Epistola Firmiliani, Episcopi Caesareae Cappadociae, Ad Cyprianum Contra Epistolam Stephani.
Argumenti
prorsus ejusdem est cum praecedenti, sed paulo vehementius et acerbius quam episcopum deceat scripta, ea potissimum, quantum
suspicor, de causa, quod ad Firmiliani, Helenum et caeteros illarum partium episcopos Stephanus aliam quoque epistolam scripserat,
se illis non communicaturum quamdiu in
1153C
ea sententia de baptizandis haereticis persisterent; uti ex epistola Dionysii Alexandrini ad Xistum, Stephani successorem,
docet Eusebius Hist. Eccles. lib.
VII,
c. 4. Atque adeo fortassis consultius foret, numquam editam fuisse hanc epistolam, ita ut putem consulto
1154A
illam omisisse Manutium. Verum quum a Morelio evulgata sit, praetermittere nolui, tum quod res quasdam memorandas contineat,
tum quod antidoti loco esse queant verba epistolae dicti Dionysii ad Stephanum, quam habet, dicti libr. c. 3, Eusebius, et
repetit latius Nicephorus Hist. eccles. lib.
VI,
c. 7; ex quibus palinodiam illum, quod aiunt, cecinisse constat. «Scito, inquit, frater, orientales atque etiam ulteriores
ecclesias quae antea dissidebant, ad unitatem esse reductas, omnesque utique earum antistites unanimes et consentientes, supra
modum de pace et concordia quae praeter exspectationem accidit laetari; Demetrianum in primis Antiochenum, Theoctistum Caesariensem,
Mazabenem Eliensem, Alexandri defuncti successorem, Marinum Tyrium, Heliodorum Laodicensem,
1154B
qui in locum Thelymedris subrogatus est, Helenum Tharsensem, et ecclesias Ciliciae omnes, Firmilianum
et Cappadociam omnem. Praecipuos enim episcoporum nominavi, ne epistola longior fiat, neve multis verbis sim molestior. Sed
et universae Syriae et Arabiae, Mesopotamia ipsa, Pontus, Bythynia; et, ut semel dicam, exsultant ubique omnes, concordia
et fraterna charitate glorificantes Deum.» Hactenus Dionysius, cui similia videre est apud D. Hieronymum contra Luciferianos,
et apud D. Aug. l.
III
Contra Cresc. Gramm. c. 1, 2 et 3, ubi, ex ipsa confessione Donatistarum, refert orientales episcopos rescidisse seu potius
correxisse suum judicium, quo eis placuerat, de ista Baptismi quaestione Cypriano et Africano concilio consentire oportere.
Pamelius.
1154C
1154D
I.—
Firmilianus. Caesareae Cappadociae episcopus, Origenis auditor et admirator, ut docet Eusebius lib. VI, cap. 2,
Historiae ecclesiasticae, cujus et magnae illius famae in Ecclesia Dei mentionem facit, cap. 46 et lib. VII, cap. 5, et 30. Vide etiam epistolam primam
Basilii
ad Amphilochium. Praesedit priori synodo Antiochenae, ut ostendit Henricus Valesius ad Eusebium. Obiti apud Tharsum in Cilicia anno Christi
272. Baluz.
1155C Scripsisse eam Firmilianum anno 256 ingravescente tempore hiberno, ostendit Pearsonius in
Annal. Cyprianicis ad ann. 256, sect. X. Obiit anno 272. Litem autem Stephanum inter et ecclesias orientales exortam de haereticis rebaptizandis
memoravit in epistola ad Xystum Romanum S. Dionysius Alexandrinus his verbis, Ἐπέσταλκεν μὲν οὖν (Stephanus) πρότερον καὶ
περὶ Ἑλένου καὶ περὶ Φιρμιλιανοῦ, καὶ πάντων τῶν τε ἀπὸ τῆς Κιλικίας καὶ Καππαδοκίας, καὶ Γαλατὶας, καὶ πάντων τῶν ἑξῆς ὁμορούντων
εθνῶν· ὡς οὐδὲ εκείνοις κοινωνήσων, διὰ τὴν αὐτὴν ταύτην αἰτίαν, ἐπειδὴ τοὺς αἱρετίκους, φησὶν, ἀναβαπτίζουσι. Apud Eusebium
Hist. Eccl. VII, 5. Porro unus de Firmiliani successoribus in Caesariensi sede S. Basilius M. hujus atque Cypriani de rebaptizandis haereticis
sententiam commemoravit in Epistola sua Canonica
ad Amphilochium in Beveregii
Synodico posita. Quid, quod Cypriani et quorumdam orientalium litteras, quae apud haereticos et schismaticos datum baptismum improbant,
suo superesse tempore
1155D significat S. Augustinus? Vid. Lib. ejus III.
Contra Cresconium cap. I et Librum ejus
contra Petilianum cap. 14. Plura autem contra adversarios epistolae, quae in editionem Conciliorum Florentinam nunc demum recepta est, infra
annotabimus. Routh.
In una atque in eadem domo. Sic vulgo.
ipsa pro
una, mutavi fide nixus codicis Simonis Goulartii, qui Cyprianum edidit anno 1593, idemque faciendum suasit. Graeca fuerant, Routh.
Magnam voluntatis charitatem, in unum convenire. Haec verba mendo non carere videntur. Quid si pro isto,
voluntatis charitatem, reponamus
voluntatis alacritatem? Exstat apud Apostolum in Epist. ejus posteriore ad
Corinthios ἠ προθυμία του θέλειν, VII, 11; et in
Glossariis Vett. habes Ἠ προθυπία,
alacritas. Routh.
I. Firmilianus Cypriano fratri
1153C Fratri autem
Mr. Mich. Goul.
, in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum charissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater
dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas
1154C Deo maximas
Ar.
egimus quod contigerit ut qui corpore ab
1155A invicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem
1155B Una atque eadem
Goul.
domo simul inhabitantes. Quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est.
Erit enim in novissimis, ait Propheta,
diebus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium (Isai. II) . In quam convenientes
1155B In qua convenientes
Ar. Bod. 2.
cum jucunditate adunantur, secundum quod et in Psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae
(Ps. XXVI) . Unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam voluntatis charitatem inunum convenire.
Ecce, inquit,
quam bonum et voluptabile est ut habitent fratres in unum!
1155D
II.—
Quasi non tantum unum, etc. Afferenda sunt, quae de hoc loco scripsit vir eruditus Prudentius Maranus in Vita S. Cypriani editioni Baluzianae, seu
Benedictinae, praemissa. «Haec Firmiliani epistola quae latine
1156C reddita exstat inter Cyprianicas septuagesima quinta, sic Cypriani stylum redolet, ut non alium interpretem habuisse videatur.
Fidus interpres Graecae linguae ingenium nonnullis in locis retinuit. Paulo post initium,
Contristantur (angeli)
quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non tantum unum et eumdem Deum simul invocent, sed separatis
et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse, aut sermo communis;
id est, quasi non tantum unum et eumdem Deum simul non invocent; quae postrema negatio nonnumquam omittitur apud Latinos,
sed saepius apud Graecos.» § 31, pag. 118. Tum pergit vir cl. ad alios locos similes indicandos, de quibus ordine suo posthac.
Routh.
Passione Domini. Nescio quomodo factum est ut ista exciderint in editionibus quae emissae sunt post Morellianam, in qua exstant. Habentur
enim in omnibus antiquis codicibus, uno vetere Victorino excepto, et in codice etiam episcopi Acconensis. Hujus
1156D omissionis auctor est Pamelius, qui ait haec non habere codices manuscriptos et textum indicare illa esse superflua. Magis
miror Anglos, qui, cum ea haberent in quinque libris suis veteribus, scirent etiam exstare in quibusdam nostris, et Rigaltium
monuisse in observationibus suis ea non debere rejici, ea tamen ex textum recipere noluerunt, satis factum lectori putantes
si monerent se ita invenisse in antiquis codicibus. Baluz.
II. Adunatio enim et pax et concordia, non solum
1155B hominibus fidelibus et cognoscentibus veritatem, sed et Angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat, quibus dicit
sermo divinus esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente et ad unitatis vinculum revertente (Luc. XV) . Quod utique
non diceretur de Angelis conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione
laetantur; sicut e contrario utique contristantur, quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non
tantum unum et eumdem Deum
1156A simul invocent, sed separatis et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse aut sermo communis. Nisi quod nos gratiam
referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae vestrae experimentum
caperemus. Sed non enim si nos
1155B
Sic Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Mich. Vict. Enim
omitt Oxon.
propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio gratia digna commisit. Neque enim et Judas perfidia
sua et proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit
ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur
1155B
Sic Lam. Ebor. Nc. 1 Ar. Bod. 3. Mich. Morel. Goul.
