὴν ἐν αὐτῷ πανουργίαν τε καὶ παλιμβολίαν, τάς τε ἐπιορκίας καὶ ψευδολογίας,
καὶ τὴν ἀκοινωνησίαν αὐτοῦ καὶ λυκοφιλίαν·
0737A ἐπανῆλθον εἰς τὴν ἁγίαν ἐκκλησίαν, καὶ ἅπαντα αὐτοῦ τὰ τεχνάσματα καὶ πονηρεύματα ἃ ἐκ πολλοῦ ἔχων ἐν ἑαυτῷ ὑπεστέλλετο,
παρόντων ἱκανῶν τοῦτο μὲν ἐπισκόπων· τοῦτο δὲ πρεσβυτέρων καὶ λαἳκῶν ἀνδρῶν παμπόλλων, ἐξήγγειλαν ἀποδυρόμενοι καὶ μεταγινώσκοντες
ἐφ᾽ οῖς πεισθέντες τῷ δολερῷ καὶ κακοήθει θηρίῳ, πρὸς ὀλίγον χρόνον τῆς ἐκκλησίας ἀπελείφθησαν.
Εἶτα μετὰ βραχέα φησίν.
0737D
Β′. Ἀγαπητὲ ἀδελφέ. Mutavi, si quid hoc refert, verborum ordinem ex «mss. Bodl. et Norfolc. Georgioque Syncell. Mox καιρῷ
a Georgio abest.» Routh.
Δι᾽ ὅρκων φοβερῶν τινῶν. Διὰ τούτων ἀνδρῶν φοβερῶ.
Ms. Norfolc. Sed lectionem sanam, quae recepta est, vetus interpres
Rufinus invenisse videtur. Routh.
Τὸ omittit edit. Steph. Stroth. Editioni Steph. Syncell. addas. Routh.
Ὥσπερ ἐκ μαγγάνου τινὸς. Hoc loco ἐκ μαγγάνου idem est quod ἀπὸ μηχανῆς, quae proverbialis locutio frequens est apud Graecos.
Nam μάγγανου idem est ac machina. Quod miror nec a Musculo, nec a Christophorsono animadversum fuisse. Valesius. Μαγκάνου
cum κ exhibet
Ms. Savil. seu
Bodl. Routh.
Οὗτος γάρ τοι ὁ δογματιστὴς, etc. Christophorsonus hoc latine ita convertit: «Iste novae sectae inventor, et doctrinae ecclesiasticae,
si Deo placet, propugnator;»
0738C Valesius vero, «Is qui se doctorem et ecclesiasticae disciplinae propugnatorem ferebat.» Vox δογματιστὴς et aliquid amplius
quam «doctorem,» et nonnihil minus quam «novae sectae inventorem» sonat. Palam est Novatianum hic «ecclesiasticae disciplinae
propugnatorem,» et num. 3. «Evangelii vindicem» ironice praedicari; quia nimirum ipse praeclarum hunc titulum affectabat.
Quocirca Cyprianus supra epist. I, n. 2, de illo ejusque asseclis scribit: «Si se assertores Evangelii Christi confitentur,
prius ad Ecclesiam revertantur.» Nominatimque Novatianus, uti Valesius observat, suum de Cibis Judaicis librum «plebi in Evangelio
persistenti» inscripsit. Eu quos imitantur aetatis nostrae novatores, qui cum ab avita fide discesserint, sese puri Evangelii
vindices jactitare non verentur. Coustant. Sed similis est allocutio praemissa libro inter Pseudo-Cyprianicos
de Spectaculis, quae sic habet, «Plebi in Evangelio stanti,» nimirum, non lapsae, «salutem.» Caeterum si Novatianus optimum illum libellum
de Trinitate,
0738D sive
de Regula Fidei, iis temporibus conscripsisset, quando haec posuit Cornelius, haud utique malus ille exstitit δογματιστὴς seu
theologus. Routh.
Τὴν μὴ δοθεῖσαν αὐτῷ ἄνωθεν ἐπισκοπὴν. Confer not. supra ad Epist. II Cornelii ad Cyprianum. Divinitus, hoc est legitime,
ordinatus est Cornelius, qui consentiente plebe a sexdecim episcopis episcopus factus est, narrante Cypriano in Epist. ad
Antonianum. Routh.
Ὡς ἂν. Οὓς ἂν. «Gruteri
et episcopi Castellani codicis Lectt.» (sed sine ἂν.) Stroth. Sed ὡς ἂν retinendum est propter ἐξαπατήσῃ, quod sequitur.
Mox εἰς τὴν Ῥώμην pro εἰς Ῥώμην
Ms. Norfolc. Routh.
Ἥ τις δή ποτε οὖν. Ἡτισδηποτοὺν unico vocabulo
ed. Steph. Strouth. Habet
Syncell. ὡς δή τις πᾶσα pro ὡς δῆθεν πᾶσα ἥτις δήποτε οὖν. Routh.
Οὓς παραγενομένους. Theodoretus in libro III Haereticarum Fabul., cap. 5, scribit Novatianum ipsum in Italiam profectum esse,
ut episcopos illos Romam
0739A adduceret: deinde cum in vicum quemdam una cum tribus illis episcopis pervenisset, coegisse eos ut sibi manum imponerent:
idque illos conquestos esse cum Romam venissent. Sed hanc narrationem refellit Cornelii epistola. Vales.
Ὡς ἔφθημεν. Ὡς ἔφημεν
ed. Steph. Recepta lectio
0739B exstat in Christoph. Lectt. et ed. Valesii. Stroth. Addas his
Ms. Bodl. et
Syncell. Habet προέφημεν
ms. Norfolc. Mox τούτων πονηρῶν pro τῶν π.
iidem mss. Routh.
Ῥαδιουργίαν. Ῥαδιουργίας
ed. Steph. Stroth. Adde
Syncell. apud quem et
Ms. Norfolc. statim post habes τεταραγμένων pro τεταγμένων et αὐτοῦ dat.
Syncell. pro αὐτῷ.
Μεθύοντας καὶ κραιπαλῶντας. Hoc quasi ἓν διὰ δυοῖν cum altera locutione ὥρᾳ δεκάτῃ intelligendum est. Neque enim temere
credendum est eos revera temulentos fuisse. Omnes enim ecclesiastici actus ante meridiem fieri debebant; pomeridiano tempore
facile fieri potest, ut quis nimio vino usus officium suum non rite agat. Hostis a posse ad fieri concludere sibi permittit;
hinc Cornelius idem quod jam dixerat ὥρᾳ δεκάτῃ, ὑπερβολικῶς repetit, addens μεθύοντας καὶ κραιπαλῶντας. Stroth. Probabiliter
haec ille; at
0739C μεθύοντας
ebrios hic significare haud putem, homines vero «vino usos solito liberius.» Quemadmodum in
Genes. XLIII, 34, et
Joan. II, 10, vocabulum μεθύειν potum paulo hilariorem significat; quod non solum ortum esse ex Hebraica verum etiam Graeca loquendi
consuetudine doctissimi viri ad locos ostendunt. Routh.
Εἰκονικῇ τινὶ καὶ ματαίᾳ χειρεπιθεσίᾳ. Adumbratam et cassam illam Novatiani ordinationem vocat Cornelius, quod facta esset
ab alterius provinciae episcopis, non ab iis qui consecrandi Pontificis Romani jus habebant, cujusmodi erant Ostiensis, Tiburtinus
et alii: quod a temulentis facta; quod per vim; quod hora diei decima; quod non praesente populo nec clero; quod denique alio
jam episcopo legitime ordinato. Porro cum Cornelius ipse tum hic tum in Epistola ad Cyprianum testetur, Novatianum a tribus
episcopis consecratum fuisse, miror quod scribit Pacianus in Epistola 2 ad Sympronianum. «An Novatianus, quem
0739D absentem epistola episcopum finxit? quem consecrante nullo linteata sedes accepit.» Et paulo post de eodem ita loquitur,
«sine consecratione legitima episcopum factum, ideoque nec factum, per epistolam eorum qui se confessores esse simularent.»
Ex quibus Paciani verbis colligi videtur, Novatianum absentem fuisse ordinatum episcopum per epistolam quorumdam confessorum,
eodem modo quo magistratus a principe mandari solebant per epistolam. Linteatam vero sedem appellat Pacianus pontificalem
cathedram, eo quod linteis sterneretur. Quod etiam testatur Augustinus Epist. 203: «In futuro Dei judicio, nec absides gradatae,
nec cathedrae velatae.» Idem testatur epistola synodica episcoporum Aegypti quam refert Athanasius in Apologia πῶς δὲ οἱ τὸν
θρόνον τὸν ἐστολισμένον ἐπισκοπικῶς ὀδυρόμενοι, etc. Caeterum Pacianus ita cum Cornelio conciliari potest, si dicamus Novatianum,
primo quidem a confessoribus in carcere positis episcopum per epistolam designatum
0740A fuisse: postea vero a tribus illis episcopis ordinatum. Valesius. —Εἰκονικῇ τινὶ, hoc est, quae impositionis manuum quamdam
potius imaginem praese ferret, quam veritatem. Quapropter minus mirum est Pacianum hujusmodi ordinationem irritam et nullam
censuisse, ac de ea sic epist. 2 scripsisse:
0740B «Novatianum absentem epistola episcopum finxit,» seu fecit: quia nimirum Confessorum epistola ad Novatianum absentem scripta,
qua ei manus quasi in episcopum imponi consentiebant, ut episcopus fieret occasionem et auctoritatem praebuit. Pergit Pacianus:
«Eum consecrante nullo linteata (
id est episcopalis) sedes accepit. Cur
consecrante nullo, subinde explicat idipsum repetens his verbis: «Novatianum cognosco Sine Consecratione Legitima episcopum factum per epistolam
eorum, qui se confessores esse simularent.» Ideo igitur
nullo consecrante in episcopali sede collocatum dixit, quia eum «sine consecratione legitima episcopum factum,» nonnisi de imaginaria et vana
ac prorsus nulla consecratione gloriari posse persuasum haberet. Ipsi certe Confessores, teste Cornelio epist. VI, n. 1, eo
se abductos fatebantur, «ut paterentur ei manus quasi in episcopum imponi.» Neque Cyprianus epist. 44 seu 46 suum eis dolorem
dissimulat, quod illos «alium
0740C (a Cornelio) episcopum fieri consensisse» comperisset. Hoc autem, quod Cornelius ac Cyprianus tacuerant, Pacianus nos docet,
eos scilicet hunc assensum per epistolam significasse. Sane violentam hujusmodi ordinationem ab episcopis vino et crapula
oppressis intempestiva hora factam, praesentibus piis confessoribus horrori non fuisse valde stupendum esset. Inde et illud
sequitur, ut hac illustrium Confessorum epistola ad seducendos episcopos simplices abusus sit Novatianus, ne ab imponendis
ipsi manibus abhorrerent. Cur vero de iis, quos pro fide carcerem passos esse Cornelii, Cypriani aliorumque testimoniis constat,
Pacianus quod «se confessores esse simularent,» dixit? Quia nimirum hanc confessionis gloriam ab Ecclesia discedendo obscurarant
ac perdiderant, non secus atque homo in pluribus justitiae exercitatus operibus, peccato admisso, justi titulum ac laudem
amittit. Coustant.
ᾯ καὶ ἐκοινωνήσαμεν ὡς λαἳκῷ. Optime Rufinus vertit
0740D hunc locum, «et in communionem laicam populo etiam pro hoc interveniente susceptus est» Quibus verbis innuit Cornelius,
episcopum illum qui Novatianum cum aliis duobus collegis ordinaverat, a se depositum esse, et in laicorum ordinem redactum.
Cum enim excommunicare illum vellet, utpote nefarii schismatis auctorem, a populo rogatus idem Cornelius, laicam ei communionem
indulsit, id est ut inter laicos communicaret, permisit. Reliqui vero episcopi qui Novatianum ordinaverant non solum depositi,
verum etiam a communione totius Ecclesiae separati sunt. Ita Cyprianus in Epistola ad Antonianum de Trophimo loquens episcopo,
qui cum schisma fecisset in Ecclesia Romana, postea confessus errorem, et turbam fratrum quos abduxerat secum in Ecclesiam
reducens, a Cornelio susceptus est. «Sic tamen,
inquit, admissus est Trophimus, ut laicus communicet, non quasi locum sacerdotis usurpet.» Hunc Trophimum, illum ipsum esse existimo
de quo in hac epistola
0741A loquitur Cornelius, unum ex iis qui Novatianum ordinaverant. Nam Cyprianus illum sacerdotem, id est episcopum vocat; et
fraternitatem prius ab Ecclesia abstraxisse testatur; deinde reversum cum humilitate veniam petiisse, et a Cornelio ad laicam
communionem
0741B susceptum. Porro alter ex episcopis qui Novatianum ordinarunt, Evaristus fuisse videtur, ut colligo ex epistola Cornelii
Papae, quae inter Cypriani Epistolas 48 habetur. In actis supposititiis martyrii Novatiani quae citantur ab Eulogio in lib.
VI Novatianus episcopus Romae factus esse dicitur a duobus episcopis, Marcello Aquileiensi et Agamemnone Trevirensi. Caeterum
in codice Maz. Med. Fuk. et Savilii legitur ἐκοινωνήσαμεν ὡς λαἳκῷ: quam scripturam amplexus est Christophorsonus. (Ab ed.
R. Steph. particula ὡς aberat.) Valesius. Episcopum illum existimat Valesius Trophimum, de quo Cyprianus in Epistola 10
sequente ad Antonianum plura scribit. Sed quae ibi de hoc Trophimo Cyprianus eloquitur, aegerrime cum iis componantur, quae
nunc Cornelius de Novatiani ordinatore narrat. Quippe cum Antonianus, mendacibus Novatiani litteris commotus, a Cypriano scribi
sibi petiisset, «Cornelius qua ratione Trophimo et thurificatis communicet»: rescribit is praesul
0741C n. 9, Cornelium «nulla libelli, ut quidam jactitant, labe maculatum esse; sed neque cum episcopis, qui sacrificaverunt,
communicationem sacrilegam miscuisse.» Tum num. 19 subjicit, «Nam et de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita
res est, ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum . . . Tractatu illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trophimus,
pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. Sic tamen susceptus est Trophimus, ut laicus communicet,
non secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt, quasi locum sacerdotii usurpet.» Haec autem aliaque Cypriani de Trophimi
receptione verba qui expenderint, deprehendent 1º Trophimum sacrificantium labe fuisse aspersum; 2º eum ad Ecclesiam rediisse
cum maximo fratrum numero, «qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo;» 3º eum a Cornelio susceptum
esse tractatu ante habito non cum plebe sua, quemadmodum in ordinatoris Novatiani receptione actum est, sed
cum collegis plurimis,
0741D hoc est in frequenti episcoporum concilio; indeque mendaciter divulgatum esse, Cornelium cum sacrificantibus communicare,
et Trophimo hujus criminis reo pristinum sacerdotii locum reddidisse. Si etiam excutiamus qui fuerint illi
maligni, quorum
litteris et
rumoribus haec mendacia sata sunt, non alii forsitan invenientur a Novatiano, cujus litteris commotus Antonianus Cyprianum de hujusmodi
mendaciis interrogavit. Horum certe vel Novatianus, vel socii ejus satores fuerunt. Nemo autem id Novatiano ejusve asseclis
displicuisse et crimini versum esse sibi persuaserit, quod ordinator ipsius ab illo susceptus atque communione donatus esset.
