S. Cypriani Ad Antonianum Epistolae Pars Altera.
0779B
Argumentum.—
Lapsis in exitu subveniendum, nec tamen par omnium conditio; favorabilia imprimis Libellaticorum causa; Novatianus Stoicorum
placita Ecclesiae invexit.—In re ancipiti lenior pars habeatur.—Nequaquam ob indulgentiam in lapsos Christiani a martyrio
avertendi; qui pacem Lapsis denegant, S. Scripturis repugnant. De Novatiani philosophi et stoici caractere.—Ex admissis ad
poenitentiam moechis sequitur et Lapsos admittendos. Qui ablata spe veniae, ad poenitentiam suadet, irridet.
0779C
XIII.—
Offocari. Quamvis non dubitem plurimos mutationem a me in hoc loco factam improbaturos, parum videlicet curantes an hoc aut alio modo
legatur, modo sensus idem sit, praesertim si minus habeat molestiae et difficultatis, feci tamen, et hinc sustuli vocem
suffocari suppositam verae lectioni ab imperitis librariis; quibus cum
offocari vocabulum esset incognitum.
0779D ei pro sua audacia substituerunt lectionem quam crediderunt melius convenire. Porro istam restitutionem esse necessariam
probatur auctoritate multorum veterum exemplarium. Reperi quippe scriptum
offocari in quatuordecim libris veteribus, et idem de quinque Anglicanis testatur editio in eo regno facta. Tertullianus in calce
libri de Idololatria:
Quicunque fluctus ejus offocant. Hieronymus in epistola consolatoria ad Virginem:
Quod reprimit non offocat, sed includit. Augustinus lib. V
Confess. cap. 11:
Sed me maxime captum et offocatum quodam modo de primebant corporalia meditantem. Seneca in libro de Brevitate vitae cap. 2:
Aspice illos ad quorum felicitatem concurritur, bonis suis offocantur. Festus:
Offucare, aquam in fauces mittere ad sorbendum. Glossae veteres in codice quorumdam Cyrilli scriptorum repertae: ἀποπνίγω,
offoco, suffoco. Onomasticon Graeco-Latinum, olim quidem editum Basileae, sed postea recusum a Bonaventura Vulcanio:
offoco, ἀποπνίγω. Florus lib. II, cap. 11, loquens de Gallograecis:
Sed alligati miraculo quidam fuere quum catenas morsibus et ore tentassent, quum offocandas invicem fauces praebuissent.
0780C Sic quoque dicebant
obrogare, ut apud T. Livium, Ciceronem, Florum, ac fortasse alibi. Apud sanctum Augustinum lib. VI, contra Donatistas. cap. 17, scriptum
est,
damnationis ira et erroris offectura. Ubi clarissimi auctores novae editionis operum sancti Augustini monent editiones Amerbachii et Erasmi habere
offocatum, plerosque vero codices mss.
offectura,
0780D apud Cyprianum vero legi
offectura. Nimirum in sententia quam in causa baptismi haereticorum protulit Munnulus a Girba in concilio Carthaginensi, ut illic dicemus.
Baluz.
Aequandi sunt. Sex libri veteres habent
aequatus est ille. Quae lectio potest esse bona. Baluz.
Luctatus. Fatendum est hanc lectionem repertam a me fuisse in solo codice Fossatensi sane optimo et in vetustissimis editionibus. Alii
libri, in majori sane numero, habent
reluctatus. Ego tamen eam lectionem praefero quam posui, quia luctari est proprie pugilum, cujusmodi fuere martyres, quos certum est
non fuisse reluctatos, sed tormenta et mortes lubenti animo pertulisse. Ipse Cyprianus in libro
ad Demetrianum. pag 221, ait:
Nemo nostrum quando apprehenditur reluctatur. Et in libro
de Bono Patientiae, pag. 250, loquens de Abele, ait:
Adversus fratrem fratricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. Baluz.
Perfunctione. In quinque libris veteribus scriptum est
passione. Alii quinque et duo Anglicani et editio Morelliana
pactione. Alii duo
passione vel patione.
0781C
Multas viventes. Ita libri decem veteres. Alii duo et editiones antiquiores habent
salvatas. Codex Corbeiensis,
solventes, manifesto errore. Baluz.
XIII. Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est,
et periclitantibus pax data est,
0779C offocari
0779C
Sic Bod. 1, 2. Lam. Ebor. Nc. 1. Lin.
a nobis non possunt aut opprimi, aut vi et
0780B manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis
in hoc indicium
0779C Judicium
Oxon.
divinae pietatis
0779C Pietatis
Cod. S. Dyon. Rem. Patientiae.
et paternae lenitatis
0779C Lenitas
Fux.
appareat, quod qui pignus vitae in data pace percipiunt, hic quoque
0780C Hi quoque
Neap.
ad vitam percepta pace teneantur. Et idcirco si, accepta pace, commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari,
cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Nec tu existimes, frater charissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos
cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificaverunt et conditio frequenter et causa diversa sit.
Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, et qui luctatus et congressus diu
ad hoc funestum opus necessitate
0780C Necessitate compulsus est nec ille qui
Cod. Gratianop.
parvenit, ille qui et se et omnes suos prodidit, et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedeus uxorem et liberos
0780C et domum totam periculi sui perfunctione
0780C Pactione
Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Nc. 1. Ver. Passione
Ben. Neap.
0781A protexit, ille qui inquilinos
0781C Ille qui intimos
Bod. 1.
vel amicos suos ad facinus compulit, et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres
0781C Fratres, sed etiam plures
Gratianop.
etiam plurimos, qui extorres et profugi recedebant, in sua tecta et hospitia recepit
0781C Hospitatus cepit
Bod. 3.
, ostendens et offerens Domino multas animas viventes
0781C Multa solventes
Corb.
et incolumes quae pro una saucia deprecentur.