1156B Passione Domini
omitt. Oxon.
.
1156D
III.—
Invenimus in fratribus nostris tam longe positis. Sententiae Cypriani super haereticorum baptismo favebant non solum per Africam, Numidiam, et Mauritaniam ecclesiae quamplurimae,
verum etiam omnes fere quae in Oriente magno numero Christianam pietatem profitebantur. In iis autem episcopi nobilium civitatum
celeberrimi innominatim indicati epistola ad Stephanum, quae, prima est de septem illis Dionysii Alexandrini περὶ βἃπτίσπατος
ab Eusebio memoratis. Et in ea quidem epistola magnus ille Dionysius
1157C Stephanum certiorem faciebat, sedatos esse motus, quos in Oriente Novatiani concitaverant, itaque omnes ecclesias in eo
consentire, ut lapsis poenitentia daretur; verum adjecerat aliquid de poenitentibus, qui ab haereticis redirent, baptizandis,
quod praetermisit Eusebius; unde Baronius (hic addendus est Pamelius Baronium secutus in notis ad Cyprianum), occasionem sumpsit
affirmandi pro certo,
1157D sic omnes illas ecclesias acquievisse Stephano, ut in ejus decretum, de non baptizandis haereticis, abdicata Cypriani sententia,
convenirent; quod adeo non est ab Dionysio traditum, ut defuncto postmodum Stephano idem ille Dionysius Xystum Stephani successorem
per alteram epistolam diligenter ac serio monuerit; consideraret attentius quaestionis pondus et causae difficultatem: Stephanum
quidem Heleno et Firmiliano, caeterisque per Ciliciam et Cappadociam et finitimas ecclesias episcopis nunciasse per litteras,
minime communicaturum se cum iis, eo quod haereticos rebaptizarent. Verumtamen esse magni momenti negotium, ὄντως γὰρ δόγματα
γέγονεν ἐν ταῖς μεγίσταῖς τῶν ἐπισκὸπων συνοδοις, ὡς πυνθάνομαι ὥστε τοὺς προσίοντας ἀπὸ αἱρέσεως προκατηχηθέντας, εἴτε ἀπολούεσθαι
καὶ ἀποκαθαίρεσθαι τὸν τῆς παλαῖας καὶ ἀκαθάρτου ζύμης ῥῦπον. Pergit Dionysius, aitque hoc se ab Antiochiae, Caesareae, Aeliae,
Tyri, Laodiceae, Tarsi episcopis rogatum scribere Xysto: quin et compresbyteris suis Dionysio et Philemoni,
1158C qui fuerant ejusdem eum Stephano sententiae, scripsisse hac de re plenius et uberius. Rigaltius.
III. Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt
1156B praetereantur; nedum audaciae et insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus.
De vobis autem cognoscentes quod secundum regulam veritatis et sapientiam Christi, hoc de quo nunc quaeritur
1156B Hoc de quo nunc sequitur
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Mr. Bod. 2.
disposueritis, cum magna laetitia exultavimus et Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam longe positis tantam
nobiscum fidei et veritatis unanimitatem
1156B Veritatis unitatem
Lam. Ebor. Ar. Nc. 1. Mr.
. Potens est enim gratia Dei copulare et conjungere charitatis atque unitatis vinculo etiam ea quae videntur
1157A longiore terrarum spatio esse divisa, secundum quod et olim intervallo temporum separatos ab Job et Noe, qui in primis fuerant,
Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit, ut, quamvis temporibus longis
discreti essent, eadem divina inspiratione sentirent. Quod et nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus
a nobis separati estis, sensu tamen et spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate.
Nam, cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, conjungit ubique et copulat suos vinculo unitatis. Unde in universam
terram exivit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes; sicut e contrario nihil prodest aliquos
proximos
1157B et junctos sibi esse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate
diviserint:
Ecce enim, inquit,
qui longinquant se abs te peribunt (Psal. LXXII, 27) . Sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes a verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur
et dicit:
Pater, da ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) .
1158C
IV.—
Mandamus. Sic Routhius pro praeterito
mandavimus ex quinque codd. scriptis, e quibus tres in edit. Oxon. memorantur, quartus Bodleianus, quintus novi collegii est. Routh.
IV. Nos vero ea, quae a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus
1157C
Sic Lam. Ebor. Ar. Mich. Vict. Suscipimus
Oxon.
, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandavimus
1157C Mandamus
Mich. Vict. Goul.
. Neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quaedam addere ad cumulandam probationem.
Si quid autem a nobis
1157C additum fuerit, non sic additur quasi a vobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur,
nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus
1158A Prophetarum, ut multiplex et divina
1158C
Sic Mich. Vict. Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Et omitt. Oxon.
sapientia per multos distribuatur. Unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revelatum (I
Cor. XIV, 30) . Qua ex causa necessario apud nos fit ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conveniamus ad disponenda
ea quae curae nostrae commissa sunt, ut, si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post
lavacrum salutare a diabolo vulneratis per poenitentiam medela quaeratur; non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur,
sed ut per nos ad intelligentiam delictorum suorum convertantur et Domino plenius satisfacere cogantur.
1158C
V.—
Hiberum tempus. Hinc collegit Baronius hanc epistolam fuisse scriptam anno 257, aliquanto tempore ante hyemem. At Pearsoniusin
Annalibus Cyprianicis
1158D contendit ista accidisse anno superiore. Baluz.
Postea exstitisse. Verum hoc est, si modo sermo sit de haereticis illis, quorum causa tunc temporis agebatur, quosque hic nominat Firmilianus,
maxime quidem tempore ejus vigentibus; sed aeque verum est, haereses haud minus pestiferas in apostolico aevo exstitisse.
Dignus autem est, qui de hac re conferatur Tertullianus, supra, in lib.
de Praecript. Haeret. cap. 33 et 34. Routh.
Basilidis tempus. Variae sunt opiniones virorum doctorum de tempore quo Basilides dogma suum disseminavit. Qua de controversia vide quae docte
et erudite scripsit amicus olim noster J. B. Cotelerius in epistolam Ignatii ad Trallianos, ubi tempus Basilidis revocat ad
imperium Adriani. Vide etiam viri doctissimi Renati Massueti observationes ad Irenaeum pag. 59, § 112. Ineptos Basilidis errores,
quos
portenta vocat, graviter exagitat Hieronymus in epitaphio Lucinii Baetici et in libro
adversus Vigilantium. Illum
1159C idem Hieronymus lib. II,
adversus Jovinianum vocat
magistrum luxuriae et turpissimorum complexuum, et in epistola
ad Ctesiphontem adversus Pelagianos, commemorat impietatem Basilidis.
V. Quoniam vero legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat, et hibernum tempus urgebat,
1158B quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus. Et quidem, quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Apostoli
eos qui ab haeresi veniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis neminem
tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea
exstitisse, cum et Marcion, Cerdonis discipulus, inveniatur sero post Apostolos et post longa ab eis tempora sacrilegam adversus
Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova et graviora fidei ac veritati inimica
addiderit. Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi, post Apostolos et post longam aetatem, adversus
Ecclesiam Dei
1158C sceleratis mendaciis suis rebellaverint. Caeteros quoque haereticos constat pravas suas sectas et inventiones perversas,
prout quisque errore ductus est,
1159A postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus
semetipsos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo
condemnat.
1159C
VI.—
Frustra Apostolorum. Contra, Vincentius Lirinensis de hoc ipso negotio agens ait:
Ut omnes luce clarius videant beatorum Apostolorum beata successio quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione defenderit
susceptae semel religionis integritatem.
Et mox addit Stephanum Papam dignum existimasse
si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret quantum loci auctoritate superabat. Per Apostolos heic et alibi intelliguntur Petrus et Paulus, quos Ecclesia considerat ut fundatores Ecclesiae Romanae. Magna
animorum contentione agitata est aevo nostro quaestio de duplici capite in Ecclesia. Nolo referre quae tunc utrinque
1159D dicta et facta sunt. Illud tantum dicam legendam esse exercitationem de singulari primatu Petri quam ea occasione scripsit
vir illustrissimus Petrus de Marca, archiepiscopus Parisiensis.
Nominum diversitate. Quamvis haec lectio constans sit in omnibus antiquis exemplaribus, puto tamen legendum esse
hominum. Baluz.