Coustant. perinde atque
ed. Steph. omittunt
ms. Norfolc. et
Syncell. Routh.
Ἐκοινωνήσαμεν ὡς λαἳκῷ. Mos olim fuit, ut laici post Eucharistiam ab episcopo acceptam, ei osculum darent. Hieronymus in
Epistola 62 adversus Joannem Hierosolymitanum. «Quisquam ne tibi invitus communicat?
0742A Quisquam ne extenta manu vertit faciem, et inter sacras epulas Judae osculum porrigit. «Paulus diaconus de Vitis Pp. Emeritensium
cap. 7 de Fideli episcopo loquens. «Vade,
inquit, communica, et da nobis osculum. Vale fac omnibus, quia iturus
0742B es tamen, et domui tuae sub omni festinatione dispone; et si desideras remedium poenitentiae percipe. Qui mox accepta poenitentia,
dispositaque domo sua, valefaciens cunctis, sequenti nocte migravit e corpore Valesius.
Παντὸς τοῦ παρόντος λαοῦ. Abest παρόντος ab ed. R. Steph. In codice Maz. Med. Fuk. et Sav. nec non apud Syncellum legitur
πάντος τοῦ παρόντος λαοῦ. Valesius. Addit Strothius ex marg. ed. Genev.
Lectt. Gruteri, quibus adjungo
ms. Norfolc. Routh.
Καὶ τῶν λοιπῶν δὲ, etc. Evaristum, in cujus locum Zetus episcopus constitutus fuisse in superiore Epistola 5 dicitur, ex his
duobus episcopis unum exstitisse Valesius probabiliore conjectura putat. Hinc quippe facile intelligitur, quo pacto «Evaristum
auctorem schismatis fuisse» Cornelius in laudata epistola scribat. Ita autem duobus illis episcopis successores ordinatos
esse hic memoratur, ut et quodam modo innuatur loco ejus, qui ad communionem laicam
0742C susceptus est, neminem esse suffectum. Sed ex quo episcopus ad communionem laicam dejectus praedicatur, sedem illius vacare,
eique prospiciendum esse satis intelligitur. Coustant. Τῶν δὲ λοιπῶν
Syncell.
Β′. Ἀμήχανον ὅσην ἀγαπητὲ ἀδελφὲ, τροπὴν καὶ μεταβολὴν ἐν βραχεῖ καιρῷ ἐθεασάμεθα ἐπ᾽ αὐτοῦ γεγενημένην· ὁ γάρ τοι λαμπρότατος,
καὶ δι᾽ ὄρχων φοβερῶν τινῶν πιστούμενος τὸ μὴ δ᾽ ὅλως ἐπισκοπῆς ὀρέγεσθαι, αἰφνίδιον ἐπίσκοπος ὥσπερ ἐκ μαγγάνου τινὸς εἰς
τὸ μέσον ῥιφθεὶς ἀναφαίνεται· οὗτος γάρ τοι ὁ δογματιστὴς,
0737B ὁ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἐπιστήμης ὑπερασπιστὴς ὁπηνίκα παρασπᾶσθαί τε καὶ ὑφαρπάζειν τὴν μὴ δοθεῖσαν αὐτῷ ἄνωθεν ἐπισκοπὴν
ἐπειχείρει, δύο ἑαυτῷ κοινωνοὺς ἀπεγνωκότας τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας ἐπελέξατο· ὡς ἂν εἰς βραχύ τι μέρος, καὶ ἐλάχιστον τῆς Ἰταλίας
ἀποστείλῃ· κἀκεῖθεν ἐπισκόπους τρεῖς, ἀνθρώπους ἀγροίκους καὶ ἁπλουστάτους, πλαστῇ τινὶ ἐπιχειρήσει ἐξαπατήσῃ. διαβεβαιούμενος
καὶ διἳσχυριζόμενος δεῖν αὐτοὺς ἐν τάχει παραγενέσθαι εἰς Ῥώμην, ὡς δῆθεν πᾶσα ἥ τις δή ποτε οὖν διχοστασία γεγονυῖα, σὺν
καὶ ἑτέροις ἐπισκόποις καὶ αὐτῶν μεσιτευόντων, διαλυθῇ· οὓς παραγενομένους
0739A ἅτε δὴ (ὡς ἔφθημεν λέγοντες) ἀνθρώπους ἁπλουστέρους περὶ τὰς τῶν πονηρῶν μηχανάς τε καὶ ῥαδιουργίαν, συγκλεισθέντας ὑπό
τινων ὁμοίων αὐτῷ τεταγμένων ἀνθρώπων, ὥρᾳ δεκάτῃ μεθύοντας καὶ κραιπαλῶντας, μετὰ βίας ἠνάγκασεν εἰκονικῇ τινὶ καὶ ματαίᾳ
κειρεπιθεσίᾳ ἐπισκοπὴν αὐτῷ δοῦναι· ἣν ἐνέδρα καὶ πανουργίᾳ, μὴ ἐπιβάλλουσαν αὐτῷ ἐκδικεῖ· ἐξ ὧν εἶς μετ᾽ οὐ πολὺ ἐπανῆλθεν
εἰς τὴν ἐκκλησίαν, ἀποδυρόμενος καὶ ἐξομολογούμενος τὸ ἑαυτοῦ ἁμάρτημα· ᾧ καὶ ἐκοινωνήσαμεν ὡς
0741A λαἳκῷ, ὑπὲρ αὐτοῦ δεηθέντος παντὸς τοῦ παρόντος λαοῦ. Καὶ τῶν λοιπῶν δὲ ἐπισκόπων διαδόχους εἰς τοὺς τόπους ἐν οἷς ἦσαν
χειροτονήσαντες, ἀπεστάλκαμεν.
0742C
Γ′. Ὁ ἐκδικητὴς οὖν τοῦ Εὐαγγελίου. Haec ironice dicuntur de Novatiano, qui se assertorem evangelii Christi esse jactabat,
ut docet Cyprianus in Epistola prima ad Cornelium. Exstat hodie liber Novatiani de cibis judaicis, quem ille sic inscripsit,
«plebi in Evangelio persistenti,» Valesius. Abest οὖν a ms. Norfolc. ὁ δὲ ἐκδικητής οὖν τ.
Syncell. Routh.
Ἕνα ἐπισκοπον δεῖν εἶναι ἐν καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ. Eadem verba leguntur in Epistola Cornelii Papae ad Cyprianum, ubi confessores
relicto Novatiano ad Ecclesiam redeuntes, his verbis usi esse dicuntur. «Nec enim ignoramus unum Deum esse; unum Christum
esse Dominum, quem confessi simus; unum Spiritum sanctum: unum episcopum in catholica Ecclesia esse debere.» Ubi Ecclesia
catholica specialiter appellatur Romana, eo quod radix sit et matrix Ecclesiae catholicae;
0742D ut ait Cyprianus in Epistola ad Cornelium Sic catholicam Ecclesiam idem Cyprianus in epistola ad Antonianum initio vocat
Romanam, «ut jam sciret te secum, hoc est, cum catholica Ecclesia communicare.» Valesius. Ita probata ac pervulgata erat
haec regula, ut confessores ad Ecclesiam redeuntes in superiori Epistola VI. n. 2, illam tamquam rem omnibus notam, et quam
nulli ignorare liceat, profiteantur. Sic et Cyprianus in sequente Epistola ad Antonianum n. 7, ubi Cornelium legitime ordinatum
esse multis probavit, addit demum: «Cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum qui solus esse debeat factus
est, non jam secundus ille, sed nullus est. Coustant.
Πρεσβυτέρους εἶναι μξ′. Ex hoc loco colligi potest, quot basilicas tunc Romae habuerint Christiani. Cum enim singuli presbyteri
suas regerent basilicas, si 46 fuerunt presbyteri, totidem basilicas fuisse dicendum est. Certe Optatus in lib. II Romae 40
et
0743A amplius fuisse testatur basilicas sub tempora persecutionis Diocletiani. «Non enim,
inquit, grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter 40 et quod excurrit basilicas, locum ubi colligerent non habebant.»
Ubi Optatus loquitur de basilicis, quae Romae erant tempore persecutionis Diocletiani, id est, annis circiter quinquaginta
post epistolam Cornelii Papae; non autem de basilicis quae Romae erant sua aetate, id est anno Christi 378, ut scripsit Blondellus
in Apologia
0743B pro Hieronymo pag. 223. Vide Baronium ad annum Christi 57, quem frustra refellere conatur Blondellus in libro supra memorato.
Valesius. Ex presbyterorum atque pauperum numero, qui hic memoratur, collegit sibi Gilbertus Burnettus, Salisburiensis episcopus,
defendente Moylio,
Opp. vol. II, pag. 152, haud plures quinquaginta mille Christianorum id temporis Romae fuisse. Caeterum notat Coustantius, irrepsisse
in latinam Valesii interpretationem
quatuor et quadraginta ex mera oscitantia monetque Strothius habere
Castellani exemplaris Lectt. τεσς. μζ′. Scriptum autem habetur apud
Syncell. δύο, Sed consentit nostris Eusebii codicibus vetus interpres
Rufinus. Routh. —Diu post haec tempora numerum septem diaconorum ex imitatione antiqui Hierosolymitani usus in ecclesiis multis,
praesertim Romana, retentum atque observatum fuisse, ostendit cl. Binghamus,
Antiquit. Eccles. lib. II, cap. 20, § 19. Confer Moshemii
de Rebus Christianorum ante Constantin. M. Saec. I, § XXXVII, pag. 121. Vanslebiique
Hist. de
0743C
l'Eglise d'Alexandr. p. I, cap. 15. Ita in fine ipso saeculi quinti Symmachum constitutum fuisse Romae episcopum invenio, ὡς ἕνα τῶν ἑπτὰ διακόνων
ὄντα, narrante Photio in
Erotematibus suis a Fr. Fontanio Florentiae anno 1785 primum editis, Erot. VI., pag. 44.—In latinam Valesii interpretationem quatuor et
quadraginta mera oscitantia irrepsisse certo argumento est ista illius in haec verba annotatio: «Ex hoc loco colligi potest,
quot basilicas tunc Romae habuerint Christiani. Cum enim singuli presbyteri suas regerent basilicas, si 46 fuerint presbyteri,
totidem basilicas fuisse dicendum est.» In hunc locum gravius peccat Blondellus, cum eum ita perstringit, ut nullam subdiaconorum
faciat mentionem, exindeque confici putet nullos tum Romae subdiaconos fuisse institutos. Sed lectionis illius falsitatem
cum graecus Eusebii textus, tum latina Rufini interpretatio demonstrant. Tradit et Optatus lib. 2, quadraginta et amplius
basilicas Romae exstitisse, quando illuc Victor Gabiensis proxime
0743D post exortum Donatistarum schisma ab his schismaticis missus est. Hi quippe, inquit Optatus, «ibi inter 40 et quod excurrit
basilicas, locum ubi colligerent non habebant.» Quem locum, dum Blondellus Apolog. pag. 223 de ipsius Optati aetate interpretatur,
ab eo male intellectum esse Valesius recte notat. Coustant. —Cum omnes, quod sciam, lectionem receptam praestent, miror unde
ortus sit Blondelli error, quem Pearsonins ante Coustantium reprehenderat, in
Annal Cyprian. ad an. 252, § 111. Mox δὲ abest a ms.
Norfolc. et δυσὶ pro δύο post πυλωροῖς habet
Syncell.
Χήρας σὺν θλιβομένοις. Occurrit haec vox in epistola cleri Romani ad clerum Carthaginiensem de secessu Cypriani. «Sive viduae,
sive thlibomeni qui se exhibere non possunt, sive hi qui in carceribus sunt, sive exclusi a sedibus suis, utique habere debent
qui eis ministrent.» Male vulgo editum est
clydomeni, pejusque ab aliis emendatum
clinomeni. Scribendum enim procul dubio est thlibomeni, id est,
0744A
indigentes ut vertit Rufinus, vel ii qui se exhibere non possunt, ut explicat clerus Romanus. Cyprianus in Epist. IV vocat pauperes
et indigentes qui laborant. Possidius vero vocat,
in tribulatione positos. Sic enim scribit in vita B. August. cap. 27. «In visitationibus vero modum ab Apostolo definitum tenebat, ut nonnisi pupillos
et viduas, et in tribulationibus constitutos visitaret.» Sic enim legitur in manuscripto codice sanctae Mariae de regali monte.
Joannes Chrysostomus
0744B in Homilia 67 in Matthaeum, ait ecclesiam Antiochenam sua aetate, tametsi mediocres reditus possideret, plusquam tria millia
viduarum et virginum aluisse quotidie, praeter hospites, leprosos et vinctos: praeter clericos, quibus vestem ac cibaria suppeditabat.
Valesius. In loco Epist. Cleri Romani, qui intelligendi sint
thlibomeni, statim explicatur adjunctis verbis «qui se exhibere non possunt,» hoc est qui sustentare se ac victui necessaria suppeditare
sibi non valent, ut patet ex his Cypriani lib. Testimon. n. 61. «Habentes itaque
Exhibitionem et tegumentum, his contenti simus.» Eodem exhibitionis verbo eodem intellectu utitur et Tertullianus lib. de Idolol. c. 5
et 8, ubi artifices qui idola confingere non desinebant arguens, solitam eorum vocem, «Non habeo aliud quo vivam,» sibi objicit,
ac deinde sic refellit: «Si ita exhibitionis necessitas obtenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae,
id est sine idoli confictura, opem victus praestent. Hoc est igitur
exhibere, quod
opem victus praestare.
0744C Adeoque non male Rufinus pro
thlibomenis substituit
indigentibus. Coustant. Ad lectionem vero quod attinet
thlibomeni in epistola Cyprianica positam, praestat
clinomeni Benedictina editio. Ubi ait Baluzius, bene quidem emendari θλιβόμενοι, transferendum tamen id non fuisse in contextum sine
majori auctoritate, nam reliquas lectiones posse etiam esse bonas. Praeterea nos monet idem ille Baluzius, emendationem istam,
quam Anglici editores videntur accepisse ex Valesio ad Eusebium, neque Valesii esse neque Anglorum, sed Francisci Bosqueti,
qui eam primum protulit libro primo
Historiarum Ecclesiae Gallicanae. Caeterum notat ad Eusebium Strothius θλιβομένοις pro θλιβομένοις perperam exhibere
Gruteri et
Castellani codicis Lectt. Habet
Georgius Syncell. συνθλιβομένας pro σὺν θλιβομένοις. Routh.
Οὓς πάντας. Verterat Christophors. «Nemo in tanta ministrorum multitudine . . . nemo ex tanto egentium numero Dei providentia
locupletato . . . nemo
0744D denique ex maxima illa et innumerabili frequentia.» Qua in interpretatione istud non placet, quod praeter Graeci textus
fidem sic ministros Ecclesiae ab egenis distinxit, quasi non illi perinde atque hi divinae providentiae divitiis sustentarentur.