0781C
XIV.—
Episcopo tractante. Optatus lib. V:
Restat ut dicitis eum cum populo communicasse. Et locutum cum esse aliquid in populo constat, sed insinuandi alicujus
0781D
rei causa, non tamen tractandi, quod est episcoporum. Vide notas nostras ad Lupum Ferrariensem, pag. 479. Baluz.
Auditis nobis. Emendatio supra lineam in codice Monasteriensi,
auditis nostris lamentationibus. Ex glossemate nimirum. Baluz.
XIV. Cum ergo inter ipsos qui sacrificaverunt multa sit diversitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos
cum iis qui sacrificaverunt jungere, quando is cui libellus acceptus est dicat: Ego prius legeram, et episcopo tractante,
cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulachra servum Dei adorare debere; et idcirco, ne hoc facerem quod non licebat,
cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum
0781B vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere
0781C Mihi omnino non
Vat.
, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam. Nunc tamen etiam iste qui libello
maculatus est, postea quam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, et os ejus feralis
cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur, et quod deliquerit
nunc admonetur, et non tam crimine quam errore deceptus, quod jam de caetero instructus et paratus sit contestatur.
0781D
XV.—
Lassam. Veteres editiones et plures libri veteres habent
lapsam. Quae lectio confirmari potest ex Evangelio secundum Matthaeum ad quod respicit hic locus, ex quo constat ovem illam non fuisse
simpliciter lassam, sed lapsam. Ego tamen praefero priorem lectionem. Nam ovis illa recte dicitur lassa quae multum errando
laboraverat, ut verbis utar Hieronymi in epistola
de Filio prodigo ad Papam Damasum. Baluz.
XV. Quorum si poenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis,
quos incolumes reservaverant, in haeresim vel schisma
0781C In haeresin ut in schisma
Mr.
, diabolo invitante, rapiuntur;
0781C et adscribetur nobis in die judicii nec ovem sauciam
0782A curasse, et propter unam sauciam multas integras perdidisse, et cum Dominus, relictis nonaginta novem sanis, unam errantem
et lassam quaesierit, et inventam humeris suis ipse portaverit (Luc. XV; Matth. XVIII) , nos non tantum non quaeramus lapsos
0781C Lassos
Lam. Bod. 2. Ebor. Nc. 1. Ver.
, sed et venientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc vastare et lacerare non desinant, occasionem canibus
et lupis demus
0782C Lupis dabimus
Bod. 3.
ut quos persecutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. Et ubi erit, frater charissime,
quod Apostolus dicit:
Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur. Imitatores mei estote, sicut et
ego Christi
(I Cor. X, 33, XI, 1) . Et iterum:
Factus sum infirmus infirmis, ut infirmos lucrarer (I Cor. IX, 22) . Et iterum:
0782B
Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur unum membrum, collaetantur et caetera membra (Ibid. XII, 26) .
0781D
XVI.—
Peccata paria. Hieronymus in epistola ad Pammachium
de Dormitione Paulinae, in libro primo
adversus Pelagium, et lib. II
adversus Jovinianum, ait Stoicos contendisse peccata esse paria. Lactantius cap. 38 Epitomes, loquens de Zenone, Stoicorum magistro:
0782C
Nam quod dicit paria esse peccata ex eadem immunitate est qua misericordiam velut morbum insectatur. Plutarchus in libro
de Stoicorum Repugnantiis scribit neque peccatum peccato majus esse neque virtutem virtuti praestare. Cassianus, lib. V, cap. 11:
Cunctarum namque virtutum et una natura est, licet
0782D
in multas dividi species et vocabula videatur. Seneca Epist. 120:
Sunt enim virtutibus vitia confinia. Et Hieronymus adversus Luciferianos:
Vicina sunt vitia virtutibus. Sic etiam Quintilianus lib. III, cap. 7, et lib. VIII, cap. 3. Cicero, lib. III Officiorum:
A me ipso dissertatum est, qui unam habet omnes habere virtutes. Vide etiam Paradoxa, ubi fusius ista tractantur. Et tamen idem in libro primo
de Oratore scripsit spinosam et exilem orationem eorum esse qui dicunt qui virtutem habeat eum omnes habere. Sententiam illam videtur
non approbasse Seneca. Ait enim in Epistola 66:
Quomodo possunt paria bona esse? Ergo virtutes inter se pares sunt. Vide ibi Muretum. Vide etiam sancti Augustini responsionem ad epistolam Nectarii de negotio Calamensi. Baluz.
Lenis nimis In sex libris nostris antiquis et in quatuor Anglicanis scriptum est
lenissimus. Quod propius accedit ad editionem vulgatam libri
Numerorum, quae habet
mitissimus. Baluz.
Misertus est. Ita primus scripsit Erasmus. Hanc
0783D autem lectionem deprehendi in novem codicibus antiquis. In tribus aliis et in antiquis editionibus legitur
misericors est. Quae est lectio vulgatae editionis Evangelii secundum Lucam. Baluz.
XVI. Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater charissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et virum gravem non
facile flecti oportere. Inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat,
Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8 , vitanda sunt a nobis quae non
0782C
Sic Lam. Bod. 3. Ebor. Lin. Nc. 1. Vitanda quae non
Oxon.
de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. De Moyse autem legimus in Scripturis dictum:
Et fuit Moyses homo lenis nimis
0782C Lenissimus
Lam. Ebor. Bod 2. Nc. 1.
(Num. XII, 3) . Et Dominus in Evangelio suo dicit:
Estote misericordes
0782C Estote ergo misericordes
Bod. 3. Quomodo et Pater
Ver.
,
sicut et Pater vester misertus est
0782C Misericors est
Bod. 3.
vestri
0782C (Luc. VI, 36) . Et iterum:
Non est opus sanis medicus,
0783A
sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Quam potest exercere medicinam qui dicit: Ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est. Opem
nostram
0783C Opem nostram et medelam vulneratis
Bod. 1.