Nec tamen propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. Ait cl. Coustantius Firmiliani verba afferens in nota ad S. Irenaei Epistolam ad Romanum episcopum Victorem, qui Asianos
pascham die 14 mensis celebrantes ab Ecclesia separare conatus fuerat, «Celeritas, quippe qua, ut credere est, pax ad modicum
interturbata, in integrum restituta est, unitatis ruptae oblivionem ita peperit, ut ab ea aliquando discessum esse Cypriani
aetate ne recoleretur quidem.»
Rom. Pontif. Epistolae p. 99. Quinetiam testatus est Anatolius Laodicenus, is qui ante concilium floruit Nicaenum, contentionem istam de paschate
exortam ab Irenaeo
1160C pacatam esse,
utrisque partibus, inquit,
in sua regula perseverantibus, nec a coepto antiquitatis more declinantibus. Vide Anatolii locum ibidem adductum. Routh.
VI. Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sint ab origine tradita; et frustra Apostolorum auctoritatem
praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia divinae rei sacramenta videat
esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis observantur, secundum quod in
caeteris quoque plurimis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen
1159B propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens
adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans
1159B Infamat
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos exsecrati sunt et ut eos
evitemus monuerunt. Unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma,
1160A quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.
1160C
VII.—
Alterutrum ad se venientes. Ad Cypriani Epistolam
ad Pompeium, ubi Stephani verba adhuc plenius afferuntur, hoc annotavit Rigaltius. «Rectissima est haec scriptura. Hoc est, neque venientem
a Marcione baptizat Montanus, neque venientem a Montano baptizat Marcion. Non rebaptizant alterutrum ad se venientes. Routh.
Spiritum sanctum. Certum est haec duo vocabula non exstare in libris nostris nec in quatuor Anglicanis. Ita etiam de uno suo testatur Pamelius,
qui tamen illa addidit ex codice edito, in cujus marginibus Joannes Cauchius, Ultrajectinus, apposuerat castigationes ex variis
codicibus manuscriptis. Remanet
1160D tamen adhuc dubium an haec duo vocabula addita fuerint ex libro veteri, an vero ex conjectura Cauchii tantum. Nam, quia
in veteribus libris post vocem
filium additur
nec, ita ut videantur aliqua deesse, conjecerat Pamelius addenda esse duo illa vocabula, et addidit videns conjecturam suam confirmatam
auctoritate libri Cauchiani. In codice porro Cauchii annotatas fuisse, non solum varias lectiones veterum librorum, sed etiam
conjecturas ejus, monet ipse Pamelius in annotationibus suis. Itaque nos haec duo vocabula, quae posita sunt sine auctoritate,
ex conjectura tantum, uncis conclusimus. Baluz.
Indicant quidem Var. Lectt. apud edit. Oxon. collectae tria verba
nec Spiritum sanctum in quatuor illis libris Anglicis deesse; sed revera in duobus ex illis, hi sunt Bodleianus et Novi Collegii codex, apparet
nec post vocem
filium cum sequentibus conjunctum. In altero autem epistolarum Cypriani codice, qui penes est idem collegium, haud exstat Firmiliani
epistola. Routh.
1161C
Ubi praesident majores natu. Graece, ὅπου προκάθενται οἱ πρεσβύτεροι. Sic et jam supra Firmilianus, Mos
apud nos fuit, inquit,
ut per singulos annos seniores (οἱ πρεσβύτεροι)
et praepositi in unum conveniamus. Utroque loco designantur, ni fallor, superioris ordinis, seu qui praesident, presbyteri.
Praesidentem nominat episcopum Tertullianus in lib.
de Pudicitia, cap. 14, et illo quidem
presbyterorum nomine episcopi a veteribus interdum appellantur; raro vicissim, idque accommodatione tantum ad Vet. Test. locum,
episcoporum titulo donantur presbyteri. Confer. Annotatt. ad Concil. contra Noetum vol. II,
Reliquiar. Sacr. p. 377, ubi tamen minus recte dubitasse me fateor, utrum plures episcopi in unum, sive in provinciali concilio, collecti,
presbyteri tertio saeculo Ecclesiae nominarentur. Porro apud episcopum sitam esse potestatem ritus omnes administrandi, baptizandi,
offerendi, manum imponendi, ordinandi, credebant antiqui; sed et presbyteris licere, ut muniti auctoritate episcopi baptizarent
atque offerrent.
Dandi
1161D
quidem (Baptismum)
habet jus summus sacerdos, qui est episcopus. Dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate propter Ecclesiae
honorem. Quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est,
etc. Haec Tertullianus in lib.
de Baptismo, c. 17, haud finito saeculo Ecclesiae secundo docuit. Ad solos vero episcopos ordinandi jus pertinere, consentit cum Hieronymo
universa antiquitas. Adde quod idem hic Firmilianus, qui episcoporum ordinem
presbyterorum nomine his locis appellavit, singulos episcopos, presbyteros, diaconos, alibi in epistola sua titulis suis distinxit. Porro
ait infra, § 12, episcopos ordinatione vicaria successisse Apostolis. Routh.
Potestatem. Codex Laetiensis,
facultatem. Sic etiam se legisse in codice Marchianensi testatur Pamelius. Baluz.
Nec spiritaliter gerere. Edit. princeps praestat
aut
1162C pro
nec, firmantibus illud ms. Novi collegii ac Bodleiano; quin et fortasse revocandum. Routh.
In Iconio. Dionysius Alexandrinus hoc Iconiense idque in Synnada concilium sanxisse rursus tingendos esse haereticos, in tertia epistola
ad Philemonem Romanum commemorat. Verba ejus apud Eusebium,
Hist. Eccles. VII, 7, haec sunt: Μεμάθηκα καὶ τοῦτο ὅτι μὴ νῦν οἱ ἐν Ἀφρικῇ μόνον τοῦτο παρεισήγαγον, ἀλλὰ καὶ πρὸ πολλοῦ κατὰ τοὺς πρὸ
ἡμῶν ἐπισκόπους ἐν ταῖς πολυανθρωποτάταις ἐκκλησίαις κατὰ ταῖς συνόδοις τῶν ἀδελφῶν, ἐν Ἰκονίῳ καὶ Συννάδοις καὶ παρὰ πολλοῖς
τοῦτο ἔδοξεν, ὧν, etc. Apud Iconium autem maxime ob Montanistarum Baptismum motam esse quaestionem istam, constat ex Firmiliani
verbis infra, in cap. 13. Routh. Ait Prudentius Maranus in Vita S. Cypriani editioni Baluzianae praemissa, § XXXI, p. CXVIII:
Nisi si his episcopis quibus nunc fuit Paulus; legendum putavit Pamelius
de quibus nunc, sed manifestus est Hellenismus, τούτοις τοῖς ἐπισκόποις τοῖς νῦν, his episcopis nunc existentibus. Haec ille, quae quidem
haud prohibent,
1162D ne sentiam reponendum esse
qui sunt
nunc, pro isto
quibus nunc, cum absit praepositio
de ante
quibus a codd. scriptis, quod sciam omnibus. Routh.
VII. Sed et ad illam partem bene a vobis responsum est ubi Stephanus in epistola sua dixit «haereticos quoque ipsos in baptismo
convenire, et quod alterutrum
1159B Quod ad alterutrum
Oxon
ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum,» quasi et nos hoc facere debeamus. Quo in loco, etsi vos jam probastis
satis ridiculum
1159B Probastis ridiculum
Bod. 2.
esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus, non esse mirum si sic haeretici agant, qui, etsi in quibusdam
minoribus discrepant, in eo tamen, quod est maximum, unum et eumdem consensum tenent ut blasphement Creatorem, quaedam somnia
sibi et phantasmata ignoti Dei confingentes; quos
1159B Quod
Lam Ebor. Nc. 1.
utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate ut consentiunt in repudianda
1160B divinitatis veritate. De quibus, quoniam longum est ad singula eorum vel scelesta vel supervacua respondere satis est breviter
illud in compendio dicere, eos qui non teneant
1159C Eo quod non teneant
Lam. Ebor. Nc. 1.
verum Dominum, Patrem, tenere non posse nec Filii nec Spiritus sancti veritatem, secundum quod etiam
1160B Quod utique
Bod. 2.
illi qui Cataphrygae appellantur, et novas prophetias usurpare conantur, nec Patrem possunt habere nec Filium
1160B Nec Filium; quibus
Ar. Nc. 1. Ebor. Bod. 2. Mich. Vict.
nec ((Spiritum sanctum))
1160B
Sic Lam. Sanctum; quibus
Rig.