Certe Rufinus hunc locum aliter intellexit, siquidem de presbyteris, diaconis ceterisque clericis non secus atque de viduis
et indigentibus dicit, «Quos omnes Deus alit in Ecclesia sua.» Subinde ecclesiarum proventus sic distributi sunt in quatuor
partes, ut una pars episcopo, altera clericis caeteris, tertia egenis, quarta fabricis cederet. Verum antea etiamsi par non
erat eorum divisio, in alios tamen usus nequaquam impendebantur, Coustant. Quod ad vocem χάρις attinet, quae statim sequitur,
imitatus auctor est S. Paulum, qui cum alibi tum in «priori epistola ad Corinthios» eam pro beneficentia et eleemosyna frequenter
dixit. Routh.
0745B Ἐνέτρεψε. Apud Georgium Syncellum legitur ἐπέστρεψε, minus recte. Codex Fuc. habet ἀνέτρεψε. Vales.
Γ′. Ὁ ἐκδικητὴς οὖν τοῦ εὐαγγελίου, οὐκ ἠπίστατο ἕνα ἐπίσκοπον δεῖν εἶναι ἐν καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ· ἐν ᾗ οὐκ ἠγνόει· πῶς γάρ;
πρεσβυτέρους εἶναι τεσσαράκοντα ἕξ·
0743A διακόνους ἑπτά· ὑποδιακόνους ἑπτά, ἀκολούθους δύο καὶ τεσσαράκοντα· ἐξορκιστὰς δὲ καὶ ἀναγνώστας ἅμα πυλωροῖς δύο καὶ πεντήκοντα·
χήρας σὺν θλιβομένοις, ὑπὲρ τὰς χιλίας πεντακοσίας· οὓς πάντας ἡ τοῦ Δεσπότου
0745A χάρις καὶ φιλανθρωπία διατρέφει. ὃν οὐδὲ τοσοῦτο φλῆθος καὶ οὕτως ἀναγκεῖον ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας
πλούσιός τε καὶ πληθύων ἀριθμὸς μετὰ μεγίστου καὶ ἀναριθμήτου λαοῦ, ἀπὸ τῆς τοιαύτης ἀπογνώσεώς τε καὶ ἀπαγορεύσεως ἐνέτρεψε
καὶ ἀνεκαλέσατο εἰς τὴν Ἐκκλησίαν.
Καὶ αὖθις, μεθ᾽ ἕτερα, τούτοις προστίθησι ταῦτα.
0745B
Δ′. Διὰ τὸ ἐξ ἀρχῆς ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ, etc. Illud
in Ecclesia perinde est atque in Ecclesiae ministerio. Nec aliud sonare mihi videtur
ab initio, atque ab ineunte aetate et ab infantia. Et ea quidem tum forte obtinebat disciplina, qui ii qui in clerum adsciscendi erant,
se, ut loquitur Siricius Epist. I, n. 13. «Ecclesiae vovere obsequiis ab infantia sua,» vel ut idipsum Zosimus Epist. IX, n.
5, enuntiat, «ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dare,» et ita per omnes cleri gradus episcopatum promereri solebant.
Quocirca Cyprianus in Epistola sequenti n.
0745C 7, etiamsi Cornelium ecclesiasticis ministeriis
ab initio seu ab infantia nomen dedisse non aperte dicat; hinc tamen eum commendat, quod «non ad episcopatum subito pervenit, sed per
omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis
religionis gradibus ascendit.» Hic igitur quaeritur, an similibus meritis ornatus sit Novatianus; et ea illi defuisse demonstratur.
Coustant. Si ex ethnicis parentibus ortum habuerit Novatianus, quod quidem ex Cornelii verbis, ἀφορμὴ τοῦ πιστεῦσαι γέγονεν,
magis colligendum videtur, illud, «ab initio in Ecclesia versari,» de educatione cujusvis a teneris usque in Ecclesiae communione
interpretari malim. Et, quamquam contraria, ut videbis, de voce πιστεῦσαι annotaverit statim post Coustantius, verbi tamen
simplicior atque usitatior sensus mihi quidem magis arridet, ut ex auxilio ab exorcistis sibi dato occasionem fidei amplectendae
sumpsisse Novatianus statuatur. Routh.
0745D Ὑπὲρ αὐτῆς ἀγωνίσασθαι. Περὶ αὐτῆς, ms.
Norfolc. ἠγωνίσθαι, ms.
Bodl. et ἠγωνίσαι, mendose,
Syncell., qui et paulo ante ἀνεστραφῆναι pro ἀνεστράφθαι habet, ubi ἀνατετράφθαι
ed. Genevensis Margo. Routh.
Ἀφορμὴ τοῦ πιστεῦσαι.
Fidei suscipiendae. Ejus scilicet fidei, quae suscipientem deinceps
fidelem denominet. Haec autem appellatio, si Jerosolymitanae ecclesiae, ac forte paucarum aliarum morem excipias, olim solis baptismo
initiatis impertiebatur. Qui enim antea catechumeni, electi, competentes nuncupabantur, tum primum
fideles, cum tincti fuerant, nuncupari solebant. Hinc in concilio Eliberitano
catechumenus, immo et
Christianus, a
fideli distinguitur. In eo quippe, ut ex Can. 45 et 59 apparet, cum catechumeno simul et tincto commune est
Christiani nomen; sed appellatio
fidelis soli tincto competit. Cyrillus vero Jeros. licet hoc
fidelis nomen etiam electis tribuat, quia videlicet hi jam baptismi solemniis initiari incipiebant, illud tamen pariter a catechumeni
0746B vocabulo sedulo distinguit. Unde Catech. 1. n. 4. ait, «Antea catechumenus eras, nunc fidelis vocabere.» et Catech. v. n.
1. «Quantum vobis dignitatem conferat Dominus, ab ordine catechumenorum ad ordinem fidelium vos transferens.» Quocirca non
probatur interpretatio Valesii, locum hunc sic Latine reddentis, «Cui causam atque initium credendi praebuit Satanas, nisi
post verbum
credendi subaudiatur, ea fide quae credentem fidelem denominet. Forsitan enim Novatianus jam tum inter catechumenos, adeoque non sine
credendi initio, constitutus erat. Cornelius certe verbo τοῦ πιστεῦσαι baptismum intellexit: sed τοῦ βαπτισθῆναι consulto
vitasse videtur, quia Novatianus per περίχυσιν hoc est per aspersionem
0746C seu perfusionem (utraque enim vox Cypriano in Epistola LXXVI, ad Magnum synonyma est), hoc sacramentum susceperat. Coustant.
Nicephorus vero verba ita παραφράζει, lib. VI, cap. 3: ᾧ καὶ τὸ εἰς Χριστὸν πιστεῦσαι πρόφασις ὁ Σατανᾶς ἦν ἐνσκηνώσας αὐτῷ.
Atque opponi videtur haec sera et quasi coacta fides τῷ ἐξ ἀρχῆς ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ ἀνεστράφθαι. Routh.
Christophorsonus haec latine ita reddidit: «Qui quidem ubi exorcistarum praesidio, spiritu illo malo esset liberatus, et post
in tam gravem morbum . . . . . incidisset.» Sed si Novatianus ante hunc morbum a spiritu malo fuisset liberatus, nequaquam
dicendus esset satanas ei baptismi suscipiendi causam praebuisse. Eadem Cornelii verba sic Rufinus perstringit: «Addit autem
etiam hoc, quid idem ipse Novatus (
leg. Novatianus) in juventute spiritu immundo vexatus sit; et cum tempus aliquod consumpsisset apud exorcistas, aegritudinem incurrerit
gravem ita ut desperaretur.» Unde confirmatur quod superius
0746D conjectabamus, Novatiano scilicet, prius quam baptismum susciperet, aliquod saltem fidei initium non defuisse. Quid enim
apud exorcistas ageret omni fide destitutus? Id ei forte contigit, quod Cyprianus aetate sua erga homines illi similes agi
et contingere solere epist. LXXVI
ad Magnum testatur, «ut per exorcistas voce humana et potestate divina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se
et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo quod dixerit fallat;» ideoque vult ille praesul, «ut si aliquis in illo movetur,
quod quidam de iis, qui aegri baptizantur, spiritibus adhuc immundis testantur; sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad
aquam salutarem valere, in baptismo vero omne nequitiae suae virus amittere.» Moxque addit: «Hoc denique rebus ipsis experimur,
ut necessitate urgente in aegritudine baptizati, et gratiam consecuti, careant immundo spiritu, quo antea movebantur.» Unde
perspicuum est iis etiam, qui a spiritibus immundis vexabantur, baptismum fuisse collatum, nec opus fuisse ut ab iis prius
liberarentur,
0747A quam hoc sacramentum perciperent. Hoc ipsum et Eliberitana synodus can. 37, constituit his verbis: «Eos qui ab immundis
spiritibus vexantur, si in fine mortis fuerint constituti, baptizari placet.» Neque aliud a concilio illo decretum esse, quam
quod saltem in Novatiano jam factum erat, ex hoc Cornelii loco elicitur. Et ego quoque magis putarim, nec dissentit Valesius
infra, Novatiani morbum cum daemoniaca possessione simul adfuisse, etsi diversum quid sonet etiam Rufini interpretatio. Dum
vero Coustantius ex
0747B Rufini versione hoc confirmare studet, non defuisse Novatiano, prius quam baptismum susciperet, aliquod saltem fidei initium,
«Quid enim, interrogat ille, apud exorcistas ageret omni fide destitutus?» ex Tertulliano respondere est, quosdam extitisse
olim
ethnicos, qui agnoscerent in se collata esse hujusmodi
beneficia Christianorum. Vid. Tertull. cum alibi, tum libello
ad Scapulam cap. 4. Aliter vero de hac re sensisse, et rectius fortasse, Pearsonium fateor, qui haec scribit
Annal. Cypr. ad an. 231, sect. V. «Nam primo philosophus fuerat, et quidem Stoicus; dein cum inter catechumenos erat, tamquam daemoniacus
exorcizatus est, et non nisi in lecto baptizatus.» Col. 745, supra ad lin. 14. εἰσφοιτήσας exstabat in ms.
Norfolc. et ad
Syncelli marg. pro φοιτήσας. Routh.
Ἐπορκιστῶν. Forsan quis legendum putet ἐξορκιστῶν, sed ἐπορκιστῶν, apud
Syncellum quoque ac
Nicephorum legitur. Stroth. Etsi revera apud
Syncellum
0747C legitur ἐξορκιστῶν, nam Strothius ex silentio tantum Valesii aliud collegerat, nihil tamen propterea mutetur necesse est.
Cum alii, tum auctor
Const. Apost. ἐπορκιστὴς habet in lib. VIII, cap. 26. Caeterum hic exhibent ὡς pro ὃς
Syncell. et ms.
Norfolc. Routh.
ᾟ. Οὗ
Gruteri et
Castellani codicis Lectt. Stroth. Adde ms.
Norfolc. et
Syncell. Routh.
Ἐν αὐτῇ τῇ κλίνῃ. Hinc hujusmodi homines
Clinici a verbo graeco κλίνῃ, quod lectum sonat, sunt dicti. Quamvis autem Cyprianus κλινικοῦ vocabulum apud medicos et Evangelistas
de paralyticis et aegrotis in lecto decumbentibus, vel etiam de medicis qui aegrotos hujusmodi curant, dictum esse non ignoraret;
tamen unde ad quoddam baptizatorum genus translatum sit hoc nomen, epist. LXXVI, ad Magnum sibi incompertum esse significat
his verbis: «Quod quidem eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos, non Christianos, sed Clinicos vocant,
non invenio unde hoc nomen assumant.» Forte ab ipsius Novatiani baptismo coepit hic usus, ejusque odio inventus
0747D statim invaluit. Sic vero Cyprianus in laudata epistola loquitur, ut eum quemadmodum schismaticus iste baptizatus esset,
quod mirari subit, fugisse videatur. Etiamsi igitur catechumenos, imminente mortis periculo, in lecto perfundendi mos tum
novus dici nequeat, eum tamen usum, quo illi
Clinici appellari coeperunt, recentem fuisse Cyprianus innuit. Coust.
Περιχυθεὶς. Recte Rufinus
perfusum vertit. Nam qui aegri in lecto baptizabantur, cum mergi a sacerdote non possent, aqua duntaxat perfundebantur. Itaque hujusmodi
baptismus parum solemnis ac minus perfectus habebatur, quippe qui non sponte, sed mortis metu susceptus videretur ab hominibus
delirio laborantibus, et nullo amplius sensu praeditis. Accedit quod, cum baptismus proprie mersionem significet, ejusmodi
perfusio vix baptismus dici poterat. Quamobrem Clinici (sic enim vocabantur qui ejusmodi baptismum acceperant) ad presbyterii
gradum promoveri vetantur Canone 12. Concilii Neocaesariensis.
0748A Hujusmodi baptismum hominis in lecto decumbentis et animam agentis, luculente describit Joannes Chrysostomus in homilia
60, ad Catechumenos tomo II. Cyprianus tamen in Epistola LXXVI, baptismum hunc plenum ac legitimum esse censet, et Clinicos
nihilo inferiores esse ait iis qui sani baptismum in Ecclesia susceperunt. Valesius. Sic quidem Cyprianus pro verecundia
et modestia sua,
nemini, ut loquitur ipse,
praejudicans. Sed in Romana saltem
0748B Ecclesia his novatiani temporibus, clinici ab omni cleri gradu prohibiti sunt, ut ex iis constat, quae scribit infra Cornelius.
Atqui diversam, verior an sit dubito, rationem affert Albaspinaeus, repulsionis clinicorum ab ordinibus sacris, quod nimirum
officia sacra implere ii non possent, quos mala valetudo prima fidei elementa non sivisset discere.
Notis in Canon. Neocaes. 12, post
Observationes ejus
De Vet. Eccl. Ritibus, pag. 372. ed. Helmstad. Routh.
Ἔλαβεν. Τὸ βάπτισμα ἔλαβεν
Christoph. Certe aut addendum τὸ βάπτισμα aut intelligendum est, quae tamen dura foret ellipsis. Etiam Nicephorus hanc vocem legisse
videtur, sic scribens: ὥστ᾽ ἀποθανεῖσθαι προσδόκιμον ὄντα, τὸ ὕδωρ αἰτῆσαι λαβεῖν· ὃ καὶ ἐν αὐτῇ τῇ κλίνῇ ᾗ ἔκειτο, περιχυθὲν
δῆθεν ἐβάπτιζεν. Stroth. In Graeco nihil est quod
fidei vocabulo respondeat. Ejus loco Valesius post Christophorsonum supplevit
baptismi nomen. Hic potius subaudiendum videtur superius verbum τὸ πιστεῦσαι. Coustant. Non assentior, sed post verbum subaudiendum
hoc loco baptismum puto, inque
0748C Dionysii Alex. apud Eusebium verbis, τοῦ γὰρ ἁγίου παρ᾽ αὐτοῦ τετυχήκεσαν,
Epist. ad Philemon. lib. VI,
Hist. cap. 7, ubi a nullo omnino codice praeter Medicaeum vox πνεύματος post ἁγίου agnoscitur. Recte tamen ait Constantius infra,
ex industria abstinere baptismi vocabulo Cornelium, ubicumque de ritu, quo initiatus Novatianus est, loquatur. Mendose ἔλεγεν
pro ἔλαβεν ms.
Norfolc. Routh.