, medelam nostram vulneratis exhibere debemus. Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos quos persecutione
funesta sauciatos
0783C Saucios
Lam. Bod. 2. Ebor. Nc. 1.
videmus: qui si in totum mortui essent, numquam de eisdem
0783C Nunquam iidem
Bod. 3.
postmodum et confessores et martyres fierent.
0783D
XVII.—
Cum solatio. Ita septem libri veteres et editio Manutiana. Veteres itaque editiones et alii septem libri veteres habent
consolatio. Negatio deest in quatuor antiquis. In uno meo scriptum est,
in consolatione pacis et communicationis abscedit. Baluz.
XVII. Sed quoniam est in illis quod poenitentia sequente
0783C Poenitentia frequenter
Lam. Ebor. Lin. Nc. 1. Bod. 2
revalescat ad fidem, et ad virtutem de poenitentia robur
0783C De poenitentiae robore
Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Poenitentiae robur armatur
Vatic.
armatur, quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles
se vias et saecularia opera convertat, vel ad haereticos et
0783B schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat; ubi, etsi occisus propter nomen
0783C Nomen Christi
Bod. 2.
postmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus et ab unitate atque a charitate divisus, coronari in morte non poterit. Et ideo
placuit, frater charissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri: quia
Exomologesis apud inferos non est, nec ad poenitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus poenitentiae subtrahatur.
Si praelium
0783C Si ergo praelium
Lam. Ebor. Nc. 1.
prius venerit, corroboratus a nobis invenietur armatus
0783C Invenietur et armatus
Lam. Ebor. Lin. Nc. 1.
ad praelium. Si vero ante praelium infirmitas urserit
0783C Infirmitas venerit
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
, cum solatio pacis et communicationis abscedit.
0783D
XVIII.—
Sustinete. Codex Sorbonicus,
sustinentes. Fuxensis,
portate. Et haec est lectio vulgatae editionis epistolae
ad Galatas. Baluz.
Suffragatorem. Lectio vulgata, quam plerique codices antiqui praeferunt, habet
justum. In quinque
0784D tamen aeque antiquis scriptum est
suffragatorem. Quo etiam modo legi in Affligemensi testatur Pamelius. Ego vero puto hanc lectionem esse meliorem, tum quia Angli testantur
in codice Bodleiano legi
Ipse est suffragator et deprecator, tum quia ea recedit ab editione vulgata epistolae Joannis. Cyprianum autem constet usum non esse editione qua nos hodie utimur.
Mox enim ipse scribit
delictis, ut solet, pro eo quod in nostra vulgata legitur
peccatis. Quamquam
peccatis vidi scriptum in duobus antiquis exemplaribus, per audaciam, ut puto, eorum qui putabant loca sacrae Scripturae allegata
a Cypriano debere emendari secundum editionem nostram vulgatam. Porro arbitror eum qui scripsit codicem Bodleianum legisse
suffragator in suo exemplari et istud explicare volentem
0785B addidisse
et deprecator. Certum enim est unum horum vocabulorum sufficere. Baluz.
XVIII. Neque enim praejudicamus Domino judicaturo quo minus si poenitentiam plenam et justam
0783C peccatoris invenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum
0783C Fuerit statutum
Lam. Ebor. Nc. 1.
. Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit, Deus, qui non deridetur, (Gal. VI) et qui cor hominis intuetur
(I Reg. XVI) , de his quae nos minus perspeximus judicet et servorum
0784A suorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater charissime, debeamus scriptum esse,
Frater fratrem adjuvans exaltabitur, (Prov. XVIII 19) et Apostolum quoque dixisse:
In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini, alterutrum onera
0783C Onera vestra
Lam. Ebor. Nc. 1.
sustinete, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2) , item quod superbos
0783D Item superbos
Lam. Ponit
Lam.
redarguens et arrogantiam frangens, in epistola sua ponat;
Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12) ; et alio in loco dicat:
Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere
0784C Stabilire
Lam. Lin. Ebor. Bod. 1, 2, 3. Nc. 1.
eum (Rom. XIV, 4) . Joannes quoque Jesum Christum Dominum nostrum advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens:
Filioli mei, ista scribo vobis ne
0784B
delinquatis; et si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum suffragatorem, et ipse est deprecatio
0784C Ipse est suffragator et deprecator
Bod. 3. Ipse deprecator
Lam.
pro delictis nostris (I Joan. II, 1, 2) . Et Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit:
Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius liberabimur
0784C Eliberabimur
Ver. Man.
per illum ab ira (Rom. V, 8, 9) .
XIX. Cujus pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nec duri, nec in fovendis fratribus
0784C
Sic Bod. 1, 2. Sacerdotes
Oxon. Lam. Ebor. Lin. Nc. 1. Et duri
Bod. 3.
inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et flere cum flentibus, et eos quantum possumus auxilio et solatio nostrae
dilectionis erigere, nec adeo immites et pertinaces
0784C Pertinaces atque contumaces
Cod. Gratianop.
ad eorum poenitentiam retundendam
0784C
Sic Bod. 1, 2. Lam. Ebor. Mr. Refundendam
Imp.
, nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam
0784C Laxandum esse debemus
Lam. Ebor. Bod. 2.
. Jacet
0784C ecce saucius frater ab adversario in acie vulneratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur
ne in totum pereat quem redemit
0784C Pereat quod
Bod. 3.
. Cui de duobus assistimus, in cujus partibus
0784C Cujus parte
Bod. 1. Neap.
stamus? Utrumne diabolo
0784C Diabolo facimus
Lam.
favemus ut
0785A perimat, et semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelio sacerdos
0785B
Sic Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 1, 2.
et levites, praeterimus? (Luc. X.) An vero ut sacerdotes Dei et Christi, quod Christus et docuit, et fecit imitantes, vulneratum
de adversarii faucibus rapimus, ut curatum
0785B Nunc curatum
Bod. 1. 3.
Deo judici reservemus
0785B Reservamus
Bod. 1.
.