; a quibus si quaeramus quem Christum
1161A praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit Spiritum per Montanum et Priscam locutum. In quibus cum animadvertamus
non veritatis Spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant Christum
habere non posse. Sed et caeteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt,
quando omnis potestas et gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu, qui et baptizandi et manum imponendi
et ordinandi possident potestatem. Haeretico enim, sicut ordinare non licet nec manum imponere, ita nec baptizare nec quicquam
sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. Quod totum nos jampridem in Iconio,
1161B qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia et caeteris proximis regionibus, confirmavimus
tenendum contra haereticos firmiter et vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.
1162D
VIII.—
Quibus nunc. Praeposito deest in omnibus exemplaribus antiquis et in editione Morelliana. Illam Pamelius adjecit ex conjectura, quia existimabat
sensum absque ea non posse constare. Baluz.
VIII. Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum
Baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum
1162A non esse, considerent et intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus
Paulus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset Spiritus sanctus a Domino, baptizavit denuo spiritali Baptismo,
et sic eis manum imposuit ut acciperent Spiritum sanctum (Act. XIX) . Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma
iterato discipulos suos baptizasse videamus, nec eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt post illicitam et profanam eorum
tinctionem baptizare dubitemus? Nisi si his episcopis
1161B
Sic Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. At Oxon. De quibus.
quibus ((nunc))
1162B Qui sunt nunc
conjic. Routh.
minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis dare Spiritum sanctum, Paulus
autem idoneus non fuerit qui ab Joanne baptizatis Spiritum
1162B sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae Baptismo baptizasset.
1162D
IX.—
At quis est in Ecclesia perfectus. Optime Novi Collegii codex, ut qui est
in Ecclesia perfectus et sapiens hoc aut defendat aut credat. In tribus quoque codd. scriptis in edit. Oxon. nominatis
qui pro
quis legitur, et
qui ante
hoc abest. Quapropter posthabita Pamelii lectione, quae fortasse ex Cauchii conjectura tantum orta est, Morellianam istam revocavi;
posito tamen ex fide codicis Novi Collegii
aut pro
autem ante verbum
defendat. Caeterum paulo ante pro
poterit priorem lect.
potuerit revocavi. Routh. —
At quis est. Ita emendavit Pamelius ex libro
1163C Cauchii. Nam in editione Morelliana, quae prima est, legitur:
Perfecti sunt, ut qui est in Ecclesia perfectus et sapiens. Hoc autem defendat et credat, etc. In tribus
1163D antiquis codicibus scriptum est:
Perfecti sunt, ut qui est in Ecclesia perfectus et sapiens hoc autem defendat. Sic etiam alii libri veteres, nisi quod pro
et sapiens habent
aut sapiens. Baluz.
IX. Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam
consequi poterit invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti. Deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus
esse in his qui perfecti sunt. At quis est in Ecclesia perfectus
1163A et sapiens
1163C At qui est in Ecclesia perfectus et sapiens, hoc
Ar. Lam. Ebor. Mich. Vict.
qui hoc aut defendat aut credat quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem,
cum haec tunc utique proficiant quando et qui baptizat habet Spiritum sanctum et Baptisma quoque ipsum non sit sine Spiritu
1163C Sine Spiritu sancto
Lam. Ebor. Bod. 2.
constitutum. Sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua Baptismi gratia consequi posse. Quod et
ipsum sine dubio ridiculum est quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem aut fides falsa
credentium veritatem. Non omnes autem qui nomen Christi invocant audiri et invocationem
1163C Et per invocationem
Ar. Invocatione sua
Routh.
suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens:
Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Marc. XIII, 6) . Nulla
1163B quippe differentia est inter pseudo-prophetam et haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento
1163C Iste sacramento
Bod. 2.
Baptismi fallit: Mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum voluntates.
1163D
X.—
Ante viginti annos. Vide
Annales Cyprianicos ad annum 256. Baluz.
Acerbus et dirus. Sic Lactantius, cap. 13,
de Mortibus Persecutorum, Flaccillum vocat
non pusillum homicidam. Baluz.
Quaedam mulier. Vide Reginonem lib. II, cap. 364, et notas nostras pag. 592. Baluz.
Terram movere. Duo libri veteres,
etiam movere se terram polliceretur. Quatuor Anglicani,
perficiens terram se movere. Baluz.
Vi sua. Ita unus codex regius et Beccensis; quae est vera lectio. Quatuor libri veteres habent
visu. Ita etiam Divionensis, nisi quod supra lineam habet scriptum
vel nisu. Morellius edidit
nisu, Pamelius et alii
jussu. Baluz.
Rusticum. Morellius edidit
rusticum, tamquam non
1164C esset nomen hominis, sed vocabulum quo simplex homo significaretur. Pamelius et post eum Rigaltius scripserunt
Rusticum, putantes nomen esse presbyteri de quo
1164D istic loquitur Firmilianus. Angli aliter censuerunt et reposuerunt lectionem quae est in editione Morelli, argumento ducto
ex epistola Cornelii ad Fabium Antiochenum apud Eusebium, in qua Cornelius ait Novatum accivisse ex Italia tres episcopos
simplicissimos et omnium ignaros, ut vertit Rufinus, a quibus fieret episcopus. Ego in ea opinionum diversitate, cum viderem
lectionem Pamelii et Rigaltii posse esse bonam et nihil adversus eam confici ex comparatione horum episcoporum Italorum, retinui
quod magis placuisse videbam Pamelio et Rigaltio. De Ursicino, qui Sedem apostolicam invasit post eletionem Damasi, testatur
Rufinus, lib. XI, cap. 10, illum episcopum factum fuisse a quodam
satis imperito et agresti episcopo. Baluz.
Unum de presbyteris rusticum, Sic edidit in hujus epistolae edit. principe Morellius, tamquam si
rusticus nomen appellativum fuerit; sed quasi nomen proprium, Pamelius et Rigaltius. Aliter Fellus. Dubitat Baluzius. Fortasse significat
hoc loco vox
rusticus, non agrestem,
1165C ut opinatur Fellus, sed ruralem. ἐπιχώριον. Ἐπιχώριοι πρεσβύτεροι
presbyteri ruris in Canone decimo tertio
Concilii Neocoesareae memorantur. Sed Graece scripsse Frmilianus ἀγροικικὸν videtur, cum in decimo septimo Chalcedonensi ἀγροικικὰς παροικίας ἢ
ἐγχωρίους habeas. Routh.
Qui prius sanctus. Frequenter accidit ut hypocritae imponerent Ecclesiae, id est ut multi post mortem suam crederentur esse sancti quorum mores
non responderant tam bonae famae, uti pluribus exemplis ostensum a nobis est in oratione quam Parisiis in collegio regio habuimus
die 15 aprilis 1692, cum illic interpretaremur titulum
Decretalium de reliquiis et veneratione sanctorum. Baluz.
Panem. Quatuor libri nostri et quatuor item Anglicani praeferunt
pacem. In Divionensi quoque scriptum est
pacem, et supra lineam
vel panem. Certum
1165D est heic agi de pane Eucharistiae. In comaedia Queroli legitur:
Solum hoc est quod sequntur atque observant unice, panem Domini. Ubi quidam vir eruditus, cujus manum non bene novi, sed puto esse Petri Danielis aut Desiderii Heraldi, in suo exemplari
edito scripsit in margine
panem Deum, id est Eucharistiam. Examinabunt theologi an haec interpretatio sit bona. Baluz.
Sine sacramento. Non sine sacramento solitae praedicationis. Fellus ait hanc esse veram lectionem (nam omissa est particula
non in mss. et editt. omnibus praeter illam ab ipso Fello adornatam) ex contextu satis est manifestum; subjungitur enim,
baptizaret quoque multos, usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur. Et quidem vis argumenti periret si verba solemnia, Eucharistiae administrationi praestituta, non fuissent retenta. Praedicatio
solita videtur ista ἀνάμνησις, quam Dominus
1166C fieri mandabat, et de qua D. Paulus (I Cor. II, 26.) καταγγέλλετε τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου De paschali supra in Epist. ad
Caecil. dictum. Rem hanc exequi videtur Justinus Martyr
Apol. 2, (I) ubi dicit: Προσφέρεσθαι τῷ προεστῶτι τὸν ἀρτὸν καὶ ποτήριον ὕδατος καὶ κράματος, καὶ οὖτος λαβὼν αἰνον καὶ δόξαν
τὸ Πατρὶ τῶν ὅλων διὰ τοῦ ὀνόματος τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ Πνεύματος τοῦ ἁγίου ἀναπέμπει, etc. Rigaltius ait, legendum videtur:
Sive sacramentum solitae precationis offerret. Sacramentum precationis dicit, quemadmodum Tertullianus, sacramentum orationis. Fellus. Eruditissimum hunc virum sequi par fuit, cui et in hac re obtemperavit Tillemontius,
Mem. Eccl. in Vita Firmiliani, tom. IV. p. 129. ed Bruxel. Particulam igitur negativam, quae in textu Baluziano perperam omissa est,
verbis praemisi, cum in voce antecedente
Domino olim absorpta fuisse eadem videretur. Verumtamen cl. Marano in
1166D Vit. sua Cypriani ex imitatione Graecorum orta locutio videtur. Is ibidem opponens se Rigaltio, qui pro vocibus,
sine sacramento solitae praedicationis, voluerat ponere
sive sacramentum solitae precationis, ex Basilio M. monere pergit: Preces in sacrificio fieri solitae vocantur apud Basil. ep. CCX. ἐκκλησιαστικὰ κηρύγματα,
praedicationes ecclesiasticae. p. cxviii. Routh.