Κατὰ τὸν τῆς Ἐκκλησίας κανόνα. Qui in lecto decumbentes baptismum acceperant; postquam ex morbo convaluissent, episcopum adire
necesse habebant, ut ea quae ipsorum baptismo defuerant suppleret. Vetus auctor de haereticis non rebaptizandis, quem nuper
una cum Cypriano edidit Nic. Rigaltius: «aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit baptisma, eventum exspectemus,
ut aut suppleatur a nobis, aut a Domino supplendum reservetur.» Novatianus itaque hic arguitur a Cornelio quod cum urgente
morbi necessitate in lecto baptizatus fuisset ab exorcistis qui illum curabant (hoc enim
0748D indicant verba ejus epistolae) postea recuperata valetudine non adiisset episcopum, ut reliqua baptismi solemnia suppleret,
quod ecclesiastica regula praecipiebat. Certe in Canone 47 Concilii Laodicensis id diserte praecipitur, et in capite tricesimo
octavo Concilii Eliberitani. Valesius. De hujusmodi baptismo dubius postea Magnus Cyprianum consuluit, «quid ipsi de illis
videretur, qui in infirmitate et languore gratiam Dei consequuntur, an habendi sint legitimi Christiani, eo quod aqua salutari
non loti sint, sed perfusi.» Notat et Cyprianus Epist. LXXVI, ipsi respondens hoc aliud de iisdem dubitationis genus, «An
consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breviore et minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti: ut habeantur quidem
Christiani, non sint tamen caeteris coaequandi.» Cyprianus autem ibid.
Christianum judicare se rescribit «quisquis fuerit in Ecclesia lege et jure fidei divinam gratiam consecutus, «nec ambigendum esse quin
legitimum sit baptisma per aspersionem
0749A seu infusionem susceptum, ac demum «in nullo mutilari et debilitari posse divina beneficia.» Sed neque Cornelius nunc an
baptismalem gratiam consecutus esset Novatianus, ideo dubitat, quia ille non
lotus, sed
perfusus esset, hoc est quia baptismum per aspersionem, non per immersionem suscepisset; sed eam ob causam, ob quam Neocaesariense
concilium Can. 12, hujusmodi hominem presbyterii honore indignum judicat: «quia» videlicet «hujus fides non est ex libera
voluntate, sed ex necessitate, οὐκ ἐκ προαιρέσεως γὰρ ἡ πίστις αὐτοῦ, ἀλλ᾽ ἐξ ἀναγκῆς.
0749B Ubi et in transcursu observare licet vocem πίστις pro baptismi vocabulo usurpari. Eo autem aequior fuit Cornelii dubitatio,
quod Novatianus a morbo convalescens quae sibi deerant supplere neglexit. Coust.
Τοῦ τε σφραγισθῆναι ὑπὸ τοῦ ἐπισκόπου. Rufinus haec verba de signaculo chrismatis interpretatus est. Ego impositionem manuum
intelligo, qua episcopi Spiritum sanctum baptizatis conferebant; quod sequentia manifeste declarant. Subdit enim Cornelius:
τούτου δὲ μὴ τυχὼν, πῶς ἂν τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἔτυχε; quamquam in manuscriptis codicibus Maz. Med. et Fuk. legitur τούτων
δὲ μὴ τυχών. Interpretationem nostram confirmat Cyprianus ad Jubaianum his verbis: «Quod nunc quoque apud nos geritur, ut
qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem et manus impositionem Spiritum sanctum
consequantur, et signaculo Dominico consummentur.» σφραγίζειν proprie est consignare. Consignare autem et manum imponere idem
est, ut docet Epistola Innocentii ad Decentium cap. 3, et 6 idem
0749C confirmat Marcus in vita Porphyrii Gazensis episcopi, cujus locum inferius adducemus. Ambrosius, seu quis alius auctor est
eorum librorum, in caput IV Epistolae Pauli ad Ephesios. «Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non fuerit
episcopus.» Eadem habet auctor Quaestionum veteris et novi Testamenti inter Augustini opera editus, Quaestione 101: «Nam in
Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consecrat presbyter.» Scribe
consignat presbyter, ut in supra citato Ambrosii loco. Vetus inscriptio quam refert Baronius ad annum Christi 367. «Picentiae legitimae Neophytae
die 5 cal. Sept. consignatae a Liberio Papa» etc. Porro haec baptizatorum consignatio, interdum fiebat cum chrismate: quoties
scilicet aliquis urgente morbi necessitate baptizatus fuerat a minoribus clericis, nec chrismatus. Tunc enim episcopus qui
baptismi solemnia postmodum supplebat, chrismare simul et manus imponere necesse habebat. Qui vero
0749D perfectum baptismum acceperant, iis manus tantum imponebatur ab episcopo sine chrismatione, ut docet canon Arausicanus.
Quo pertinet vetus Epigramma apud Gruterum p. 1177, de Marea.
Tuque sacerdotes docuisti chrismate sancto
Tangere bis nullum judice posse Deo.
Porro ut ad Novatiani baptismum redeamus, hinc manasse mihi videtur mos Novatianorum, qui in baptismo sacrum chrisma non adhibebant
teste Theodorito in lib. III. Haeret. Fab. eo quod scilicet auctor ipsorum Novatianus baptismum sine chrismatione accepisset.
Vales. Rufinus haec ita latine expressit: «Nec reliqua in eo, quae baptismum subsequi solent, solemniter adimpleta sunt,
nec signaculo chrismatis consummatus est.» Quae Rufini verba Valesius annotationibus in hunc locum de signaculo chrismatis,
quod in baptismo confertur, interpretatus, ipse Cornelium de signaculo, quod confirmationis sacramento
0750A percipimus, loqui non censet. Sed quid vetat, quominus etiam Rufini verba de hoc eodem sacramento interpretemur, eaque de
signaculo illo dicta intelligamus, de quo Cyprianus Epist. LXXIII ad Jubaianum scribit: «Quod nunc quoque apud nos geritur,
ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae afferantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum
sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur.» Nam et ille signaculum ibi praedicat, cujus proprium est
consummare suscipientem. Vitio quis verterit, quod Rufinus «chrismatis»
0750B vocem, quae Graeco in textu non enuntiatur, addiderit? Sed additamentum illius contra temporis hujus usum nihil peccat,
immo illum apte explicat. Ut enim Cyprianus Epist. LXX, cum toto Africano concilio docet, «Ungi quoque necesse est eum qui
baptizatus sit, ut accepto chrismate, id est unctione, esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit.» Ibi enim unctionem
a baptismi sacramento distinctam praedicari, et quae proxime antecedunt, et particula
quoque et verba «qui baptizatus sit,» non «qui baptizatur» aut «qui baptizandus est,» evincunt. Porro ex eo, quod Novatianus baptismum
sine chrismatione accepisset, Valesius manasse putat morem, de quo Theodoretus, lib. III Haeret. Fab., cap. 5, ita loquitur:
«Novatiani successores iis, quos baptizant, sanctissimum chrisma non praebent. Quapropter eos, qui ex hac haeresi corpori
Ecclesiae conjunguntur, laudatissimi Patres inungi praeceperunt.» Sed Nicaeni Patres, can. 8, tantum praecipiunt, ut Novatiani
per manus impositionem suscipiantur. His concinentes
0750C Siricius, Epist. V, c. 8; et Innocentius, Epist. II, cap. 8, constituunt, «ut venientes a Novatianis vel Montensibus per
manus (addit Innocentius
tantum) impositionem suscipiantur,» nulla inunctionis facta mentione. Ibi autem Theodoretus etsi de Novatiano nonnulla tradit ad
accuratam rerum fidem non satis exacta, ad Canonem 7 concilii Cp. I, haud dubie respicit. Coustant. Bene ait cl. Weismannus
in
Hist. Eccl. Nov. Test. «Nunquam credam Cornelium, cui objiciunt, quod negaverit accepisse Novatianum Spiritum in baptismo suo sanctum, quia obsignatio
sive confirmatio episcopi ei non fuerit simul collata, majorem confirmationi episcopali virtutem tribuisse, quam ipsi baptismo.
Ipsum Novatiani baptismum nauseavit, quapropter, cum eumdem recitaret, addidit:
Si tamen hunc illum accepisse dicendum est; nauseavit quoque et malae absque dubio origini adscripsit, quod Novatianus consuetum in Ecclesia obsignationis ritum neglexerit
atque contempserit. In hoc impetu animi verba illa, hyperbolica utique,
0750D effudit, e quibus formalem sententiam et haeresin exculpere licet minime.» Sec. III, § 16, 4, p. 254. Caeterum dum super
quaestione utrum consignatio seu confirmatio in ritibus baptismi tamquam pars ejus olim habita sit, disputarunt duo viri primarii,
Hammondus, in libro
de Confirmatione postumo negantis partes sustinens, et Dallaeus
de Cultibus Latinorum, qui istud affirmaverat; Hammondus, quia
Christophorsoni Lectt. habent οὐδὲ τοῦ σφραγισθῆναι pro τοῦ τε σφραγισθῆναι, istud οὐδὲ, vel οὐτε, firmare vult cum ex verborum constructione, tum
ex Nicephorianis istis: ὅ γε οὐδὲ τῶν λοιπῶν τῆς Ἐκκλησίας συμβόλων ἠξιουτο, ὧν χρεὼν τοὺς τοιούτους μεταλαμβάνειν κατὰ τὸν
τῆς Ἐκκλησίας θεσμὸν, ἀλλ᾽ οὐδὲ ὑπὸ ἐπισκόπων (sic), τὴν νόσον διαφυγὼν, ἐσφραγίσθη ἐς ὕστερον. Vid. Hamm.
de Confirm., cap. IV, sect. 1. Sed, pace tanti viri dixerim, nihil necesse esse mihi videtur, ut in textu recepto quid moveas, propter
illa enim, ὧν χρὴ μεταλαμβάνειν κατὰ τὸν τῆς Ἐκκλησίας κανόνα, sequitur istud, τοῦ τε σφραγισθῆναι.
0751B Istaque exstat lectio in editione principe, seu Stephaniana, aliter atque sentiebat ipse Dallaeus, qui de lectione agens
tamquam a Valesio primum invecta ipsam comprobat. Tum vero incertioris originis sunt pleraeque lectionum Christophorsoni vocatae,
quam ut absque alio codicum testimonio magni pendantur. Quod autem ad scripturam, τούτων δὲ μὴ τυχὼν pro τούτου δὲ μ. τ. a
Valesio memoratam attinet, eamdem praestat ms. Savil. seu Bodl. atque invenit fortasse Nicephorus, qui habet: τούτων δὲ τῶν
μυστικῶν μὴ τυχὼν, πῶς ἂν, etc. Routh.
Δ′. Φέρε δὴ ἑξῆς εἴπωμεν, τίσιν ἔργοις ἢ τίσι πολιτείαις τεθαῤῥηκὼς, ἀντεποιήθη τῆς ἐπισκοπῆς· ἄρα γε διὰ τὸ ἐξ ἀρχῆς ἐν
τῇ Ἐκκλησίᾳ ἀνεστράφθαι, καὶ πολλοὺς ἀγῶνας ὑπὲρ αὐτῆς ἀγωνίσασθαι, καὶ ἐν κινδύνοις πολλοῖς τε καὶ μεγάλοις ἕνεκα τῆς θεοσεβείας
γεγονέναι; ἀλλ᾽ οὐκ ἔστιν· ᾧ γε ἀφορμὴ τοῦ πιστεῦσαι γέγονεν ὁ Σατανᾶς,
0745B φοιτήσας εἰς αὐτὸν καὶ οἰκήσας ἐν αὐτῷ χρόνον ἱκανόν.
0747A ὃς βοηθούμενος ὑπὸ τῶν ἐπορκιστῶν, νόσῳ περιπεσὼν χαλεπῇ, καὶ ἀποθανεῖσθαι ὅσον οὐδέπω νομιζόμενος, ἐν αὐτῇ τῇ κλίνῃ
ᾗ ἔκειτο, περιχυθεὶς ἔλαββεν· εἴ γε χρὴ λέγειν τὸν τοιοῦτον εἰληφέναι. οὐ μὴν οὐδὲ τῶν λοιπῶν ἔτυχε, διαφυγὼν τὴν νόσον,
ὧν χρὴ μεταλαμβάνειν κατὰ τὸν
0749A τῆς Ἐκκλησίας κανόνα· τοῦ τε σφραγισθῆναι ὑπὸ τοῦ ἐπισκόπου. Τούτου δὲ μὴ τυχὼν, πῶς ἂν τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἔτυχε;
0751A Καὶ πάλιν μετὰ βραχέα φησίν.
0751B
Ε′. Βοηθήσῃ τοῖς ἀδελφοῖς. Post has voces in codicibus nostris Maz. Med. Fuk. et Saviliano, et apud Syncellum haec adduntur
(omiserat ea omnia praeter illa
0751C ἐπικουρίας δεομένοις ed. R. Steph.): ὅσα θέμις, καὶ ὅσα δυνατὸν πρεσβυτέρῳ κινδυνεύουσιν ἀδελφοῖς καὶ ἐπικουρίας δεομένοις
βοηθεῖν. Quae Rufinus legisse videtur in suo codice, vertit enim: «Scribit etiam de ipso, quod persecutionis tempore, cum
in cellula quadam lateret, et a diaconis, ut moris est, subvenire in exitu catechumenis rogaretur, etc.» Paulo ante ubi legebatur
ἐξελθὼν τοῦ οἴκου, restituimus οἰσκίσκου, auctoribus iisdem codicibus et Georgio Syncello. Rufinus
cellulam vertit. Valesius. In hac Rufini interpretatione, «cum subvenire in exitu catechumenis rogaretur, e cellula in qua latebat
timens procedere, presbyterum se esse denegavit,» nimia deprehenditur interpretis licentia: cum verba Cornelii de omnibus
auxilio presbyteri indigentibus dicta ad unos catechumenos, quibus et diaconi subvenire poterant, referat. Quocirca neque
placet quod Theodoretus, lib. III Haeret. Fab. eamdem narrationem ita exponit: «Qui vero remedium (lapsus) adipisci postulabant,
arguebant
0751D eum, quod saepe rogatus ut ad ipsos properaret, et verbis confirmaret qui tyranni machinis pulsabantur, occultans se ipse
et latere studens, presbyterum etiam se esse denegarit.» Ex hoc autem loco liquet quam merito superius a Cornelio postulatum
sit, an Novatianus «in multis magnisque periculis religionis causa fuerit?» Coust. Pro verbis, ὅσα θέμις κ. τ. λ. quibus
orationem auxit Valesius, testis addendus est ms. Norfolc., sicut illae, quas Strothius annumeravit, Veneti codicis, Christophorsonique
Lectiones, Nicephorusque, dum lectionem οἰκίσκου firmat idem codex Norfolc. Paulo supra idem codex, perinde ac Syncellus,
πρεσβύτερον ἑαυτὸν εἶναι, verso tantum ordine verborum praestat. Routh.
Βοηθεῖν. Omittit ed. Steph. Exhibent
iidem qui paulo ante. Stroth. Adde ms. Norfolc. Routh.