0785B
XX.—
Nam et moechis. In duobus antiquis exemplaribus additur
id est adulteris. Sed istud est glossema. Decretum Papae Zephyrini apud Tertullianum in libro de Pudicitia:
Ego et moechiae et fornicationis delicta poenitentia functis dimitto. Ubi obiter admoneo Baronium et Rigaltium male existimasse edictum Zephyrini ita conceptum fuisse:
Episcopus episcoporum edicit. Ego et moechiae, etc. Episcopi enim Romani numquam usi sunt ambitioso illo et invidioso loquendi modo, praesertim in illa antiquitate. Sua
tantum nomina praeferebant, ut videre est etiam in
0785C epistolis papae Cornelii ad Cyprianum. Baluz.
Aliud missum in carcerem non exire inde, etc. Eadem sunt Cypriano:
ad veniam stare, missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem, et pro peccatis longo dolore cruciatum
emundari, et purgari diu igne.
Eadem etiam e contrario ad gloriam pervenire, statim fidei et virtutis accipere mercedem et peccata omnia passione purgasse.
Per quae distinguit haud dubie statum lapsorum post hanc vitam qui nondum poenitentiam compleverant, a statu Martyrum. Atque
adeo mire facit hic locus ad confirmandam Ecclesiae traditionem de Purgatorio, quod etiam ante me animadvertit reverendiss.
guidixiensis episcopus Martinus Peresius Ayala. Alludit autem ad Scripturas, Matth. V, et I Cor. III. Illam eodem modo interpretantur
D. Hieronym.
in Matth. et Ambr.
in Lucam, c. 12. Hanc vero Origenes hom. 6
in Exod. et 8
in Levit. Ambr. Theodor. et Oecum.
in Comment.
0785D August.
Enchyr. c. 69, in Psalm. XXXVI, et XXI
de Civitate Dei c. 26. Paulinus Nolanus paraphrasi Psalm. I, et Epistola ad Severum, ac Gregorius, lib.
Dial. IV, c. 7. Ut autem de nomine non contendamus, suffragia defunctorum quae in sacrificiis et precibus ecclesiasticis fiunt,
jam inde ab aetate Apostolorum, indicant esse locum quempiam, in quo puniantur. Alioqui enim frustra oratio fieret, ut a poenis
solvantur. Non tamen tam recens est purgatorii nomen sive purgatoriarum poenarum, ut meminerunt D. August. Enchir. c. cit.,
de Civitate Dei lib. XX, c. 25, et XXI, c. 13. Gregorius loco citato,
in III
Psalm. poenit. et alibi frequenter, et Beda
in Psalm. XXXVII, et serm. quodam ms. in illud Joannis I:
Joannes perhibet testimonium de ipso. Ignis etiam purgantis, praeter Cyprianum hoc loco et alios supra allegatos, meminerunt etiam D. Hieron. in fin. comment.
in Isaia. Ambr. in Psalm. CXVIII, serm. 10. Maximus in Diadochum, de Perfectione spirit. c. 100. Damas. de iis qui dormierunt. Eustratius
Constantino, lib. de Operatione
0786B animae post mortem, et Gennadius scholarius lib. de Purgatorio contra Graecos: ubi multas veterum Graecorum sententias allegat.
Pamel.
Pendere in diem. Ita inveni scriptum in quinque codicibus antiquis et in editione Manutii. Sic etiam se scriptum vidisse in codice Germanensi
optime notae testatur vir optimus et doctissimus Domnus Petrus Coustant in praefatione sua ad opera sancti Hilarii, § 229.
Pamelius in annotatione sua ad hunc locum existimat heic per diem judicii intelligi diem particularis judicii uniuscujusque.
Contra Nicolaus Faber in suo Cypriano impresso, qui nunc meus est, putat intelligi debere de extremo judicio ex opinione
0786C ea quae fuit multorum et magnorum virorum tam Graecorum quam Latinorum in Ecclesia primitiva, qui solos martyres gloria
divina perfrui ante illud extremum judicium, caeteros vero in illud differri voluerunt, et hanc etiam fuisse Tertulliani sententiam.
Quem Nicolai Fabri locum descripsit Rigaltius in addendis ad observationes suas in Cyprianum. Nota est controversia quae fuit
aevo Joannis papae XXII, circa visionem beatificam. Qua de re vide annotationes Erasmi in caput septimum Epistolae primae
Pauli ad Corinthios et Notas nostras ad vitas paparum Avenionensium, pag. 788, et 798, itemque praefationem nostram ad historiam
Tutelensem. Alii hunc Cypriani locum intelligunt de igne purgatorio. Illos vero vehementer exagitat Joannes Dallaeus lib.
IV, de poenis et satisfactionibus humanis cap. 10. Baluz. —Rigaltius ait:
Ad notam Pamelii, ubi dicitur locum esse intelligendum de die particularis judicii uniuscujusque,
0786D
Nic. Faber notat: Immo potius de extremo judicio ex ea opinione quae fuit multorum et magnorum virorum tam Graecorum quam
Latinorum in Ecclesia primitiva, qui solos martyras gloria divina perfrui ante illud extremum judicium,
caeteros vero, in extremum judicium
differri voluerunt. Quae fuit etiam Tertulliani sententia. Sed illa non erat Cypriani nostri: qui passim in libro de Mortalitate docet,
ejus esse mortem timere qui ad Christum nolit ire. Et tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem,
quoniam de istis mundi turbinibus extracti, sedis et aeternae tranquillitatis portum petimus, quando expuncta hac morte ad
immortalitatem venimus.
Tunc,
ad refrigerium justi vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti; datur velocius tutela fidentibus, perfidis poena. Inde amplectamur
diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istic ereptos, et laqueis saecularibus exsolutos, paradiso restituit et
regno coelesti.
Interim agnoscendum, veteres omnes sensisse diem judicii terrores, etiam sanctis formidandos, secum allaturum: unde forte
0787C preces etiam pro martyribus conceptae.