Baptizaret quoque. Vide concilium Carthaginense IV, can. 99 et 100. Baluz.
X. Volo autem vobis et de historia
1163C Rei
Addend. conj. Routh.
quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum
imperatorem, multae istic conflictationes et pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis,
terrae etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per
1163C Ut et per
Lam. Ebor. Nc. 1.
Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates, in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur,
ut ex hoc persecutio quoque gravis
1163C adversum nos christiani nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo
1163C Inopinato malo
Bod. 2.
ad turbandum populum nostrum
1164A terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provincia praeses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione
constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus,
1164C Relinquentibus: erat enim
Bod. 2.
atque in alias partes regionum transeuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum,
sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier, quae in extasim
1164C
Sic Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. In extasi
Oxon.
constituta propheten se praeferret et quasi sancto Spiritu plena sic ageret. Ita autem principalium daemoniorum
1164C Daemonum
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1.
impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens,
et facere se terram moveri
1164C Perficiens, terram se movere
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
polliceretur. Non quod daemoni tanta esset potestas ut terram movere
1164B aut elementum concutere vi sua valeret, sed quod nonnumquam Spiritus nequam, praesciens et intelligens terrae motum futurum,
id se facturum esse simularet quod futurum videret. Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi
obedirent, et quocumque
1164C Diceret quocumque
Bod. 2.
praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire nec vexari
in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Judaeam et Hierosolymam festinare, fingens tamquam inde venisset.
Hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur; quod paulo post detectum
est: Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui
1164C exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum
spiritum nequam revincendum
1164C Ad revincendum
conj. Routh.
;
1165A qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quemdam adversum
1165B Adversum
Ar. Lam.
et tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista, inspiratus, Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum
qui prius sanctus putabatur, ostendit. Atque illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonis multa ad deceptionem
fidelium moliebatur, inter caetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemptibili
sanctificare se panem
1165B Sanctificare se pacem
Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Mich. Vict.
et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine
1165C Non sine
Oxon.
sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima verba interrogationis usurpans,
ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur
1166B Viderentur
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
.
1166D
XI.—
Defendunt. Multa variant in hoc loco libri veteres. Quidam habent
defendunt, alii
asserunt, alii
deserunt vel
deferunt. Nos retinuimus lectionem quam putavimus esse meliorem; nam paulo post legitur:
Interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt. Baluz.
XI. Quid igitur de hujus Baptismo dicemus, quo
1165B nequissimus daemon per mulierem baptizavit? Numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt comprobant, maxime cui nec
symbolum Trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? Potest credi aut remissio peccatorum data aut lavacri
salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia, quamvis ad imaginem veritatis, tamen per daemonem gesta sunt? Nisi si et daemonem
in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gratiam Baptismi dedisse contendunt qui haereticorum Baptisma
1166B Baptismata
Bod. 2. Vict.
defendunt; apud quos sine
1166A dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est.
XII. Illud etiam quale est quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimoniam Christi?
Nam, si non mentitur Apostolus dicens:
Quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis (Gal, III, 27) , utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. Si autem induit Christum, accipere potuit et
Spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi venienti ad accipiendum Spiritum manus imponitur; nisi si a Christo
Spiritum
1166B Sanctum
add. Ar. Nc. 1. Lam. Ebor.
induit
1166C Non ducit
conjic. Routh.
ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus sanctus.
1166D
XIII.—
Interrogandi sunt. In quatuor codicibus antiquis scriptum est:
Quid interrogandi. Ut hinc colligi debeat aut possit ista respicere ad epistolam quae a Cypriano missa erat ad Firmilianum. Baluz.
XIII. Decurramus vero breviter et caetera quae a
1166B vobis copiose et plenissime dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano, diacono charissimo nostro. Sequitur enim
illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum Baptisma, an spiritale. Si enim carnale
est, nihil differunt a Judaeorum Baptismo, quo sic illi utuntur, ut eo tamquam communi et vulgari lavacro tantum sordes laventur:
sin autem spiritale est, quomodo apud illos esse Baptisma spiritale potest, apud quos Spiritus sanctus non est! Ac per
1167A hoc aqua qua tinguntur lavacrum est illis carnale tantum, non Baptismi sacramentum.
1167C
XIV.—
Filius Dei. Ego non dubito quin haec lectio bona sit. Et tamen in quinque libris veteribus legitur
1167D
fidei; in meo,
sed fideles. Baluz.
Christo Spiritum induit. Haec scripsit in loco plus semel memorato cl. Maranus: Cum existimaret Firmilianus adversarios suos in Baptismo foris ab
adultis suscepto Christo gratiam agnoscere, sic eos refellit,
Nam si non mentitur.—Spiritus Sanctus. Illud
nisi si a Christo Spiritum induit, idem valet ac post Christum; nec probabilis est conjectura Cauchii et Pamelii, qui legendum putant:
Nisi a Christo Spiritum non induit. Quae Marani mihi quidem haud satisfaciunt. Quid si
non ducit latet in voce
induit? Routh.
Virginem castam. Morellius edidit
virginem sanctam castam. Pamelius expunxit vocem
sanctam, quia eam non inveniebat in manuscriptis, et quia non reperitur apud Apostolum. Ego tamen illam inveni in sex manuscriptis.
Sed deest in aliis quatuor. Tres vero qui habent vocem
sanctam non habent
castam. Alterutram autem oportet auferri. Retinuimus eam quae est apud Apostolum. Baluz.
XIV. Quod si Baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae nativitatis, non haeretici sed filii Dei
1167C Non haereticis, sed fidei computandi sunt
Lam. Ebor. Nc. 1. Mich.
computandi sunt qui apud illos baptizantur; secunda enim nativitas quae est in Baptismo filios Dei generat. Si autem sponsa
Christi una est, quae est Ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Dei filios. Neque enim multae
1167C Multae sunt sponsae
Mich. Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2. Routh.
sponsae Christi, cum dicat Apostolus:
Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2) ; et
Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui
1167C Populum tuum
Ar. Lam. Ebor. Nc. Bod. 2.
,
quia desideravit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 21) ; et,
Veni, sponsa, de Libano, advenies et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; et
Ingressus sum in hortum
1167B
meum, soror mea, sponsa (Cant. V, 1) . Videmus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga,
quia nec sponsa est adultera et fornicaria; unde nec potest filios Dei parere: nisi si, secundum quod Stephano videtur, haeresis
quidem parit et exponit, expositos autem Ecclesia suscipit, et quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum
mater esse non possit. Et ideo Christus Dominus noster, unam esse manifestans sponsam suam et unitatis ejus sacramentum declarans
ait:
Qui non est mecum, adversus me est
1167C Contra me est
Ar.
;
et qui non mecum colligit, spargit (Luc. XI, 23) . Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo adversus Christum sunt haeretici.
1167C Et, si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.
1168C
XV.—
Fons signatus. Ista habentur etiam in epistola
1168D LXXIV, et in epistola LXXVI. Baluz.
Sic et nos similiter. Textum sacrum, Cyprianique codices quinque in var. lectt. edit. Oxon, commemoratos, secutus
nos pro
vos imprimendum curavi. Routh.
Convertantur. De celebri quaestione hoc unum monebo; existere argumenta ab altera parte temporibus illis allata, quibus Firmiliani suorumque
rationes convelluntur, et Baptismus nomine S. Trinitatis a quovis administro celebratus firmatur, cum alibi tum in annotationibus
S. Augustini ad Carthaginiense septimum concilium. Hae in libris ejusdem Patris
de Baptismo legi possunt. Routh.