Ἑτέρας γὰρ εἶναι φιλοσοφίας ἐραστής. Ait Cyprianus de eodem, «Jactet se licet, et
philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet; qui nec fraternam charitatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit,
0752B etiam quod prius fuerat amisit.» Epist. ad Antonianum, p. 73, ed. Baluzii. Addo, depositionis poenam meruisse Novatianum,
canone 62, quem dicunt
Apostolicum, contra clericum statuente, Εἰ μὲν τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ ἀρνήσηται, ἀποβαλλέσθω, εἰ δὲ τὸ ὄνομα τοῦ κληρικοῦ, καθαιρείσθω.
Routh.
Καταλιπὼν. Κατέλιπε
Christoph. Lectt. et
Interp. Stroth.
Ε′. Ὁ διὰ δειλίαν καὶ φιλοζωΐαν ἐν τῷ καιρῷ τῆς διώξεως πρεσβύτερον εἶναι ἑαυτὸν ἀρνησάμενος. ἀξιούμενος γὰρ καὶ παρακαλούμενος
ὑπὸ τῶν διακόνων, ἵν᾽ ἐξελθὼν τοῦ οἰκίσκου ἐν ᾧ καθεῖρξεν ἑαυτὸν, βοηθήσῃ τοῖς ἀδελφοῖς, ὅσα θέμις καὶ ὅσα δυνατὸν πρεσβυτέρῳ
κινδυνεύουσιν ἀδελφοῖς καὶ ἐπικουρίας δεομένοις βοηθεῖν· τοσοῦτον ἀπέσχε τοῦ πειθαρχῆσαι παρακαλοῦσι τοῖς διακόνοις, ὡς καὶ
χαλεπαίνοντα ἀπιέναι καὶ ἀπαλλάττεσθαι· μὴ γὰρ ἔτι βούλεσθαι πρεσβύτερος εἶναι ἔφη· ἑτέρας γὰρ εἶναι φιλοσοφίας ἐραστής.
Υπερβὰς δ᾽ ὀλίγα, τούτοις πάλιν ἐπιφέρει λέγων.
0752B
ς′. Ἐν ᾗ πιστεύσας. Non displiceret alibi quod Valesius vertit,
post susceptum baptismum; id enim haec proprie sonant: in qua, baptismo suscepto, fidelis jam dici atque haberi coepit. Sed litterae haerendum duxi,
cum Cornelium, ubi de ritu quo Novatianus initiatus est loquitur, baptismi vocabulo constanter
0752C abstinere observarim. Rufinus unum verbum πιστεύσας his duobus latinis,
gratiam consecutus, reddidit. Quod eodem redit. Nam
gratiae, vel
gratiae Dei, seu
gratiae Christi vocabulis baptismus saepe apud veteres designatur. Quid enim sibi vult illud Cypriani ep. LXXVI, ad Magnum, «Quaesisti quid
mihi videatur de illis, qui in infirmitate et languore Dei gratiam consequuntur,» nisi istud, quid mihi videatur de iis qui
in infirmitate baptizantur? Ita et in his Leonis epist. 18, n. 4, ubi sabbato Paschae baptisma celebrandum tradit, «Ipsa igitur
operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiae legitimum diem, in quo,
etc., celebrandae gratiae» perinde esse liquet atque «celebrandi baptismi.» Coustant.
Κατηξιώθη τοῦ πρεσβυτερίου. Hinc apparet Novatianum prono gradu presbyterum fuisse ordinatum, omissis diaconatus et subdiaconatus
ordinibus: qui mos tum fuit in Ecclesia, ut docet exemplum Origenis, Paulini Nolani et aliorum. Nota sunt etiam exempla Ambrosii
0752D Mediolanensis, et Nectarii Constantinopolitani, qui ex Neophytis ordinati sunt episcopi. Valesius. Forsitan solum derisui
esse oportet archidiaconatum, quo Novatianus donatus est nonnullis post mortem ejus saeculis ab Eulogio praesule Alexandrino,
saeculi sexti scriptore apud Photium
Cod. ult. col. 1622. Illud autem officium Cornelii favori, ut fert Eulogii fabula, Novatianus debuerat. Caeterum, ut obiter hoc
moneam, recentioris memoriae temporibus, ineunte saeculo decimo septimo, cum, ut episcopi fierent, venissent Angliam aliquot
e gentis Scoticae ecclesiasticis ministris, exempla illa Ambrosii atque Nectarii dubium tollebant, utrum isti nondum presbyteri
facti ad episcoporum munera consecrari deberent. Vide Heylini,
Hist. Presbyterianorum, lib. XI, c. 4, p. 382. Conf. vero Spotiswoodi
Hist. Eccl. Scotic., lib. VII, p. 514; et Skinneri
Hist. ejusd. Eccl., vol. II, c. 43, p. 252. Postea autem, cum, reddito ad avita regna Carolo secundo, rediisset cum eo pristinum Ecclesiae regimen,
duo saltem ex ministris Scoticis, qui nondum
0753A episcopalem ordinationem susceperant, diaconi et presbyteri prius facti episcopi consecrati fuerunt. Vide
Jacobi Sharpii, archiepiscopi S. Andreae Vitam, anno 1723, editam, ad p. 55, cum Collierii
Hist. Eccl. Magnae Britanniae, vol. II, p. 887, collatam. Mox ὡς pro ὃς Syncell. Routh.
0753B Ὑπὸ παντὸς τοῦ κλήρου καὶ λαἳκῶν, etc. Presbyteri olim ab episcopo ordinari non poterant sine consensu cleri et populi.
Ac de populi quidem suffragio in electione presbyterorum, testantur patres concilii Nicaeni in epistola synodica ad episcopos
Aegypti, ubi de clericis qui se a Meletii schismate puros atque integros servaverant, ita praecipiunt: Εἰ δὲ τινά ποτε συμβαίη
ἀναπαύσασθαι τῶν ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ, τηνικαῦτα συναναβαίνειν εἰς τὴν τιμὴν τοῦ τετελευτηκότος τοὺς ἄρτι προσληφθέντας, μόνον
εἰ ἄξιοι φαίνοιντο, καὶ ὁ λαὸς αἱροῖτο συνεπιψηφίζοντος αὐτοῖς καὶ ἐπισφραγίζοντος τοῦ τῆς Ἀλεξανδρείας ἐπισκόπου. Quae verba
Sozomenus de clericis intellexit, cum tamen de episcopis potius accipienda esse videantur. Nam cum patres synodi Nicaenae
contemplatione pacis statuissent, ut episcopi a Meletio schismatico ordinati in suo gradu remanerent, sed sine ulla functione
episcopalis officii: nunc praecipiunt, ut si forte catholicus episcopus ab Alexandrinae urbis episcopo ordinatus
0753C obierit, tum Meletianus qui a synodo sub ea conditione quam dixi susceptus est, in locum mortui succedat, dummodo plebs
eum elegerit, et episcopus Alexandrinus electionem ejus confirmaverit. Sed et ex aliis locis ejusdem epistolae satis colligitur
necessarium fuisse populi suffragium in ordinatione clericorum. Vetant enim eadem epistola sanctissimi patres, ne episcopis
qui Meletio adhaeserant, jus fasque sit proponendi nomina eorum qui ad ecclesiasticos ordines sunt promovendi: sed solis catholicae
Ecclesiae episcopis qui ab omni schismate integri semper fuissent, illud competere pronuntiant. Pontifices quippe annuntiabant
populo nomina eorum qui ordinandi essent presbyteri vel diaconi, ut si quis forte haberet quod ordinandis objiceret, illud
palam testaretur, sicut legitur in Sacramentario Gregorii Magni. Quam in rem singularis est locus B. Chrysostomi in Homilia
18, in Epistolam II, ad Corinthios. Audi, inquit, quemadmodum, Apostolorum tempore, ipsi persaepe eos quibus praeerant, consiliorum
suorum
0753D socios adhibebant. Nam et cum septem diaconos crearent, ad plebem prius retulerunt: et cum Matthiam eligerent, de ea re
cum omnibus qui tunc aderant tam viris quam mulieribus Petrus agitavit. Neque enim hoc imperium, in praesidentium fastu et
arrogantia, nec in subjacentium servili quadam demissione consistit, sed spirituale est: hoc praecipue excellens, quod pro
vestrae salutis cura plures labores suscipiat, non autem quod plus honoris requirat. Omnes enim tamquam domum unam, Ecclesiam
habitare; omnes ut unum corpus affectos esse convenit. Denique adeo necessarium fuit plebis suffragium in electione presbyterorum,
ut saepenumero in ecclesia plebs tumultuosis vociferationibus presbyterum aliquem fieri postularet et cogeret. Quod quidem
Barcinone sibi evenisse testatur Paulinus in Epistola sexta ad Severum. Idem de Piniano Albinae filio refert Augustinus in
Epist. 225 ad Albinam. Jam vero cleri quoque consensum ad hoc fuisse necessarium docet
0754A vetus auctor Quaestionum veteris et novi Testamenti, cap. 101, ubi scribit presbyterum qui ordinandus est, perduci a diacono
et offerri episcopo et sub testimonio diaconi ordinari. «Sed testimonio, inquit, diaconi fit presbyter.» Et paulo post: «perducuntur
enim qui ordinandi sunt, ut dum lateri eorum septi
0754B sunt, honore digni videantur. Fateor facti eorum esse, sed quasi officialis. Ab episcopo enim mittitur ut obsequium praebeat
ordinando.» Totum vero hunc ritum optime descriptum habemus in Sacramentario Gregorii Magni, pag. 236, ad quem locum vide
quae notavit Hugo Menardus, vir doctissimus. Valesius.
Ἐπὶ κλίνης. Ἐν κλίνη ed. Steph. Stroth. Mox ἐπιχυθέντα ms. Norfolc. Routh.
Εἰς κλῆρόν τινα γενέσθαι. Κλῆρος ordinem seu gradum significat ministerii ecclesiastici. Ita κλῆρον πρεσβυτερίου paulo ante
Cornelius dixit, et κλῆρον ἐπισκοπῆς non semel vocat Eusebius et Irenaeus. Itaque hoc loco εἰς κληρόν τινα, id est in quocumque
clero. Epiphanius in haeresi Meletianorum: Οἱ δὲ ἀπὸ κληρικῶν ὑπάρχοντες διαφόρου κλήρου, πρεσβυτερίου τε καὶ διακονίας καὶ
ἄλλων. Tertullianus sortem vocat. Sic enim in libro de Virginibus velandis: «Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed
nec docere, nec tinguere, nec offerre,
0754C nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii, sortem sibi vindicare.» Sic certe loquitur vetus auctor de haereticis
non rebaptizandis. «Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum,
ac multo magis episcoporum audere deceat.» Rursus in eodem libro. «Immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea
fidelissimus, aut in clero aliquo constitutus.» Idem scriptor clerum distinguit in majorem et minorem. Et minorem quidem clerum
appellat diaconos et reliquos inferiores ordines, ut cum dicit, pag. 129. «Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse
fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis adstringis, ut hominibus omnibus qui sub cura
eorum agunt, et hac atque illac dispersis regionibus infirmantur, per semetipsos subvenire deberent; quia caeteri homines
minoris cleri iis qui periclitantur, hoc idem praestare non possunt.» Et multo clarius pag. 134: «Et ideo cum salus nostra
in baptismate spiritus, quod plerumque
0754D cum baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, si quidem per nos baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia
quae scripta sunt adsignetur, atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: aut si a minore clero per necessitatem traditum
fuerit, eventum exspectemus, etc.,» ubi vides presbyteros ab hominibus minoris cleri aperte distingui. Ait enim minoris cleri
homines ingruente tantum necessitate baptisma conferre: quod presbyteris nequaquam convenit. (Confer locum scriptoris a Coustantio
ad fin. notae in verba ποιήσας γὰρ allati.) Valesius. A littera Graeca Valesius nonnihil recedit in hunc modum: «Nec quemquam
ex iis, qui urgente vi morbi in lectulo perinde ac ille perfusi fuissent, in clerum assumi.» Plus enim illud,
quemquam ex iis, unde exceptio omnis excluditur, quam particula τὸν sonat: sicut significantius aliquid prae se fert
in aliquem clerum, quam simpliciter
in clerum. Disciplinae hujus severitatem aliquanto post Cornelii aevum
0755B temperavit Neocaesariense concilium, hominem in lecto perfusum non ab omni cleri gradu, sed a presbyterio dumtaxat excludens,
immo eum etiam ad hunc gradum provehi permittens «propter consequens ejus studium et fidem, hominumque raritatem.» Praesenserat
Fabianus, seu quivis alius Novatiani ordinator, hujusmodi exceptionem per ecclesiasticam regulam permitti. Nec temere divinat,
qui episcopo huic maxime Novatiani ingenium et eloquentiam, quae in illius scriptis ac nominatim in epistola apud Cyprianum
31, ab ipso scripta suspicitur, placuisse conjectat. Qui autem Novatiani ordinationi, cum ad presbyterii ordinem proveheretur,
intercesserunt, ecclesiasticas objicientes regulas, quibus quempiam in lecto perfusum ad ullum cleri gradum assumi prohibebatur,
simili ratione antea intercedere debuerant, si ullus ei gradus collatus fuisset. Quocirca presbyterii dignitatem ipsi per
saltum, inferioribus aliis ordinibus praetermissis, collatam esse Valesius atque Tillemontius inde conjiciunt. Coustant.
ς′. Καταλιπὼν γὰρ ὁ λαμπρὸς οὗτος τὴν Ἐκκλησίαν
0751B τοῦ Θεοῦ, ἐν ᾗ πιστεύσας κατηξιώθη τοῦ πρεσβυτερίου
0753A κατὰ χάριν τοῦ ἐπισκόπου τοῦ ἐπιθέντος αὐτῷ χεῖρας εἰς πρεσβυτερίου κλῆρον· ὃς διακωλυόμενος ὑπὸ παντὸς τοῦ κλήρου, ἀλλὰ
καὶ λαῖκῶν πολλῶν· ἐπεὶ μὴ ἐξὸν ἧν τὸν ἐπὶ κλίνης διὰ νόσον περιχυθέντα, ὥσπερ καὶ οὖτος, εἰς κλῆρόν τινα γενέσθαι, ἠξίωσε
συγχωρηθῆναι αὐτῷ τοῦτον μόνον χειροτονῆσαι.
0755A Εἶτ᾽ ἄλλο τι τούτοις χείριστον προστίθησι τῶν τοῦ ἀνδρὸς ἀτοπημάτων, λέγων οὕτως.
0755C
Ζ′. Ποιήσας γὰρ τὰς προσφορὰς καὶ ἐπιδιδοὺς τοῦτο. Proprium erat presbyteri officium, Eucharistiam et calicem fidelibus in
manus tradere: idque ἐπιδοῦναι proprie dicebatur. Chrysostomus, Homilia 46, in Matthaeum: Οὐχ ὁρᾷς ὅτι τῷ ἱερεῖ μόνῳ θέμις
τὸ τοῦ αἵματος ἐπιδιδόναι ποτήριον, id est: Non vides qualiter soli sacerdoti licet calicem Dominici sanguinis praebere. Ex
quo ita argumentatur Chrysostomus. Tu ergo sacerdos es, cum panem et calicem praebes pauperi. In quibusdam tamen ecclesiis
diaconi Eucharistiam populo dividebant. Idque innuere videtur auctor Quaestionum veteris et novi Testamenti. cap. 101, his
verbis: «Diaconi ergo ordo est accipere a sacerdote, et sic dare plebi.» Hieronymus, seu quis alius, in libro de septem Gradibus
Ecclesiae: «Sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro est Sacramenti dispensatio.»