Sacrificia pro eis semper offerimus, inquit Cyprianus, Ep. 39,
quoties martyrum passiones et dies anniversaria commemoratione celebramus. Vid. quae dicta ad Ep. II et XII. Fell.
XX. Nec putes, frater charissime, hinc aut virtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit poenitentia,
et quod poenitentibus spes pacis oblata. Manet vere fidentium robur immobile, et apud timentes ac diligentes corde toto
0785B Corde solo in Deum
Bod. 1.
Deum stabilis et fortis perseverat integritas. Nam et moechis a nobis poenitentiae tempus conceditur et pax
0785B datur. Non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit,
0786A aut continentiae propositum
0786B Continentia, ac propositum
Mr.
gloriosum per aliena peccata languescit. Floret Ecclesia tot virginibus coronata, et castitas ac pudicitia tenorem gloriae
suae servat, nec quia adultero poenitentia et venia laxatur, continentiae vigor frangitur. Aliud est ad veniam stare, aliud
ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem (Matt. V) , aliud statim
fidei et virtutis accipere mercedem (I Cor. III) , aliud pro peccatis longo dolore cruciatum
0786B Doloris cruciatu
Lam.
emundari et purgari diu igne
0786B Purgari divine
Bod. 2, 3. Lam. Ebor.
, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in diem judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino
coronari.
0787A
0787C
XXI.—
Antecessores nostros. Id est episcopos qui ecclesiam Africanam rexerant ante tempora Cypriani. Ait ergo Cyprianus quosdam episcopos Afros putasse
pacem non esse dandam moechis. Hanc opinionem fuisse in Africa ante tempora Cypriani liquet etiam ex testimonio Tertulliani,
qui in libro mox laudato vehementer declamat adversus Papam Zephyrinum quod is moechiae et fornicationis delicta
0787D poenitentia functis dimitteret. Manebat tamen interim concordiae vinculum inter episcopos Afros, quamvis diverse nonnulli
sentirent de reconciliatione lapsorum. Baluz. —Satis inconsulte Albaspinaeus asserit moechis veniam non factam ante Novatiani
tempora, quando contrarium hic aperte doceat Cyprianus. Verisimilior longe Morini sententia, qui statuit poenas poenitentiales
usque ad Novati tempora fuisse leviores: quod ex censura Apostolica, I Cor. V, et Joannis praxi quam ex Clemente Alexand.
refert Eusebius, Hist. lib. II, c. 17, et aliis veterum scriptis conficit. Certe ipse Tertullianus quando in Zepherinum tamquam
impudicitiae patronum invehitur; agnoscit Psychicos, hoc est, Catholicos, moechos olim ad poenitentiam admisisse.
Erit igitur, inquit,
et hic adversus Psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam
levitatis objectent.
Porro, Zepherino antiquior Dionysius Corinthiorum Episcopus, cujusvis flagitii compertos per poenitentiam suscipiendos decrevit.
Ep.
0788C ad Amastrianos, apud Euseb. lib. IV, c. 23: Τοὺς ἐξ οἳας δ᾽ οὖν ἀποπτώσεως ἢ πλημμελείας, εἴτε μὴν αἱρετικῆς πλάνης ἐπιστρέφοντας
δεξιοῦσθαι προστάττει. Demum S. Ignatius, Epist. ad Philadelphenses in universum pronuntiat. Ὅσοι ἂν μετανοήσαντες ἔλθωσιν
ἐπὶ τὴν ἑνότητα τῆς Ἐκκλησίας προσδέχεσθαι αὐτούς. Fell.
Et quidem. Refert hunc locum sanctus Augustinus in epistola ad Vincentium Rogatistam. Baluz.
XXI. Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt
et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt. Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae
Ecclesiae unitatem vel duritiae vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non
dabat de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum
suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.
0788C
XXII.—
Lapsis poenitentiam. Codex Gratianopolitanus,
indulgentiam non putent lapsis. Infra in calce hujus epistolae legitur:
et veniam et indulgentiam poenitentibus non denegari. Baluz.
Gesserint. Hanc lectionem inveni in decem codicibus
0788D antiquis. Angli viderunt sex in quibus etiam habetur. In quinque vero aliis a me visis scriptum est
egerint. Quae est lectio vulgatae editionis Apocalypsis. Baluz.
Gaudium. Codex Fuxensis,
gaudium coram angelis Dei in coelo, ex glossemate, ut opinor. Baluz.
Super uno peccatore. Nihil volui mutare, quamvis sciam plurimos optimos codices praeferre
super unum peccatorem. Nam editio quam retineo nititur etiam auctoritate plurimorum veterum librorum. Baluz.
Delectatur. Ita scriptum vidi in multis antiquis codicibus et in vetustioribus editionibus. Manutius mutavit et scripsit
laetatur. Sane fateor lectionem Manutianam extare in multis codicibus antiquis et in editione vulgata sacrae Scripturae. Sed illa usum
non esse Cyprianum constat. Itaque praetuli lectionem veterum editionum. Baluz.
Malitiam. Sic emendavi secutus auctoritatem veterum editionum et undecim veterum exemplarium nostrorum et trium Anglicanorum. Nam et
textus prophetiae
0789C Joel habet
praestabilis super malitia. Manutius posuit
malitias. Sed ego eam lectionem non reperi nisi in quinque libris veteribus. In Veronensi legebatur
0789D
injurias irrogatas. Vide Frontonis Ducaei notas in homilias sancti Joannis Chrysostomi, pag. 14. Baluz.
Reservantis. In uno vetere libro meo scriptum est
cum correxerit ut misereatur reservantis, in Divionensi et in recentiore Remigiano
miserentis reservatis. Baluz.
Virga. Codex Gratianopolitanus et monasteriensis addunt
ferrea. Infra in hac ipsa epistola.
fictilia ab eo cui data est ferrea virga frangentur. Rufinus in Psal. II:
Virga ferrea accipitur inflexibilis justitia. Baluz.