XV. Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a vobis necessario dictum est, quod Ecclesia, secundum Canticum canticorum,
hortus sit
conclusus et
1168A
fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13) . Qui autem numquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo
de fonte qui intus inclusus
1167C Intus clausus
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1.
est et divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui poterunt? Cum vero et arca Noe nihil aliud
fuerit quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc, omnibus foris pereuntibus, eos solos servavit qui intra arcam fuerunt,
manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum et apostolus Petrus posuit dicens:
Sic et vos
1168C Sic et nos similiter
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
similiter salvos faciet Baptisma (I Pet. III, 21) , ostendens quoniam, quomodo
1168C Quoniam quia
Lam. Ebor. Nc. 1.
qui cum Noe in arca non fuerunt, non tantum purgati et salvati
1168C
Sic Ar. Ebor. Lam. Nc. 1. Et salvati
omitt. Oxon.
per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt, sic et nunc
1168B quicumque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum et salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam
convertantur
1168C Conversi
Ar.
.
1168D
XVI.—
Ecclesia . . . supra petram. Paulo post dicet fundamenta Ecclesiae super Petrum collocata fuisse. Vide librum
de Unitate Ecclesiae, ubi ista explicantur. Baluz.
Ordinatione vicaria. Vide notas nostras ad epistolam LXXXIV, Lupi Ferrariensis. Baluz.
Pari cum eis morte. Ita restituimus ex fide unius codicis antiqui bibliothecae regiae. Hanc porro restitutionem
1169D esse legitimam ostendere videntur etiam alia vetera exemplaria, quae habent
pari cum eis perierunt. Quinque et editiones praeferunt
pariter. Baluz.
XVI. Qualis vero error sit et quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari
posse, nec permanet in fundamento unius Ecclesiae, quae semel a Christo supra petram solidata est, hinc intelligi potest quod
soli Petro Christus dixerit:
Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19) ; et iterum in Evangelio quando in solos
1168C Evangelio in solo
Ar. Lam.
Apostolos insufflavit Christus dicens:
Accipite Spiritum sanctum. Si
1168C Sanctum: cujus
Ar.
cujus remiseritis peccata, remittentur illi; et si
1168C
cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23) . Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est et Ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt,
et episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt. Hostes autem unius catholicae Ecclesiae, in qua nos sumus,
1169A et adversarii nostri, qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes et altaria profana ponentes,
quid aliud sunt quam Chore et Dathan et Abiron, pari scelere sacrilegi, et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi
consentiunt, secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.
1167D
XVII.—
Quid aliud agit. Et istum quoque locum supplevimus ex fide quatuor veterum exemplarium Baluz.
XVII. Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus
sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias
petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui
baptizantur complent sine dubio
1169B Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari
a se et quodam modo aboleri christianae petrae veritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Judaeos tamen, quamvis ignorantia
caecos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus habere
1169C Habere confitetur
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Routh.
profitetur. Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur,
concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos
1169C Dicat eis
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenaratione coelesti
filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare.
1169C Qui sic magna et coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud
1169C Quid aliud agit
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
agit quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac vindicat. Et frustra jam dubitat in caeteris quoque consentire
eis et particeps esse, ut et simul cum eis conveniat, et orationes pariter cum iisdem misceat, et altare ac sacrificium commune
constituat.
1169D
XVIII.—
Et ubicumque. Miror ista excididisse in editione Rigaltii, cum exstect in Morelliana et in Pameliana et in omnibus antiquis codicibus.
Magis miror omissa esse ab Anglis, qui ignorare non poterant illa haberi ni duabus editionibus a me commemoratis et in quinque
codicibus suis antiquis. Vide quae notavi supra ad epistolam LXXIII. Baluz.
XVIII. Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi
1170A ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque
1169C Quicumque et ubicumque
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi, quando huic loco breviter occurri possit et dici
quoniam, si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum in ejusdem Christi nomine valere illic potuit et
manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum. Et incipient caetera
1170C Caetera quoque apud haereticos, justa
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
quoque quae apud haereticos aguntur justa et legitima videri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod vos in epistola
vestra exsecuti estis, non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gratiae
potestatem.
1169D
XIX.—
Non ut nos. Hanc lectionem, quam puto esse optimam, inveni in uno libro meo vetere. Morellius posuit
non vos; eamque lectionem ego reperi in quatuor codicibus antiquis. Pamelius emendavit ex conjectura et scripsit
novos Prophetas, tum quia conjecturam suam confirmatam reperit auctoritate codicis
1170D Anglicani quo ipse utebatur, tum quod antea Firmilianus novarum prophetiarum meminerit. Itaque ex editione Pamelii emersit
vulgaris. Videtur autem Firmilianus respexisse ad haeresim Marcionitarum, quos Epiphanius ait repudiasse Legem ac Prophetas.
Monet praeterea Pamelius in codice suo Anglicano legi
et Spiritum sanctum post
Patrem et Filium. Quod ego in nullo eorum veterum exemplarium reperi quibus usus sum in hac epistola recensenda. Rejecit autem Pamelius hoc
additamentum, quia Cataphrygae non eumdem Spiritum sanctum cum catholicis agnoscebant, utpote qui non illud sed Montanum esse
paracletum a Christo promissum dicerent. Baluz.
Statuenti hic Baluzio respexisse Firmilianum ad Marcionitas recte opponas, veteres patres id semper solitos esse pro certo
statuere, alium ac diversum Deum agnoscere Marcionitas, qui Christi Patrem negarent
1171C creavisse mundum. Audi Tertullianum adhuc catholicum in hac ipsa de Baptismi quaestione idem suggerentem.
Non debeo, inquit,
in illis (haereticis)
agnoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem Deus est nobis et illis. nec unus Christus, id est, idem: de Baptismo, cap. 15. Itaque veterem revocavi lectionem, quae cum melior apparet, tum exstat in codice Bodleiano atque illo
Novi Collegii, caeterisque fortasse mss., qui in editione Oxon. afferri solent, quippe cum nulla sit varietas lectionis ibidem
notata. Caeterum additamentum illud,
et Spiritum sanctum in codd. quinque repertum fuisse novimus ex ead. editione. Ostendit vero hic ipse Firmiliani locus recte sensisse de Patre
Filioque hos quidem Montanistas. Routh.
XIX. Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati, quis
1170B tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat, aut qui, perspecta luce, tenebras non derelinquat? Nisi si et Judaeos,
Christo adventante, id est veritate, adjuvat in aliquo antiquissima consuetudo, quod, relicta
1170C Rejecta
Forsan. Routh.
nova veritatis via, in vetustate permanserint. Quod quidem adversus Stephanum vos dicere, Afri, potestis, cognita veritate,
errorem vos consuetudinis reliquisse. Caeterum nos veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem,
sed veritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab
1170C Apostolis
Lam. Nc. 1. Ebor.
Apostolis traditum est. Nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit ut nonnisi unam Dei
Ecclesiam nocemus, et sanctum Baptisma nonnisi sanctae
1170C Ecclesiae computaremus. Plane, quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui, etsi non ut nos Prophetas recipiunt, eosdem
tamen Patrem et Filium
1170C Filium et Sp. sanctum
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. Bod. 2.
nosse nobiscum videntur, plurimi simul convenientes in Iconio, diligentissime tractavimus et confirmavimus repudiandum esse
omne omnino baptisma quod sit extra Ecclesiam constitutum.
1171C
XX.—
Perfide. Ita Morellius et quatuor libri veteres: alii quatuor habent
per fidem. Baluz.
XX. Ad illud autem quod pro haereticis ponunt,
1171A et aiunt Apostolum dixisse,
Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur (Philip., I, 18) , ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit Apostolum in epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum
neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide
sincera perseverantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere, et quid Apostolus
dixerit, de ipso Apostolo recognoscere.
1171D
XXI.—
In eorum numero . . . habentur. Sic restituimus hunc locum auctoritate vetusti codicis Compendiensis et Michaelini, in quibus vox
habentur est transposita, sed tamen cum nota veteri, quae ostendit
1171D ubi ponenda sit, nimirum post vocem
numero. Itaque cadit conjectura Rigaltii hunc locum emendantis. Baluz. —Edd. omnes,
non modo dicunt. Sed recipienda videbatur conjectura Prudentio Marano (Vita Cypr. § 31 extr.) et Routhio communis (scilic.
non modicum dicunt). Goldhorn. —Cum post verbum
obierunt posita esset ante Baluzii mutationem vox
habentur, Rigaltius locum sic emendandum voluit, habent
non modo discunt
emolumentum. Affert vero Fellus longam sed satis contortam interpretationem verborum,
non modo dicunt emolumentum. Ausim ergo reponere,
non modicum
emolumentum; Graece, Οὐ μέτριον κέρδος ἀληθείας καὶ πίστεως. Exstant voces,
non modicam supra § 12. Et postquam haec scripsi, visis Marani verbis gavisus sum, quod ante me eodem fere modo locum corrigere voluisset.