Ille oblata sanctificat.
ille sanctificata dispensat. Et ante omnes Justinus Martyr in Apologia, cujus locum jam supra citavi. Cedrenus ad annum 18 Constantis:
0755D σκανδαλιζόμενος γὰρ εἰς αὐτὸν, ἔκειρε πρότερον αὐτὸν διὰ Παύλου πατρίαρχου διάκονον, ὃς καὶ μετέδωκε τῷ βασιλεῖ τῶν ἀχράντων
μυστηρίων ἐν ἁγίῳ ποτηρίῳ. Tandem vero postquam diaconi laicis Eucharistiam praebere desierunt, concessum illis est, ut
vinum laicis post communionem praeberent; idque colligimus ex Vita Alcuini, de quo vetus scriptor ita tradit: «Necnon cum
post communionem corporis Christi et sanguinis manu propria eis misceret idem Ludovicus, humilitate clarissimus prae omnibus,
patri sancto se inclinans, ejus osculatus est manum.» Et in concilio Arelatensi 2, c. 15, cavetur ut diaconus, praesente presbytero,
corpus Christi fidelibus tradere non praesumat. Vales. Apud Valesium,
oblatione facta. Et hic haerentes graeco retinemus
oblationibus factis, hoc est, pane et vino consecratis. Novatianum per se, non diaconorum ministerio corpus Christi suis porrexisse plane hinc
discimus. An vero dissimili ratione Servatoris nostri sanguinem iis tradiderit, dubitare licet propter subnexa verba, «Jura
mihi per
0756B corpus et sanguinem Domini nostri.» Negandum tamen non est, usu tum receptum esse, ut fideles diaconorum ministerio sanguinem
vel etiam corpus Christi perciperent. Scribit quippe Justinus Apolog. 2, ad Antoninum: «Postquam antistes gratiarum actionem
perfecit, et populus omnis apprecatus est, diaconi ex pane, vino et aqua consecratis partem dividunt unicuique praesentium.»
In Africa saltem calicem, quo sanguis Christi continebatur, a diaconis porrigi consuevisse docet illud Cypriani lib.
de Lapsis: «Ubi vero solemnibus adimpletis, calicem diaconus offerre praesentibus coepit.» Eumdem morem Romae usitatum innuit apud Ambrosium
lib. I Offic., c. 4, pia expostulatio S. Laurentii, archidiaconi, S. Xystum, pontificem, sic interpellantis: «Cui commisisti
dominici sanguinis consecrationem (hoc est consecrati sanguinis Domini dispensationem), cui consummandorum consortium sacramentorum,
huic sanguinis tui consortium negas?» Ad idem ministerium referri commode potest, quod de diaconis Romanae
0756C Ecclesiae loquens antiquus auctor Quaest. vet. et nov. Test. apud Augustinum Append., tom. III, c. 101, generaliter dicit:
«Diaconi ergo ordo est accipere a sacerdote, et sic dare plebi.» Verum sacerdotibus id, quod diaconis committere consueverunt,
per se praestare nusquam est prohibitum . . . . . Immo, si Chrysostomum Homil. 46, in Matth. audiamus, «soli sacerdoti licet
calicem sanguinis dominici praebere.» Sed cum sanctus ille doctor non addat
plebi, ejus sententiam ex verbis Quaest. vet. ac nov. Testam. proxime allatis explicari nil vetat. Ut verbo dicam, corpus et sanguinem
Christi populis tradere semper sacerdotibus ex officio, diaconis autem tamquam sacerdotum ministris ex quodam concessu, et
necessitate postulante, olim licuit, seu, ut cum auctore Constit. Apost. lib. VIII, cap. 28, loquar, «Diaconus non offert:
oblatione vero ab episcopo aut presbytero facta, dat populo, non tamquam sacerdos, sed tamquam qui ministrat sacerdotibus.»
Hinc Carthaginense IV concilium, can. 37,
0756D hoc praemittit monitum: «Diaconus ita se presbyteri ut episcopi ministrum noverit:» ac deinde can. 38, istud adjungit, «Ut
diaconus, praesente presbytero, Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget.» Porro, ut laudatus
scriptor Quaest. veter. et nov. Testam. loco citato observat, «Major ordo intra se habet et minorem. Presbyter enim et diaconi
agit officium et exorcistae et lectoris.» Coustant.
Διανέμων . . . ἐπιδιδοὺς. Διανείμας Syncell. ἐπιδοὺς ms. Bodl. Verba τῆς αὐτῆς δυνάμεως post τὸ μέρος ms. Norfolc. addidit,
anne τῆς αὐτῆς διανομῆς. Mox pro τοῦτο ὀμνύειν habet αὐτῷ ὀμ. Syncell. Routh.
Ἀμφοτέραις ταῖς χερσί. Omittit ταῖς edit. Stephan. Stroth.
Ἀφείς. Ἀφιεὶς ed. Steph. Stroth. Statim post pro ἔστ᾽ ἂν Syncell. ἕως ἄν. Apud Niceph. atque ms. Norfolc. ordo verborum
κατὰ τοῦ σώματος καὶ τοῦ αἷμ. mutatur. Routh.
Αὐτῷ. Hunc locum non intellexerunt interpretes.
0757B Nam Musculus quidem ita vertit: «Et miser homo non degustavit, nisi primum se illi devovisset.» Christophorsonus vero quasi
Musculi insistens vestigiis vertit hoc modo. «Atque infelix non ante degustavit, quam ita se illi devovisset.» Quasi vox αὐτῷ
referretur ad Novatianum. Ego ἑαυτῷ malim legere cum Georgio Syncello: apud quem totus hic locus ita scribitur: Καὶ ὁ ἄθλιος
ἄνθρωπος οὐ πρότερον γεύεται εἰ μὴ πρὸτερον ἑαυτῷ καταράσαιτο. Id est: «Atque ille miser non prius gustare sinitur, quam
semetipse diris devoverit.» Quippe omne jusjurandum adjunctam habet imprecationem. Quae licet in hoc sacramento quo Novatianus
homines miseros adigebat, diserte expressa non sit, tacite tamen subintelligitur, ut notavi ad Amm. Marcellinum. Porro in
quatuor nostris codicibus Maz. Med. Fuk. et Saviliano legitur etiam καταράσαιτο, perinde ac apud Syncell. (καταράσεται ed.
Steph.) Valesius. ἑαυτῷ Syncell., quod probat Valesius, ac profecto nobis magis placet. Nicephorus
0757C habet ἐκείνῳ, ex quo tamen eum legisse αὐτῷ apparet. Stroth. καταράσαιτο habere Gruteri quoque
Lectt. idem notavit Strothius, quibus addas ms. Norfolc. Interea αὑτῷ si mavis, cum spiritu aspero rescribas. Novatianum autem
adegisse videtur, ut censet Constantius, quotidiana suorum defectio, ut jusjurandum hoc exigeret. Quod quidem interea jusjurandum
profane exactum atque datum, schisma luctuosum Ecclesiae auctoritatem excludendo perpetuum faciebat. Routh.
Ἀντὶ τοῦ εἰπεῖν . . . τὸ Ἀμήν. Hoc est quod paulo ante dixit Cornelius ἀντὶ τοῦ εὐλογεῖν. Fideles enim cum Eucharistiam de
manu sacerdotis acciperent, postquam presbyter inter tradendum dixerat
Corpus Domini, respondere solebant
Amen, ut testatur B. Ambrosius in lib. IV de Sacramentis, cap. 5. «Ergo non otiose cum accipis, tu dicis Amen, jam in spiritu confitens
quod accipias corpus Christi. Dicit tibi sacerdos:
0757D Corpus Christi. Et tu dicis Amen, id est verum.» Hieronymus ad Pammachium adversus errores Joannis Hierosolymitani. «Qua
conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, cum de charitate dubitem porrigentis?» Cyrillus Hierosolymitanus
in catechesi ultima: Καὶ κοιλάνας τὴν παλάμην, δέχου τὸ σῶμα τοῦ Χριστοῦ, ἐπιλέγων τὸ, Ἀμήν. Augustinus in libro XII, contra
Faustum cap. 10. «Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus respondeatur Amen.» Saepius
autem fideles inter missarum solemnia dicebant.
Amen. Nam et cum sacerdos panem et vinum consecraret, respondebant
Amen, ut pluribus dicetur infra ad c. 9, l. VII, et post lectionem Evangelii et Prophetarum, Amen dicere seque ipsos signare consueverant,
teste Augustino in Epistola 166. Valesius. —Statim post ἐπανήξω pro ἀνήξω
Syncell. et
Nicephorus invenerunt, et ἔφη pro λέγει
ms. Norfolc. Routh.
Ζ′. Ποιήσας γὰρ τὰς προσφορὰς, καὶ διανέμων ἑκάστῳ τὸ μέρος, καὶ ἐπιδιδοὺς τοῦτο ὀμνύειν ἀντὶ τοῦ εὐλογεῖν τοὺς ταλαιπώρους
ἀνθρώπους ἀναγκάζει, κατέχων ἀμφοτέραις ταῖς χερσὶ τὰς τοῦ λαβόντος, καὶ μὴ ἀφεὶς ἔστ᾽ ἄν ὀμνύοντες εἴπωσι ταῦτα· τοῖς γὰρ
ἐκείνου χρήσομαι λόγοις. Ὄμοσόν μοι κατὰ τοῦ σώματος καὶ τοῦ αἵματος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μηδέποτέ με καταλιπεῖν
καὶ ἐπιστρέψαι πρὸς Κορνήλιον. καὶ ὁ ἄθλιος ἄνθρωπος οὐ πρότερον γεύεται, εἰ μὴ πρότερον αὐτῷ (ἑαυτῷ
0757A Syncel.) καταράσαιτο· καὶ ἀντὶ τοῦ εἰπεῖν λαμβάνοντα τὸν ἄρτον ἐκεῖνον τὸ Ἀμὴν, Οὐκέτι ἀνήξω πρὸς Κορνήλιον, λέγει.
Καὶ μεθ᾽ ἕτερα πάλιν ταῦτά φησιν.
0757D
Η′. Ὃν καὶ Μωσῆς ὁ μακάριος. De hoc Moyse Romanae
0758B urbis presbytero Cyprianus in epistolis loquitur saepius. Hic post passionem Fabiani Rom. urbis episcopi Decio 2, et Grato
Coss. anno Christi 250, comprehensus est una cum Maximo presbytero et Nicostrato diacono; et conjectus in carcerem, ibi defunctus
est, cum mansisset in carcere menses XI, dies XI, ut legitur in veteri libro de pontificibus Romanis. Quod confirmat etiam
Cyprianus in Epistola XV, ad Moysem et Maximum presbyteros et caeteros confessores, ubi inter caetera haec dicit. «Eant nunc
magistratus, et consules sive proconsules annuae dignitatis insignibus et duodecim fascibus glorientur. Ecce dignitas coelestis
in vobis honoris annui claritate signata est, et jam vertentis anni volubilem circulum victricis gloriae diuturnitate transgressa
est. Valesius. In Epistolis XVI et XXV. Cypriani ad hunc Moysen et socios confessores, necnon in Epistola XXVI, eorumdem
confessorum ad Cyprianum, Moysis nomen in capite caeterorum constanter praeponitur. Hunc in carcere defunctum Valesius existimat,
0758C nititurque his verbis Bucheriani catalogi in Fabiano: «Post mortem ejus (
Fabiani) Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus comprehensi sunt, et in carcerem missi. Eo tempore supervenit Novatus
ex Africa, et separavit Novatianum et quosdam confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses XI,
dies XI.» Sed catalogum illic accuratum non esse vel hinc probatur, quod Novatiani schisma sic narrat ut Moysi morte posterius,
cum ea anterius fuisse palam hic Cornelius testetur. Si vero Cyprianum consulamus, ad imitationem Cornelii titulos, quibus
Moysen exornat, pro diversis temporibus mutat. Nam in Epistola X, sequenti n. 5, respiciens ad id tempus, quo Moyses celebri
Novatiani Epistolae de Lapsis subscripsit, illum
tunc adhuc confessorem, pro tempore autem, quo ipse ad Antonianum scribebat,
nunc jam martyrem appellat. Verum neque inde quidquam certi adversus Valesii sententiam conficitur: cum Cyprianus etiam eos, qui etsi
0758D non torti, in carcere tamen vitam finiunt, martyres habendos censeat. Quamvis igitur in id propendeam animo, ut qui ob
egregium et admirabile martyrium commendatur, eum in diversis tormentorum generibus constanter perferendis mirabilem se exhibuisse credam: propter diuturnitatem
tamen durissimi carceris, quo a Christi confessione ad mortem usque deterreri non valuit, egregium et admirabile dici potuit
ejus martyrium. Moyses autem cum tantum esset presbyter, Novatianum communionis exsortem fecit, non potestate atque auctoritate
judicis, sed ea cautione qua cuique fideli uti licet erga eos, quorum fides perversa vitaque pestilens manifeste deprehenditur.
Coustant. Usitatiori modo nomen scribitur Μωυσῆς in
ms. Norfolc. Routh.
Ἀκοινώνητον ἐποίησε. Musculus vertit
excommunicavit. Christophorsonus vero
fidelium societate et communione interdixit, quod idem est. Ego vero hanc interpretationem probare non possum. Neque enim Moyses presbyter
0759A jus habuit excommunicandi presbyteros collegas suos: sed quod unum potuit, se a communione illorum separavit: cum scilicet
illi videndi ejus causa venirent in carcerem. Solent porro antiqui scriptores ita loqui de sacerdotibus qui ab aliorum communicatione
abstinent,
0759B quasi ipsi eos a communione sua separent. Paulinus presbyter in Vita B. Ambrosii. «Ipsum vero Maximum a communionis consortio
segregavit, admonens ut effusi sanguinis Domini sui ageret poenitentiam.» Qui Paulini locus ita intelligendus est ut dixi.
Neque enim Ambrosius Maximum Imperatorem a communione totius Ecclesiae sejunxit, cum nullum jus in eum haberet: sed tantum
a Maximi et episcoporum ejus communione abstinuit, ut ipse testatur in relatione sua ad Valentinianum. Vide quae supra notavi
de privata communione et excommunicatione. Caeterum quod hic scribit Cornelius Novatiano Moysis praejudicio condemnato, id
a Moyse paulo ante obitum mihi factum videtur. Nam initio quidem Moyses confessor cum Novatiano communicabat. Et cum clerus
Romanus epistolam illam ad Cyprianum scripsit quae inter Cypriani epistolas prima ac tricesima numeratur, adhuc Moyses pacem
cum Novatiano servabat.
0759C Ambo enim illi epistolae subscripserunt. Quinetiam Novatianus ipse epistolam eam composuerat, sicut testatur Cyprianus in
epistola ad Antonianum. Ex qua ingenium et eloquentiam Novatiani obiter licet cognoscere. Est enim epistola illa, ut fatendum
est, elegantissima. Scripta est autem, cum jam Moyses annum in carcere exegisset quod ex Cypriani Epistolis ad Moysem prius
datis aperte colligitur. Valesius.