XXII. Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam
denegandam, cum scriptum
0787B sit:
Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. (Apoc. II, 5.) Quod utique ei dicitur quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum
est:
Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 10) ; et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris
nostri gratia liberavit, sed et ab ea quae per delicta postmodum serpit. Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam
non agenti
0787B Non agentibus
Lam. Bod. 2. Ebor.
Dominus comminatur:
0788A
Habeo, inquit,
adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten
0787B Prophetissam
Bod. 3, Prophetin
Vulg. Propheten
Bod. 1, 2.
,
sinis docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis
0787B De sacrificio
Lam. Ebor. Nc. 1. Manut.
,
et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, et qui cum
ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi poenitentiam gesserint
0787C Poenitentiam gesserint
Bod. 1, 2, 3. Lam. Ebor. Lin. Nc. 1. Fecerint
Oxon.
ab operibus suis (Apoc. II, 20, 22) . Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur.
Et in Evangelio:
Dico, inquit,
vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, quibus non est
opus poenitentia
(Luc. XV, 7) . Nam cum scriptum sit
0788B Scriptum sit, Dominus Deus
Lam.
,
Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) , utique
0788B qui neminem vult perire cupit peccatores poenitentiam agere et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Johel
prophetam clamat et dicit (Johel II, 12) :
Et nunc haec dicit Dominus Deus vester: Revertimini
0788B Dominus Deus, venite convertimini
Lin.
ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite
0788B Scindite
Bod. 2.
corda vestra, et non vestimenta vestra et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae
miserationis, et qui sententiam flectat
0788B Sententiam vertat
Benev.
,
adversus malitiam irrogatam
0788C
Sic Bod. 1. Lam. Ebor. Nc. 1. Malitias irrogatas
Oxon.
. (Joel. II, 12, 13.) In Psalmis
0789A etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit
reservantis.
Visitabo, inquit,
in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34) .
0789D
XXIII.—
Bonitas. Angli monuerunt in codice Bodleiano scriptum esse
bonitatis et misericordiae et pietatis fons. Ita etiam in Pithoeano, nisi quod deest vox
fons. Baluz.
XXIII. Dominus quoque in Evangelio suo pietatem Dei Patris ostendens ait:
Quis est ex vobis homo quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi
porrigat? Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona
poscentibus
0789C Poscentibus se
Oxon.
eum (Math. VII. 9-11) ? Comparat hic Dominus carnalem patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem, quod si iste in terris
nequam pater offensus graviter
0789B a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum viderit reformatum et depositis prioris
0789C Prioribus
Bod. 3.
vitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum
0789C Ac poenitentiam, ac dolore correctum
Man.
, et gaudet et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplectitur, quanto magis unus
ille et verus Pater bonus, misericors, et pius, immo ipse bonitas
0789C Ipsa bonitas
Oxon. Bonitatis et misericordiae et pietatis fons
Bod. 3.
et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus
poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur. Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes (Matth.
V) , quia qui plangit misericordiam provocat; qui pervicax et superbus est, iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat.
Et
0789C idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis
suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis
0790A et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia sed mortis
urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum.
0789D
XXIV.—
A sexdecim. Pacianus in tractatus contra Novatianos:
Cornelius jam Romae episcopus a sedecim episcopis factus locum cathedrae vacantis acceperat. Bal.
Episcopatus unus. Locus insignis, inquit Pamelius, pro episcopatu Romano. Sed non cepit sensum Cypriani, qui manifestus est. Sunt apud Cyprianum
varia loca multo favorabiliora episcopo Romano, ut
0790C istud in epistola LV, pag. 86.
Post ista adhuc insuper, pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto, navigare audent et ad Petri cathedram atque ad Ecclesiam
0790D
principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, Etiam ea tempestate qua theologi scholastici libere disputabant, inventus est unus qui diceret omnes sacerdotes posse dici
unum et eumdem sacerdotem, ut videre est apud Aegilium Romanum in capite 21 libri
de Renuntiatione papae. Baluz.
Schismaticos inter initia fervere. Heic, data occasione, emendabo locum ex actis Alexandri papae III valde corruptum et depravatum in Annalibus Baronii, anno
videlicet 1159, § 74. Sic ergo restituendus est ex veteri codice ms. bibliothecae regiae.
Tunc vero non mediocriter est elevatum cor ipsius haeresiarchae, extollens se super se tamquam insanus et caecus, nesciens
quod secundum beati Cypriani martyris dictum schismatici semper inter initia fervent, incrementa vero habere non possunt nec
augmentare valent quod illicite coepit, sed statim cum prava sua aemulatione deficiunt.
Baluz.
XXIV. Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater charissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset,
scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est,
Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Jactet se licet
0789C Jactet se licet et ferat quomodo vult
Lam. Ebor. Nc.
0790C
1. Bod. 2.
et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui nec fraternam charitatem nec Ecclesiasticam unitatem
tenuit
0790C Unitatem retinuit
Oxon.
, etiam quod prius fuerat amisit. Nisi si episcopus tibi videtur
0790B qui episcopo in Ecclesia a sedecim
0790C A decem et septem
Bod. 3.
coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una Ecclesia
per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post
Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem humanam conetur Ecclesiam facere, et per
plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque jam pridem
per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati,
in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat. Quasi
0790C possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare aut Ecclesiastici corporis
0790C Ecclesiastici ordinis
Bod 3.
compaginem discordiae suae seminatione rescindere
0790C Contaminatione conscindere
Lam. Bod. 2.
, nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa
0791A vero habere non posse nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere, episcopatum autem
tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate descisceret
0791C Unitate discederet
Lam.
, quando Apostolus admoneat ut invicem nosmetipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat:
Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. XIV, 2, 3) . Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo atque a
sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem voluit tenere
nec pacem.