«Alium locum, inquit, longe difficiliorem emendare conabor. De iis qui foris baptizati sine novo Baptismo in Ecclesia obierunt,
sic statuit Firmilianus.
Si de saeculo non sunt morte praeventi.
1172C Existimat Rigaltius verbum
habent reponendum post
habentur, et sic emendat: habent
non modo discunt
emolumentum veritatis et fidei: sed multo aptius legi posset:
habent non modicum emolumentum, pro
non modo dicunt aut non modo discunt.» Haec Maranus in
Vit. S. Cypriani, § 31, p. 118. Sed haud necesse esse ut addatur
habent, opinor. Routh.
Contingant. In editione Pameliana perperam, per errorem videlicet typographi, et dein in Rigaltiana et in Anglicana scriptum est
continguant, sed non in editione Goulartii. Sane hanc pravam lectionem Angli scribunt se invenisse in quatuor codicibus antiquis. Sed
istud non probat illam esse retinendam, cum prava sit omnino et minime latina. Baluz.
Necessitate persecutionis coactus succubuit. Hic, quod constat ex superioribus, clericus designatur. Clericus autem lapsus ordine sacro moveri solitus est, neque ei licuit,
ut baptizandi ritum administraret. Routh.
XXI. Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt? Si de saeculo excesserunt,
in eorum numero habentur qui apud nos catechisati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt, non modo dicunt
1171B Non modicum
conjic. Routh. Vide not.
emolumentum
1171B veritatis et fidei, ad quam, relicto errore, pervenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi.
Qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur Ecclesiae Baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne, per alienam
praesumptionem, in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur. Caeterum quale delictum est, vel illorum
qui admittunt, vel eorum
1172A qui admittuntur, ut non ablutis
1171B Ut non abluti, communicatione continguant
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1.
per Ecclesiae lavacrum sordibus, nec peccatis expositis, usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini,
cum scriptum sit:
Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) .
1172D
XXII.—
Deum Christi. Ista sic ponuntur tamquam si Deus esset conditor Christi et totius mundi. Videndum igitur an lectio veteris libri Remigiani
et duorum Anglicanorum praeferenda sit, qui pro
Christi habent
Dominum nostrum. At si ea lectio placet, tollenda est conjunctio. In uno meo legitur
Domini Christi. Baluz. —Ex edit. Oxon. constat exstare verba
Dominum Christum, non, ut ait Baluzius,
Dominum nostrum in codd. et Novi Collegii. Ab hoc quidem ms., sicut a cod. Bodleiano, haud male abest particula
et ante voces
totius mundi. Ad verba autem quod attinet,
Patrem et Deum Christi, similiter locutus est Dominus ipse ad Mariam Magdalenam in
S. Joannis Evangelio XX, 17. Similiter scripserunt Apostoli ejus. Confer
Rom. XV, 6; II
Cor. XI, 3;
Ephes., I, 3, 17;
Coloss., I, 3;
Heb., I, 9; I
Pet., I, 3. Routh.
Qui cum ipsi. Qui ipsi in omnibus peccatis sint constituti. Veterem lectionem restitui. Primus edidit Fellus post codices scriptos
qui cum ipsi pro
qui ipsi, quod quidem ex duplici lectione ortum videtur. Posuit autem
1173C Pamelius
sunt pro
sint ex Cauchii vel codice vel conjectura ejusdem. Routh.
XXII. Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia catholica episcopi fuerant, et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis
assumentes baptizaverunt, pro non baptizatis habendos judicavimus. Et hoc apud nos observatur, ut quicumque ab illis tincti
ad nos veniunt, tamquam alieni et nihil consecuti, unico et vero Ecclesiae catholicae Baptismo apud nos baptizentur et lavacri
vitalis regenerationem consequantur. Et tamen multum interest inter eum qui invitus et necessitate
1172B persecutionis coactus succubuit, et illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem et Deum
1172B Dominum Christum
Ar. Nc. 1.
Christi et totius mundi conditorem impia voce blasphemat. Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos
1172B
Sic Ar. Lam. Ebor. Nc. 1. M. R. Qui ipsi
Rig.
qui, cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis
lavacrum salutis!
1173C
XXIII.—
Ab aqua aliena. Annotat editio Anglicana textum hunc frustra alibi requiri quam in versione graeca, nimirum abesse a codicibus hebraeis et
vulgato latino, haberi tamen in syriaca, arabica, et armenica interpretatione, et hinc confici posse eamdem versionem graecam,
etiam illic ubi ab hebraeo disceditur, ubique terrarum invaluisse. Tertullianus lib. I, adversum Marcionem:
Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tingitur, Vide notas
1173D ad epistolam LXXIII,
Ecclesia paradisi instar. Baluz.
XXIII. Ubi ergo erit quod scriptum est:
Ab aqua
1173A
aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 19, juxt. LXX) , si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis et profanis fontibus Ecclesiam
polluis? Quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de voragine et coeno illorum bibis, et ipse Ecclesiae
sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris? Nec metuis judicium Dei haereticis testimonium contra
Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit:
Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5) . Quin immo, tu haereticis omnibus pejor es: nam, cum inde multi, cognito errore suo, ad te veniant ut Ecclesiae
verum lumen accipiant, tu venientium errores adjuvas, et, obscurato lumine ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis
accumulas. Cumque se illi in peccatis
1173B esse et nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fateantur, tu eis remissionem peccatorum subtrahis, quae
in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos et extra Ecclesiam Ecclesiae gratiam consecutos. Nec intelligis animas eorum
de manu tua exquiri cum judicii dies venerit, qui sitientibus Ecclesiae potum negasti, et volentibus vivere causa mortis fuisti.
Et insuper indignaris.
1173D
XXIV.—
Justius. Non possum omittere quin admoneam septem vetera exemplaria praeferre
injustius. Sequi tamen placuit editionem Morelli, quam confirmant tria vetera exemplaria. Id.
Adversus eum qui. Ita Morellius et tres libris veteres. Omnes alii omittunt
eum qui, etiam unus Anglicanus. Id.
Imperitos etiam animosos. Quintilianus l. I, c. 1:
Nihil enim pejus est iis qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi, falsam sibi scientiae persuasionem induerunt:
nam et cedere praecipiendi peritis indignantur, et velut jure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi
atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
Vide etiam lib. VI, cap. 4, et lib. VIII, cap. 2. Joannes Saresberiensis, lib. VII,
de Nugis Curialium, cap. 9:
Ille tamen contradicit citius et pertinacius qui in paucitate rerum addiscenda consumpsit aetatem, et tanta angustia premitur,
ut, si verbum unum aut duo subduxeris, elinguis fiat et quavis statua taciturnior.
1174C Vitruvius in praefatione libri III:
Animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare. Hieronymus in Apologia adversus Rufinum:
Animosus inhonestus est. Nonius Marcellus:
Animosi dicuntur iracundi. Augustinus Sermone CLXIV de verbis Apostoli:
Humanum fuit errare; diabolicum est per animositatem in errore manere. Agobardus in libro
de Grandine et Tonitruis, notat imperitos loqui confidenter. Animosus tamen apud Latinos accipiebatur pro magno viro et forti animo praedito, animositas
vero pro vehementia et impetu animi. Id.
1174D
Consilii et sermonis. Forsitan scripserat Firmilianus, συνέσεως καὶ λόγου. Routh.
Parat lites. Ita scriptum est in sex libris antiquis, tres alii habent
parit. Mihi autem prior lectio videtur esse melior, quia in capite XXIX Proverbiorum, ex quo sumptus est hic locus, legitur
vir iracundus provocat rixas. Apud Cassianum lib. VIII, cap. 1, scriptum est:
Vir animosus parat rixas.
XXIV. Vide qua imperitia reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari
contra alterum debuit? utrumne qui hostes Dei asserit, an vero qui adversus eum qui hostes Dei asserit
1173C Quia adversus hostes Dei asserit
Lam.
pro Ecclesiae veritate consentit
1173C Contendit
forte, Routh.
? Nisi quod imperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum
1173C est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam
1174A facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat Scriptura divina:
Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccata (Prov. XXIX, 22) . Lites enim et dissensiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi
exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti! Excidisti enim te ipsum. Noli te fallere; siquidem ille est vere schismaticus
qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit: dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus
abstinuisti. Nec te informare ad regulam veritatis et pacis vel Apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis:
Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate,
cum patientia sustinentes
1174B
invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut
vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes,
1174C Qui est super omnia
Lam. Ebor.
et per omnia, et in omnibus nobis (Eph. IV, 1-6) .