Σὺν τοῖς πέντε πρεσβυτέροις. Quinam fuerint quinque illi presbyteri qui cum Novatiano schisma fecerant, mihi quidem incompertum
est. Neque enim puto esse Maximum presbyterum et confessorem, qui cum Urbano, Sidonio ac Nicostrato ac reliquis confessoribus
a Novatiano deceptus, ejus partes aliquamdiu fovit. Quippe Maximus et reliqui confessores, mortuo demum Moyse Novatiani partibus
sese adjunxerunt, ut testatur vetus auctor de Pontificibus Rom. «Eo tempore, inquit, supervenit Novatus ex Africa, et separavit
ab Ecclesia
0759D Novatianum et quosdam confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est.» Novatianus quidem ante Moysis obitum qui contigit
mense Februario, Decio 3 et Etrusco Coss. se ab Ecclesia sejunxerat: sed confessores nonnisi Moyse mortuo ad Novatiani partes
transierunt. Tanta vis atque auctoritas in Moyse erat. Idque certe innuit Cyprianus in epist. 51, his verbis. «Posteaquam
vos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi gloria vestra in carcere remansisset.»
Atqui constat confessores, nonnisi mortuo Moyse, ex carcere dimissos fuisse. Cur enim ipsi potius dimissi fuissent quam Moyses?
Post mortem igitur Moysis Novatianum secuti sunt. Quare non assentior Baronio, qui ad annum Christi 254, numero 66, ait confessores
adhuc in carcere positos, Novatiano adversus Cornelium favisse. Sed neque illud libens Baronio concesserim quod ibidem scribit
Moysem scilicet presbyterum Cornelio favisse adversus Novatianum. Mihi enim videtur Moyses paulo ante ordinationem Cornelii
e vivis
0760A abiisse. Quippe Cornelius anno Christi 251, Decio Augusto 3 et Decio Caesare Coss. mense Aprili juxta Baronii sententiam,
factus est episcopus: Moyses vero mense Februario ejusdem anni e vita discesserat, cum anni spatio in carcere permansisset
0760B ut supra observavi. Porro ex quinque illis presbyteris qui cum Novatiano ab Ecclesia se segregaverant, unus fuisse videtur
Maximus presbyter, Maximo illi confessori cognominis; quem Novatianus legatum postea misit in Africam. Valesius. Qui sint
illi quinque presbyteri Romani, qui cum Novatiano sese ab Ecclesia segregarunt, sibi incompertum Valesius fatetur. Maximum
tamen presbyterum, Maximo confessori cognominem, quem Novatianus legatum postea misit in Africam, quique Carthagine episcopus
ordinatus est, unum ex illis fuisse opinatur. Tillemontius. Hist. Eccl. tom. III, pag. 442, huic adjici posse putat Hippolytum,
qui Prudentio teste, Novatiano primum addictus, ac postmodum schisma ejus detestatus, labem illam celebri martyrio abstersit.
Hic cavendum, ne quinque presbyteri, quos Moyses martyr a communione sua segregavit cum iis confundantur quinque presbyteris
factionis Novati, de quibus Cyprianus
0760C tum infra Epist. 12 ad Cornelium, tum Epist. 40 ad plebem suam plura edisserit. Hi quippe Afri, illi Romani hi Felicissimo,
illi Novatiano addicti; pacem hi concedebant lapsis nulla exacta poenitentia, illi etiam poenitentibus negabant. Coustant.
Vix illud intelligerem, qua ratione dici posset a Valesio Moyses presbyter Cornelio haud favisse adversus Novatianum cum,
ut Coustantius supra monuit, Novatiani schisma Moysis morte prius fuisse Cornelius hoc loco testetur; nisi Valesius, sicut
Pearsonius in
Annal. Cyprian. ad an 251, § 1. Novatiani schisma propter lapsorum receptionem ante Cornelium episcopum factum contigisse statuisset; cui
quidem opinioni sese opponit Tillemontius not. III, in
Cornelium, Mem. vol. III, p. 347, ed Bruxel. Videtur tamen controversia saltem de iisdem recipiendis prius extitisse, quam factus esset Cornelius
episcopus. vid. supra pag. 28. Caeterum abest vox πέντε a
Cod. Norfolc. Routh.
Η′. Ἤδη δὲ ἴσθι γεγυμνῶσθαι καὶ ἔρημον γεγονέναι· καταλιμπανόντων αὐτὸν καθ᾽ ἡμέραν ἑκάστην τῶν ἀδελφῶν, καὶ εἰς τὴν Ἐκκλησίαν
ἐπανερχομένων. ὂν καὶ Μωσῆς, ὁ μακάριος μάρτυς, ὁ παρ᾽ ἡμῖν ἔναγχος μαρτυρήσας καλήν τινα καὶ θαυμαστὴν μαρτυρίαν, ἔτι ὢν
ἐν κόσμῳ, κατιδὼν αὐτοῦ τὴν θρασύτητα καὶ τὴν ἀπόνοιαν, ἀκοινώνητον ἐποιήσε σὺν τοῖς πέντε πρεσβυτέροις
0759A τοῖς ἅμα αὐτῷ ἀποσχίσασιν ἑαυτοὺς τῆς Ἐκκλησίας.
0760C
Θ′. Ἐπὶ Ῥώμης. Ἐπὶ τῆς Ῥώμης, ut paulo infra, et
0760D τὸν κατάλογον ms.
Norfolc. Routh.
Μνημονευει. Ista Eusebii verba nonnulli conferentes cum iis, quibus Hieronymus de Script. Eccl. c. 66. Cornelium ad Fabium
scripsisse tradit
de synodo Romana, Italica et Africana, sanctum illum doctorem ibi ad hanc Cornelii epistolam respicere arbitrantur. Sed alias potius commemorare videtur ejusdem
papae ad eumdem Fabium litteras, in quibus teste Eusebio pag. 242 «et Romanae synodi gesta, et omnium per Italiam et Africam
aliasque locorum illorum provincias sententiae declarantur.» Quorsum vero Cornelius ad Fabium scribens, sive episcoporum qui
Romano concilio adfuerant, sive eorum qui ejusdem synodi decreta per litteras comprobaverant, nomina et Ecclesias tam accurate
annotarit, e subjecta Cypriani epistola XII. n. 8. colligere licet, ubi cum idem praesul ad Cornelium proxime misisse se dixisset
«nomina episcoporum, qui sani et integri in Ecclesia catholica fratribus praesunt, statim adjungit: Quod utique de omnium
nostrorum, consilio placuit, ut
0761A erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, et scires tu et collegae nostri, quibus scribere, et litteras
mutuo a quibus vos accipere oporteret:» monetque caeteros, quos in epistola sua tacuit, vel sacrificio aut libello maculatos
esse aut haeresi perversos. Idem igitur praestitit et Cornelius, ut communione qui episcopi essent digni, qui indigni, non
lateret. Exinde, eademque de causa, Romanos pontifices operam dedisse conjectat Tillemontius, ut si qui episcoporum collegio
recens sociati essent,
0761B caeteri ubique terrarum praesules ea de re certiores fierent. Certe lecturi sumus Cyprianum a Stephano papa petiisse, ut
quem substitueret in Marciani Arelatensis episcopi locum, sibi quam primum significaret. Coustant. Ad Marciani hujus substitutionem
quod spectat, monuit Stephanum Cyprianus, ut adversus Marcianum Novatianistam, quocum communicare jam ante recusaverant Afri,
litteras ad Arelatenses mitteret, «quibus abstento Marciano alius in locum ejus substitueretur,» hoc est, exponente Fello,
«ibique hortaretur Arelatenses, ut ad episcopi electionem procederent.»
Ep. LXVIII, al. LXVII; vel, quod idem est, docente olim Richerio appendice ad vol. I.
Hist. Concil. Generalium, «exauctorato Marciano alium ab illo omnium consensu in ejus locum substituerent,» p. 802. Aliquid vero auctoritati litterarum
plus favens nobis suadere possit, non tantum verborum forma, sed etiam exemplum illud substitutionis nonnullorum episcoporum
a Cornelio modo narratum. Certe hoc apparet, curam aliquam Arelatensium ad Romani
0761C episcopi officium pertinuisse. Synodum autem illam Italicam, quam ex Eusebii verbis supra. Allatis sibi collegit Hieronymus,
tuetur quidem contra Pearsonium de eadem dubitantem Basnagius ad ann. 252. sect. VI. p. 366.
Annalium; an vero feliciter, judicent alii. Et nonnullos inveni viros doctos, post quam haec exaraveram, cum Pearsonio adhuc sentientes.
Hic denique cum veritatis tum S. Cornelii causa verba Cypriani apponam, qui una cum caeteris episcopis
0762A Africanis hoc olim statuerat, omnia integra reservanda esse, donec legati sui, alii item episcopi, pace restituta aut veritate
comperta Roma redirent; haec enim ad Cornelium postea scribit: «Quod divinitus evenisse et consilium nostrum providenter processisse
gaudemus. Sic enim nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce et manifestissima et firmissima comprobatione
fundata est, ut ex rescriptis collegarum nostrorum, qui ad nos litteras inde fecerunt, et ex relatione ac testimoniis
0762B coepiscoporum Pompeii et Stephani et Caldonii ac Fortunati ordinationis tuae et origo necessaria et ratio justa et gloriosa
quoque innocentia ab omnibus nosceretur.
Ep. XLV, seu XLVIII. Vid. et
Ep. ad Antonianum p. 68.» His insuper, quid de Novatiano atque causa ejus senserit magnus Dionysius Alex. ostenditur fragmento epistolae ejus
ad Cognominem Romanum episcopum apud Euseb, l. VII, cap. 8: Νοουατιανῷ μὲν γὰρ εὐλόγως ἀπεχθανόμεθα, inquit ille, διακόψαντι
τὴν Ἐκκλησίαν καὶ τινας τῶν ἀδελφῶν εἰς ἀσεββείας καὶ βλασφημίας ἑλκύσαντι, καὶ περὶ τοῦ Θεοῦ διδασκαλίαν ἀνοσιωτάτην ἐπεισκυκλήσαντι·
καὶ τὸν χρηστότατον Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ὡς ἀνελεῆ συκοφαντοῦντι. Ita quoque allocutus est ipsum Novatianum idem vir
Sanctus: Διονύσιος Νοουατῶ (Ναυατιανῷ aliter legitur) τῶ ἀδελφῷ χαὶρειν. Εἰ ἄκων, ὡς φὴς, ἤχθης, δείξεις, ἐὰν ἀναχωρήσῃς
ἑκών· ἔδει μὲν γὰρ καὶ πᾶν ὁτιοῦν παθεῖν, ὑπὲρ τοῦ μὴ διακόψαι τὴν Ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ.—καὶ νῦν δὲ εἰ πείσαιο ἢ βιάσαιο τοὺς
ἀδελφοὺς εἰς ὁμόνοιαν ἐλθεῖν, μεῖζον ἔσται σοι τοῦ σφάλματος τὸ κατόρθωμα. Euseb. VI. 45. De Novatiano
0762C autem Cornelium criminante Pearsonius loco supra commemorato, sed ad §. VII. haec scribit, «Interim Novatianus contra ordinationem
Cornelii aperte disputavit, eamque ut illegitimam publice traduxit et abrogare conatus est. Quod ut perficeret, multa Cornelio
ipsi nefanda objecit, librumque acerbationibus criminosis plenum evulgavit, praecipue illi minime a quopiam communicandum
esse docens, quod cum lapsis communionem haberet.» Routh.
Θ′. Καὶ ἐπὶ τέλει δὲ τῆς ἐπιστολῆς τῶν ἐπὶ Ῥώμης παραγενομένων ἐπισκόπων, τῆς τε τοῦ Νοουάτου κατεγνωκότων ἄβελτηρίας, κατάλογον
πεποίηται· ὁμοῦ τά τε ὀνόματα, καὶ ἧς ὁ καθεῖς αὐτῶν προηγεῖτο παροικίας, ἐπισημηνάμενος· τῶν τε μὴ παραγενομένων μὲν ἐπὶ
τῆς Ῥώμης, συνευδοκησάντων δὲ διὰ γραμμάτων τῇ τῶν προσειρημένων ψήφῳ, τὰς προσηγορίας ὁμοῦ καὶ τὰς πόλεις ὅθεν ἕκαστος
ὁρμώμενος ἐπέστελλε μνημονεύει. ταῦτα μὲν ὁ Κορνήλιος Φαβίῳ Ἀντιοχείας
0761A ἐπισκόπῳ δηλῶν ἔγραφε Cornelii haec attulit Eusebius in lib. VI
Hist. Eccles. cap. 43.
0734B
0734B
I.«Etenim Novatus, Ecclesiae Romanae presbyter, arrogantia adversus eos elatus, quasi nulla spes salutis ipsis posthac superesset,
tametsi omnia explerent quae ad sinceram conversionem puramque confessionem pertinent, propriae cujusdam sectae eorum qui
0734C tumore mentis elati seipsos Catharos cognominarunt, auctor exstitit. Ob quam rem cum Romae congregata esset Synodus, in
qua sexaginta quidem episcopi, presbyteri vero ac diaconi multo plures convenerunt: cumque in provinciis antistites quid agendum
esset seorsum consultassent, hujusmodi decretum cunctis promulgatum est. Novatum quidem et eos qui una cum ipso sese insolentius
extulerant, et quicumque inhumanissimae et a fraterna charitate alienae ejus opinioni consentire praesumpserant, alienos ab
Ecclesia habendos esse; fratres vero qui in calamitatem inciderant, poenitentiae remediis curandos esse et confovendos. Exstant
adhuc epistolae Cornelii Romanorum episcopi ad Fabium Antiochensis ecclesiae praesulem missae: in quibus et Romanae Synodi
gesta, et omnium per Italiam et Africam aliasque locorum illorum provincias sententiae declarantur. Aliae praeterea latino
sermone conscriptae exstant epistolae Cypriani et aliorum antistitum qui cum ipso in Africa
0734D congregati sunt. Ex quibus colligitur, ipsis etiam placuisse ut subveniretur iis qui in tentationem inciderant: utque auctor
nefariae opinionis simul cum iis qui ad partes ipsius desciverant, ab Ecclesiae catholicae consortio merito abdicaretur. His
adjuncta erat alia ejusdem Cornelii epistola de his quae in Synodo decreta fuerant: et rursus alia de facinoribus Novati;
ex qua nihil obstat quominus hic aliqua inseramus, ut historiae nostrae lectores, ea quae ad Novatum pertinent perspicue cognoscant.