0791C
XXV.—
Quantus arrogantiae tumor. Hunc locum descripsit sanctus Augustinus lib. IV de
Baptismo contra Donatistas, cap. 12, et Gratianus, sed non ita integrum
0791D ut apud Augustinum, 23, q. 4, cap.
Quamvis, ubi citatur ex Augustino, non ex Cypriano. Salvianus, lib. IV, cap. 12:
Maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae arrogantia. Idem in epistola ad Eucherium:
Pedissequa enim plerumque novi honoris est arrogantia. Honores enim persaepe mutant mores Baluz.
XXV. Tum deinde quantus arrogantiae tumor est,
0791B quanta humilitatis et lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat aut facere se posse credat
quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere (Matth. XIII) , aut quasi ipsi palam
ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque Apostolus dicat;
In domo autem magnanon solum vasa aurea sunt et argenta, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20) , aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere, abjicere, damnare, quando
non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga frangantur
(Psal. II) .
0791D
XXVI.—
Fraudatores. Id est idololatras. Nam dicet paulo post,
fraudator, quod est idololatria. Hieronymus in epistola ad Heliodorum de Laude vitae solitariae:
Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi
et Dei.
Istud vero sumptum est ex Epistola Pauli
ad Ephesios. Baluz.
Qui moechatur. Multa de hoc argumento dici possent, a quibus abstineo. Sed tamen illud silere non possum quod scio emendandum esse apud
Commodianum instruct. 10, et sequenti, ubi reponendum est
moechus et
moechia pro eo quod Rigaltius posuit
Maius et
Maia. Sic etiam reponendum in instructione
0792C 12, ubi Rigaltius posuit
Maria pro
moecha. Ego enim affero lectiones libri veteris. Baluz.
Libidinibus. Codex Fuxensis
turpitudinibus. In
0792D epistola
ad Donatum pag. 4.
Tum delectat in minis, turpitudinem magisterio. Salvianus lib. VI, cap. 8,
loca et habitacula turpitudinum. Baluz.
Nec sibi Citat hunc locum S. Augustinus lib. IV
de Baptismo adversus Donatistas cap. 5; itemque Hincmarus in opusculo LV
Capitulorum cap. 47, pag. 563. Baluz.
XXVI. Aut si se cordis et renis scrutatorem
0791C constituit et judicem, per omnia aequaliter judicet; et cum sciat scriptum esse,
Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14) , fraudatores et moechos a latere atque a comitatu suo separet, quando multo et gravior et pejor sit moechi
0792A quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit,
errore deceptus sit
0791C Errore deceptus, ille
Lam. Ebor. Nc. 1.
, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam et coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus et
Dei templum detestabili colluvione violaverit, sicut Apostolus
0792C Secundum Apostolum
Lam. Ebor. Nc. 1.
dicit:
Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem moechatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) . Quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum
ipsum Apostolum dicentem:
Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt
et fornicationibus et libidinibus
(I Cor. XII, 20, 21) .
0792B
0792D
XXVII.—
Idololatris. Omnes libri veteres et vetustiores editiones et heic paulo post habent scriptum
idolatris et
idolatriae; nihil tamen mutare volui, quamvis sciam ita vulgo scriptum esse in antiquis codicibus veterum scriptorum latinorum, et quamvis
exemplum ita scribendi habeam Antonii de Albone archiepiscopi Lugdunensis, qui ita scripsit in editione sua commentariorum
Rufini in Psalmos. Habendus esse videbatur honos antiquitati. Sed etiam satisfaciendum erat delicatis ingeniis aevi nostri.
Baluz.
Inquinari alterum. Codex Fuxensis,
alterum inquinari dicunt. In Sorbonico et in uno meo,
excusari alterum dicunt. Baluz.
0793C
Ipsum teneri. Praetuli hanc lectionem, quia illam inveni in XV libris veteribus. Alioqui enim facile
0793D mutassem ut eam revocarem quae exstat in antiquis editionibus, ubi legitur
reum teneri. Nam eam quoque lectionem reperi in quatuor exemplaribus antiquis. Baluz.
XXVII. Nec sibi in hoc novi haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri
et fraudatores, qui teneantur idololatriae crimine, secundum Apostolum dicentem:
Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator aut immundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet haereditatem
in regno Christi et Dei
(Ephes. V, 5) . Et iterum
0792C Et iterum dicit
Lam. Ebor. Nc. 1.
:
Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et cupiditatem,
quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei
(Coloss. III, 5, 6) . Nam cum corpora nostra membra sint Christi, et singuli simus templum Dei, quis quis adulterio templum
Dei violat, Deum violat; et qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis et idolis servit. Neque enim
mala facta de
0792C sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu et de immundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo
servire compellunt. Ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et
0793A idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt, excusari secundum suam vocem non possint
ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos et fraudatores, quibus illi communicant, idololatras
esse. Nobis autem secundum fidem nostram et divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato
suo ipsum teneri nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat:
Justitia justi super eum erit, et scelus scelerati super eum erit (Ezech. XVIII, 20) . Et iterum:
Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus. Unusquique in peccato suo morietur (Deut. XXIV, 16) . Quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus a fructu satisfactionis
0793B et spe pacis arcendum, cum sciamus juxta Scripturarum divinarum fidem, auctore et hortatore ipso Deo, et ad agendam poenitentiam
peccatores redigi, et veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.
0793D
XXVIII.—
Lamentantium. Duo libri veteres habent
amentium tantum. Baluz.
Frequenter operare. Id est, ut ego quidem arbitror, frequenter opera pietatis exerce in pauperes, da frequenter eleemosynam. Vide librum
de Opere et Elemosynis. Commodianus instruct. 55:
Non opera facitis, id est elemosynas. Vide etiam instruct 69. Baluz.
Dominum et. Hanc lectionem inveni in quindecim exemplaribus antiquis et in editionibus Manutii et Morellii. Pamelius posuit
est pro
et. Hunc imitatus est Rigaltius. Angli reposuerunt veterem lectionem, quae profecto melior est. In libro Fuxensi legitur,
dominium et jus est. Baluz.