1174D
XXV.—
Quid enim humilius. Simili ironia Lactantius, cap. 25,
de Mortibus Persecutorum, usus est loquens de crudelitate Maximiani adversus mendicos, quos congregari omnes jussit et exportatos naviculis in mare
mergi. Ait ergo Lactantius:
Adeo hominem misericordem, qui providerit ne quis illo imperante miser esset. Baluz.
A quibus legatos episcopos, etc. Haud dubium, videtur quin ab Afris, potius quam ab Orientalibus, Romam missi sint legati. Contrarium tamen affirmant
Baronius in
Annalibus, et Natalis
1175B Alexander in
Hist. eccles. Sed hoc in Afros gestum a Stephano fuisse, post Pearsonium retulerunt Pagius, Tillemontius, Basnagius. «Quid ex illorum verborum
serie lucidius (inquit Pearsonius in
Annalibus Cyprianicis, ad ann. LVI) quam legatos eos episcopali honore conspicuos, non ab Orientalibus, sed ab iis qui
in Meridie erant, hoc est Afris, missos fuisse? Neque aliter haec Firmiliani verba (quae citata praecedunt), intelligenda esse sentio.
Nisi quod non gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illis inhumanitatem nunc effectum sit, ut fidei et sapientiae vestrae experimentum caperemus (Supra p. 222) . Illa enim inhumanitas nihil aliud
erat quam legatorum
1175C rejectio, per quam
nec confabulatio jam posset esse, aut sermo communis. Illi legati in synodo Carthaginiensi secunda missi.» § VII. Routh.
Nec ad sermonem admitteret. Id est, ne in conspectum quidem suum venire permitteret. Eodem modo humanitatis et urbanitatis usus est comes Flandriae erga
legatos Clementis papae VII, qui
tantum abfuit ut audirentur, inquit Radulphus de Rivo,
ut ne admissi quidem fuerint, sed rejecti ac facessere jussi, nisi sibi vincula mallent exspectare. Emendabo autem, data occasione, locum ex panegyrico quem Nazarius dixit ad Constantinum post devictum Maxentium, cum modestia
Caesaris erga illum laudatur. Ibi sic inter alia legitur in omnibus antiquis codicibus et editionibus:
Vocas ad societatem. Appetitum tuum refugit, aversatur, horrescit. Vox
appetitum, heic loco non suo posita, exercuit industriam criticorum; quorum nonnulli censuerunt reponendum esse
affectum, alii
amicum. Miror autem veram lectionem, quae facilis et
1175D obvia est, nemini eorum in mentem venisse. Reponendum est itaque
aspectum, ut sit sensus: Vocabas Maxentium ad societatem imperii. At ille, ut erat natura ferox et superbus, nedum id quod offerebas
amplecti voluit, sed etiam aspectum tuum refugit, aversatus est, horruit, sed etiam ultro lacessivit quem ambire debuerat,
ut legitur paulo post. Baluz.
Fortasse ipsa anima. Recentior Remigianus,
apud quem fortasse una anima est sic lubrica. Id.
Unum baptisma. Nescio quo modo factumest ut ista, quae exstant in Epistola Pauli ad Ephesios, omissa sint istic in octo exemplaribus antiquis.
Id.
Si Dominus unus est. Hoc membrum omissum est in editione Rigaltii, restitutum in Anglicana. Sed nescio quonam modo factum est ut Angli absque
ullius libri veteris auctoritate, contra fidem veterum exemplarium et editionis Morellianae scripserint
consequens est qua unitas est; nisi si maluerunt amplecti conjecturam Pamelii, qui monuerat in margine suae
1176B editionis legendum esse
unitas, vel auctoritatem Goulartii, qui eam vocem posuit in contextu, nulla Pamelii mentione. Reinhartus in sua editione reposuit
unus. Id. —Exstat in Novi Coll. codice
quia unus
est, quod edidit Baluzius. Legerim,
quia Deus
unus est, id quod sequentia verba suadent.
Quia pro
quod apud hos scriptores poni solet. Routh.
Pseudo-christum. Imitatum est istud ex capite undecimo Epistolae II Pauli ad Corinthios.
Hinc patet, inquit Pamelius,
vehementiam epistolae Stephani papae in causa fuisse cur tam vehementer etiam contra eum scriberent Cyprianus et Firmilianus. Recte sane. Non
1176C enim aliud causae exstitit, cur Firmilianus, qui in tota epistola summum amorem unitatis declarat, sic tamen in Stephanum
invehatur, ut eam disputationis aestu abreptum fuisse pateat. Nihil lenius ac placabilius Cypriano, ejusque animi moderatio
cum in omnibus aliis rebus, tum maxime in hac de baptismo controversia enituit; sed tamen eum interdum a summa illa lenitate
ad vehementiorem causae defensionem transiisse perspicitur ex epistola ad Pompeium. Videtur autem Cyprianum et Firmilianum
illud in primis offendisse, quod Stephanus putaret abstinendos rebaptizantes. Propter haec autem verba, quae putat non esse
Stephani, dubitare se ait Christianus Lupus in scholiis suis ad librum Tertulliani
de Praescriptionibus adversus haereticos, an epistola Firmiliani sit vera. Tamen nemo hactenus ante Lupum id sibi sumpsit, ut dicere auderet eam esse falsam aut de
ejus auctoritate dubitaret. Et certe ista facilitas accusandi falsitatis scripta veterum valde temeraria est et periculos.
Nam si cuique liceat inanes
1176D ejusmodi conjecturas sequi; nullum erit antiquitatis monumentum, quod iniquas suspiciones effugiat. Baluz. —Ita Baluzius.
Haud interea mihi visus est voluisse hoc scribere Christianus Lupus, Firmiliani epistola an germana sit, se dubitare; de appellationibus
autem probrosis Cypriano a Stephano attributis, an hae ab eo revera prolatae fuerint, se haesitare. Vid.
Scholia ejus ad Tertulliani, c. 4, p. 121. At cogitandum, quibus dicteriis ipsum, ut videtur, Cyprianum lacessiverit vetus quidam
Stephanianae de haereticorum baptismo sententiae stator, qui est auctor
de Rebaptismate, ad fin. op. S. Cypriani. Conferas quae de Firmiliani epistola supra annotantur. Routh.
Qui omnia. Quae omnia legendum olim duxi, priusquam sic se habere novissem editionem principem, siquidem postea Pamelius
qui pro
quae ex ms. suo edidit, aliis, fateor, libris scriptis consentientibus.
1177A Sed fortasse Graece scripserat Firmilianus ἃ δὴ πάντα, vel τάδε δὲ πάντα. Id.
Quae ipse. In recentiore codice Remigiano et in Anglicano Pamelii legitur,
quae ei immerito objici deberent. Sic etiam in quatuor antiquis in editione Anglicana laudatis.
Omnibus nobis. Haec mihi videntur esse luxata. Quid si legatur
charissime frater, errore irrepente ex ignorantia notarum, ut etiam annotavit Hieronymus
1178A in epistola
ad Avitum de erroribus Origenis, ubi ait difficile esse notarum posse servare compendia. Simon Goulartius monuit in codice episcopi.
Acconensis scriptum fuisse:
Bene te valere cum universis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate optamus. Quam lectionem, ut meliorem, posuit Reinhartus. Et nihilominus ego praefero conjecturam meam. Nihil tamen ausus sum mutare,
destitutus auctoritate veterum exemplarium.
XXV. Haec Apostoli mandata et monitasalutaria
1174C Salubria
Ar. Lam. Ebor. Nc. 1.
quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans. Quid enim humilius aut lenius
quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus,
quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum, qui in Meridie estis; a quibus legatos episcopos
1174C patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad
1175A sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper, dilectionis et charitatis memor, praeciperet fraternitati
universae ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus, non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur.
Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a charitatis unitate, et alienum se per omnia fratribus
facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiae rebellare. Apud talem potest esse unum corpus et unus
spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus.
Excutiamus potius id de quo maxima quaestio est. Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi
1175B baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. Sed quid ait apostolus
Paulus?
Unus Dominus, una fides,
1176A
unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 5) . Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. Si autem fides una
est, utique et Dominus unus est. Si Dominus unus est, consequens est dicere quia unus est. Si autem haec unitas, quae separari
omnino et dividi non potest, etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus, ut quid illos haereticos et non christianos
vocamus? Porro, cum nobis et haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus
spiritus, aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune.
Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos
1176B asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo-christum et pseudo-apostolum et dolosum operarium dicere.
Qui omnia in se esse conscius
1177A praevenit, ut alteri ea per mendacium objiceret quae ipse ex merito audire deberet. Bene te valere omnibus nobis cum universis
qui in Africa sunt episcopis
1178A et cunctis clericis et omni fraternitate universi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam
de longinquo adunatos.