Igitur Cornelius Fabium docens cujusmodi ingenio ac moribus fuisset Novatus, ita scribit. Atque ut scias, etc.» Ad Fabium
0735B Antiochenum, qui Novatiani schismati, ut tradit Eusebius, cap. 44, aliquando favebat, haec epistola de rebus gestis Novatiani,
una cum illa saltem, quae primo nominatur, movendi et convertendi animum ejus gratia missa est. Omnes vero, quippe cum de
eadem re agerent, simul junctae ad Eusebii manus pervenerant. Ait autem Petrus Coustantius, qui fragmenta sequentia in
Roman. Pontif. Epp. ad p. 146, et seq. edidit: «Hieronymus lib. de Viris illustr. quatuor Cornelii ad Fabium epistolas recensens hanc
valde prolixam fuisse testatur. Post damnatum in Italiae atque Africae conciliis Novatianorum errorem, et post confessorum, Maximi et sociorum,
reditum ad Ecclesiam, cum Novatianus jam
nudatus ac pene solus remansisset, fratribus quotidie eum deserentibus et ad Ecclesiam redeuntibus (Vid. fin. horum excerptorum), adeoque aliquanto post superiores
epistolas scripta fuit.» Haec ille. Recte autem statuit Valesius, Eusebium tres duntaxat Cornelii recensere epistolas; iisdem,
ni fallor, rationibus inductus,
0735C quibus Cotelerius ad
Epist. Polycarpi, § 3, ubi, pluribus exemplis adductis, ostendit vir eruditus de una epistola interpretanda esse Eusebii verba, ἐπιστολαὶ Κορνηλίου,
ut vidit vertitque ipse Hieronymus, «Cornelius scripsit epistolam ad Fabium,» qui tamen in alia epistola Cornelio attribuenda
erravit. Idem quod Valesius Fabricius statuit in notis ad aliud Hieronymi caput, hoc est LXXII. Sed aliter Tillemontius, in
Mem. Eccl. Not. XII, in
Cornelium, et Valesius ipse latine verterat, «Epistolae Cornelii.» Simile tamen statuendum videtur de Cypriani atque Afrorum litteris,
quam quidem epistolam vocat Rufinus «librum magnificentissime scriptum,» quamque imprudens Hieronymus Cornelio attribuit.
Vid. supra not. ad Hieron. Dum vero ostendit Valesius, graeco sermone scriptas videri Cornelii primam quidem ac tertiam epistolas,
illud interea haud capio, quamobrem censeat ille epistolam alteram de Synodi decretis latine conscriptam fuisse, siquidem
0735D omnes ad Fabium hominem graece loquentem scriptae esse videntur, et illa synodorum decreta tam in prima epistola quam in
secunda isthac commemorabantur, nisi propterea ad alium quem praeter Fabium hanc secundam missam fuisse putaveris. De Fabii
autem favore erga partes Novatianas plus aliquid notandum esse duxi. Dionysius Alexandrinus ait Eusebius, lib. VI.
Hist. c. 46. Κορνηλίῳ τῷ καταὰ Ῥώμην γράφει, δεξάμενος αὐτοῦ τὴν κατὰ τοῦ Νοουάτου ἐπιστολήν· ὧ καὶ σημαίνει δηλῶν ἑυτὸν παρακεκλῆσθαι
ὑπό τε Ἐλένου τοῦ ἐν Τάρσῳ τῆς Κιλικίας ἐπισκοποῦ, καὶ τῶν λοιπῶν τῶν σὺν αὐτῷ· Φιρμιλιάνου τε τοῦ ἐν Καππαδοκίᾳ, καὶ τοῦ
κατὰ Παλαιστίνην Θεοκτίστου, ὡς ἂν ἐπὶ τὴν σύνοδον ἀπαντήσει τὴν κατὰ Ἀντιόχειαν, ἔνθα τοῦ Νοουάτου κρατύνειν τινες ἐπεχείρουν
τὸ σχίσμα· πρὸς τούτοις ἐπιστέλλει μηνυθῆναι αὐτῷ Φάβιον μὲν κεκοιμῆσθαι· Δημητριανὸν δὲ διάδοχον ἐκείνου τῆς κατὰ Ἀντιόχειαν
ἐπισκοπῆς καθεστάναι. Ad quae verba, ἔνθα
0736B τοῦ Νοουάτου κρατύνειν τινες ἐπεχείρον τὸ σχίσμα, Georgius Syncellus ad pag. 365
Chronographiae suae Fabium ipsum Antiochenum episcopum cum fautoribus istis Novatiani conjunxit. Et Eusebius quidem ineunte capite 44, ejusd.
lib. de Fabio ὑποκατακλινομένῳ πῶς τῷ σχίσματι locutus fuerat; haec ipsa tamen verba propensionem in Novatianum plane exiguam
notant, non acre schismatis confirmandi studium. Certe mortuo jam Fabio de Novatianistarum his motibus Cornelium certiorem
fecit Dionysius, neque constat concilium Antiochenum indictum fuisse Fabio vivo, etsi, quod minus etiam probabile est, asserit
Valesius ad lib. VII, c. 5,
Eusebianae Hist., Fabium congregato concilio Novatianam sententiam stabilire conatum fuisse; hoc enim ipsum concilium ad quod invitatus erat
ab episcopis Dionysius contra Novatianizantes, ut verisimilius videtur, indictum est. Caeterum post verba in contextu ἵνα
δὲ γνῷς, interpungendum foret, si ὅτι ac verba sequentia pendere illis εἰπεῖν βούλομαι dixeris.
0736C Routh.
Θαυμάσιος οὗτος. Novatianus scilicet, quem vago pronomine designare Cornelius pro more satis habet. Coustant.
Μαξίμος πρεσβύτερος. De hoc Maximo presbytero, Urbano et Sidonio confessoribus, qualiter relicto Novatiano ad Ecclesiam catholicam
reversi sint, vide Epistolam Cornelii Papae ad Cyprianum. (Quae supra posita est.) Fuit etiam eodem tempore alter Maximus
presbyter Ecclesiae Rom. quem Novatianus legatum in Africam misit ad Cyprianum una cum Machaeo et aliis: sed Cyprianus eos
a communione sua removit. Postea schismatici Maximum hunc episcopum in Africa fecere, ut docet Cyprianus in Epistola ad Cornelium.
Valesius. De his confessoribus vide Cypriani Epistolas 27, 54, ed. Oxon. Pam. 23. 51 et Cornelii ad Cyprianum 49. ed. Oxon.
Pam. 46. Reading.
Κελερῖνος. Cum Cyprianus, quoties eorumdem confessorum
0736D mentionem facit, ubique Macarium Celerini hujus loco memoret, existimat Tillemontius eumdem confessorem duplici, Macarii
scilicet ac Celerini, nomine donatum: simulque monet hunc alium esse a Celerino Carthaginensis ecclesiae lectore, saepius
apud Cyprianum commendato. Coust.
Διενέγκας. Διανύσας ed. R. Steph. sed in codice Medicaeo scribitur Διενέγκας apud Georgium Syncellum Διενεγκών. Sed Mazarinus
codex adstipulatur Medicaeo; item Fuketianus et Savilianus. Valesius. Addidit
Christoph. Lectt. Strothius.
codicem Norfolc. ego.
Καὶ ψευδολογίας. Καὶ τὰς ψ. «Ms. Savil.
seu Bodl.
et Georgius Syncell.» qui haec in
Chronographia sua attulit. Routh.
Τὴν ἀκοινωνησίαν. Ita loqui videtur Cornelius propter peculiarem Novatiani opinionem, quam Eusebius lib. VI, c. 43. Μισαδελφὴν
καὶ ἀνανθρωποτατὴν, «a fraterna
0737C charitate abhorrentem et inhumanissimam» vocat: quia videlicet haereticus iste lapsis communionis ac pacis spem omnem adimebat.
Eadem haeresis et apud Cyprianum in Tractatu ad Novatianum, et ab Hieronymo initio epistolae ad Oceanum, «Caina haeresis»
appellatur, licet diversa quadam ratione. Sic nempe nuncupatur a praedicti tractatus scriptore, quia «nonnisi tantum occidere
gestit;» ab Hieronymo autem, quia Caino similis desperanti ac dicenti, «Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear,» peccatis
nonnullis veniae spem prorsus negat, adeoque «dicit aliqua esse peccata quae Christus non possit purgare sanguine suo.» Coustant.
Τοῦτο μὲν ἐπισκόπων, etc. Quinque adfuis e Epist. VI, n. 2. (epist. superioris) dicuntur. Mirum est tantum hic presbyteros
memorari, ac taceri diaconos aliosve clericos, praesertim cum laici etiam adfuerint. In epistola quidem VI, n. 2, dicitur
presbyterium hac occasione contractum. Sed hoc vocabulo cleri coetus a potiori ejus parte designari solebat. Forte
0737D etiam eadem ratione hic presbyterorum nomine totus clerus significatur. Coustant.
I. Ut autem scias qualiter admirandus ille dignitatis
0736A episcopalis cupiditate incensus, et temerariam atque effrenatam illam ambitionem suam intra se tegens latuit, dum hoc vesaniae
velamentum obtendit, quod Confessores ab initio secum habuisset, volo enarrare. Maximus nostrae ecclesiae presbyter et Urbanus
egregiam ex iterata confessione gloriam adepti, Sidonius quoque et Celerinus, vir qui cuncta tormentorum genera per Dei misericordiam
fortissime sustinuit, et fortitudine fidei suae infirmitatem carnis roborans, adversarium penitus devicit: hi igitur viri
cum cognovissent illum, et fraudem ejus ac versutiam, necnon perjuria et mendacia, atque a societate et communione abhorrentem
ejus animum et
0738A lupinam consuetudinem deprehendissent, ad sanctam Ecclesiam reverterunt: cunctasque illius praestigias et flagitia, quae
jam pridem intra se occultans reprimebat, praesentibus aliquot episcopis, ac presbyteris et laicis quam pluribus evulgarunt,
ingemiscentes et dolentes, quod a fraudulenta et maligna illa bestia inducti, ad modicum tempus ab Ecclesia defecissent.
II.
Deinde post pauca ait: Vix credibile est, frater charissime, quantam in eo varietatem ac mutationem brevi temporis spatio factam conspexerimus.
Nam egregius ille, qui tremendis quibusdam sacramentis fidem fecerat, sese episcopatum nequaquam concupiscere, repente episcopus
tamquam ex machina aliqua
0738B in medium projectus apparet. Nempe ille dogmatum conditor atque ecclesiasticae disciplinae propugnator, cum episcopatum
sibi a Deo minime concessum praeter fas arrogare atque subripere conaretur, duos sibi socios deploratae salutis delegit, quos
in exiguam atque vilissimam Italiae partem destinaret: ut inde accitos episcopos tres, homines plane rudes ac simplices, fraudulenta
quadam molitione deciperet, affirmans atque constanter asseverans, ipsos quam primum Romam proficisci oportere, ut omnis undecumque
orta discordia, ipsorum una cum
0740A aliis episcopis interventu sedaretur. Qui cum advenissent, homines, ut jam diximus, simplicioris ingenii, nec in his perditorum
artibus ac fallaciis satis triti, eos ille a quibusdam sui similibus, quos ad id comparaverat, inclusos, hora decima temulentos
et crapula oppressos, imaginaria quadam et vana manuum impositione episcopatum sibi tradere per vim cogit: eumque, cum nullo
sibi competat jure, per insidias atque fraudem vindicat. Nec multo post
0742A unus ex illis episcopis ad Ecclesiam rediit, cum lamentis et fletibus peccatum suum confitens. Quem nos, cum universus populus
praesens deprecatus esset, ad communionem laicam suscepimus. Reliquis etiam (duobus) episcopis successores ordinavimus, eosque
in loca illorum misimus.
III. Ille ergo Evangelii vindex ignorabat unum episcopum esse oportere in Ecclesia catholica? in qua non ei latebat (quomodo
enim latere posset?)
0744A presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et
lectores cum ostiariis quinquaginta duos, viduas cum thlibomenis plus mille quingentas.
0746A Quibus universis Domini gratia et benignitas alimenta suppeditat. Neque tamen tanta tamque necessaria in Ecclesia multitudo,
tam ingens numerus divinae providentiae copiis opulentus et abundans, cum immenso atque innumerabili populo, ab hujus modi
desperatione et audacia eum deterruit, et ad Ecclesiam revocavit.
4.
Rursum et aliis interjectis haec addit. Agedum, exponamus deinceps, quibus operibus quibusve vitae institutis episcopatum ambire ausus sit. Num propterea quod ab
initio vitam in Ecclesia exegerit, et multa pro ipsa certamina subierit, atque in multis magnisque periculis religionis causa
fuerit? Minime vero: quippe cui fidei suscipiendae occasio fuit Satanas
0746B in illum ingressus, ac diu in ipso commemoratus.
0748A Qui quidem, cum ei ab exorcistis subveniretur, in morbum gravissimum collapsus, ita ut jamjam moriturus existimaretur; in
ipso lecto, in quo jacebat, perfusus fidem suscepit: si tamen homo hujuscemodi suscepisse dicendus est. Sed neque postquam
liberatus
0750A est a morbo, reliqua percepit, quae secundum regulam Ecclesiae percipienda sunt, neque ab episcopo consignatus est. Hoc
autem signaculo minime percepto, quomodo Spiritum sanctum potuit accipere?
0752A 5.
Et iterum aliquanto post dicit. Qui persecutionis tempore prae metu ac nimio vitae amore presbyterum se esse negavit. Admonitus enim ac rogatus a diaconis,
ut e cubiculo in quo se ipsum incluserat egressus, fratribus succurreret, quantum presbytero liceret ac fas esset fratribus
in periculo constitutis et auxilio indigentibus subvenire: tantum abfuit ut rogantibus diaconis morem gereret, quin potius
indignabundus abiit ac discessit. Neque enim presbyterum se amplius velle esse respondit: sed alterius philosophiae amore
ac studio teneri.
6.
Paucis autem transcursis, haec rursum adjungit
0752B
dicens. Nam praeclarus ille vir Ecclesiam Dei dereliquit,
0754A in qua post susceptam fidem presbyterio cohonestatus est per gratiam et indulgentiam episcopi, qui imponens ei manum ad
presbyterii ordinem eum provexit. Intercedebat omnis clerus, et multi ex laicis, eo quod non liceret eum, qui quemadmodum
et ille in lectulo urgente morbo perfusus fuisset, in clerum aliquem assumi. Verum rogavit episcopus ut eum unum ordinare
sibi permitteretur.
0756A 7.
Deinde aliud adjungit facinus omnium, quae ab illo commissa sunt, longe gravissimum, ita dicens. Etenim oblationibus factis portionem singulis dividens, dum eam tradit, miseros homines benedictionis loco jurare cogit,
manus ejus qui portionem accepit, ambabus manibus suis comprehensas retinens, nec prius dimittens, quam jurati ista dixerint
(ipsis enim utar illius verbis): Jura mihi per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, te numquam
0758A partes meas deserturum, nec ad Cornelium amplius esse rediturum. Et miser homo non prius gustat, quam sibi ipse malum imprecatus
sit. Et cum panem illum accipiens dicere debuisset, Amen; ejus loco dicit, Non revertar deinceps ad Cornelium.
8.
Et post alia rursum haec dicit. Jam vero scias illum nudatum ac desertum esse, fratribus eum quotidie derelinquentibus, et ad Ecclesiam redeuntibus. Quem
etiam Moyses beatus martyr, egregio et admirando martyrio nuper apud nos perfunctus, dum adhuc superstes esset, audaciam et
amentiam ejus perspectam habens, a communione sua separavit una
0760A cum quinque presbyteris, qui se pariter cum illo ab Ecclesia segregarant.
9.
De reliqua epistola Eusebius istud dumtaxat summatim subnectit: Sub finem autem epistolae catalogum texuit episcoporum, qui Romam convenientes, amentiam Novati (
leg. Novatiani) condemnaverant, nomina quoque illorum et quam quisque regebat ecclesiam adscribens. Eorum item, qui Romae quidem
0762A minime adfuerant, superiorum tamen sententiam suffragio suo approbaverant, vocabula et civitates, unde singuli litteras
dederant, accurate commemorat.