XXVIII. Atque o frustrandae fraternitatis irrisio! o miserorum lamentantium et amentium caduca deceptio! o haereticae institutionis
inefficax et vana traditio! hortari ad satisfactionis
0793C Hortari ad satisfactionem
Bod. 3.
poenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: «Plange et lacrymas funde, et diebus ac
noctibus ingemisce, et pro abluendo et purgando delicto tuo largiter et frequenter operare, sed extra Ecclesiam post omnia
ista morieris; quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem, quam
0793C quaeris, accipies
0793C Quaeris invenies
Lam. Ebor. Nc. 1.
.» Quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione
0793C Ipsa statim desperatione
Lam. Ebor. Nc. 1.
deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis avertat? Operari tu
0794A putas rusticum posse, si dixeris: «Agrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste; sed nullam messem
metes, nullam vindemiam premes, nullos oliveti tui fructus capies, nulla de arboribus poma decerpes.» Vel si ei cui dominium
et usum navium
0793C
Sic Lam. Ebor. Corb. Nc. 1. Lin. Est
Imp. Vel si ei cui usum
Benev. Cui dum
Vatic.
suadens dicas: «Materiam de excellentibus sylvis mercare, frater; carinam
0794C Fortem carinam
Bod. 1, 2.
praevalidis et electis roboribus intexe, clavo, funibus, velis, ut fabricetur atque armetur navis, operare: sed cum haec
feceris, fructum de actibus ejus et cursibus non videbis.»
0793D
XXIX.—
Interius. Ego hanc lectionem, quam veteres editiones itemque Morelliana et tria vetera exemplaria
0794C habent, praefero, etiam ob eam causam quod paulo post Cyprianus ait Dominum, cum ad Ecclesiam
0794D suam venerit, de illis utique judicaturum
quos in ea intus invenerit. Infra epist. 55. pag. 88,
plebis intus positae. Sunt etiam multa similia apud Cyprianum. Optatus lib. III,
nos, qui intus habitamus, et numquam de radice recessimus. Haeretici, qui sunt foris, non habitant intus. Vide notas ad epistolam 76. Baluz.
Nec si occisi. Ista saepe repetit sanctus martyr praecipue in libro
de Unitate Ecclesiae, pag. 198. Hinc ortum vulgatum illud:
Martyrem non facit poena, sed causa, quod extat apud Rufinum in psal. XXXIV et XLIII, et saepe citatur a sancto Augustino. Id vero sanctus papa Gregorius lib.
II, Indict. 10, Epist. 37, laudat ex Cypriano. Videtur autem acceptum ex libro
de Duplici martyrio ad Fortunatum, in quo ita scriptum est:
Neque enim statim martyr est qui occiditur. Occiduntur et sicarii et piratae. Non supplicium facit martyrem, sed causa. Sic Primasius in caput tertium epistolae Pauli
ad Galatas ait:
Reum non facit poena, sed causa. Et sanctus Hieronymus in libro secundo
adversus Rufinum, loquens de charitate, quam ait esse
0795B majorem fide et spe, et quam Paulus optat potius quam praesumit, addit,
sine qua et martyrio sanguis effusus corpusque flammis traditum coronam non habet praemiorum. Idem in caput quintum Epistolae ad Galatas:
Vide quantum sit bonum charitatis. Si ita martyrium fecerimus ut nostras velimus ab hominibus reliquias
0795C
honorari, si opinionem vulgi sectantes intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam
dederimus, huic operi non tam praemium quam poena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt quam corona victoriae.
Sanctus Augustinus in libro
de Correctione Donatistarum cap. 2:
Non ergo qui propter iniquitatem et propter christianae unitatis impiam divisionem, sed qui propter justitiam persecutionem
patiuntur, hi martyres veri sunt.
Et paulo post:
Potest enim esse impiorum similis poena, sed dissimilis est martyrum causa. Plangendi igitur erant Donatistae qui gravissima tormenta toleraverant pro nomine Christi in persecutione Diocletiani. Vide
eorum acta in libro secundo miscellaneorum nostrorum. Guibertus de Novigento lib. I, cap. 3, de Pignoribus sanctorum:
Donatistae non imparia martyribus passi sunt, et quia extorres a caritate fuerunt, frustra fuerunt. Stephanus Tornacensis in epistola sua secunda, loquens de caede Joannis decani Aurelianensis:
Joannem
0795D
nostrum martyrem simul causa fecit et poena. Caesarius Heisterbachcensis lib. VIII, cap. 64:
Causa, non poena, facit martyres. Vide notas ad vitas paparum Avenionensium, pag. 1280. Baluz.
XXIX. Praecludere est atque abscindere
0794C Abscidere
Ver. Benev.
iter doloris ac poenitendi viam, ut cum in Scripturis omnibus Dominus Deus revertentibus ad se et poenitentibus blandiatur,
nostra duritia et crudelitate, dum fructus
0794B poenitentiae intercipitur
0794C Fructus poenitentiae interdicitur
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
, poenitentia ipsa tollatur. Quod si invenimus a poenitentia agenda neminem debere prohiberi, et deprecantibus atque exorantibus
Domini misericordiam, secundum quod ille misericors et pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi, admittendus est
plangentium gemitus, et poenitentiae fructus dolentibus non negandus. Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis
illic fieri potest, qui ex toto corde poenituerint et rogaverint in Ecclesiam debent interius suscipi et in ipsa Domino reservari,
qui ad Ecclesiam suam
0794C
Sic Lam. Bod. 3. Ebor. Lin. Ecclesiam venturus
Oxon.
venturus de illis utique quos in ea intus invenerit judicabit. Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et
Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum,
0794C possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem.
XXX. Haec interim, frater charissime, pauca de
0795A multis quantum potui breviter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem, et te magis ac magis collegii et corporis
nostri societati conjungerem. Si autem tibi veniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, plura in commune conferre et
uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.