TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Quoniam quidem intelligere et scire contingit in omni scientia, ex cognitione principiorum, ut scribitur primo Physicorum text. comment. 1, nos ergo, volentes habere scientiae Grammaticae notitiam, circa omnia ejus principia, cujusmodi sunt Modi significandi per se primo oportet insistere. Sed antequam eorum inquiratur notitia in speciali, praemittenda sunt quaedam in generali, sine quibus plenarius ipsorum intellectus haberi non potest. Quorum
Unum et primum est, quomodo Modus significandi partiatur, et describatur. Secundum est, a quo Modus significandi radicaliter oriatur. Tertium est, a quo Modus significandi immediate sumatur. Quartum est, quomodo Modus significandi, a modo intelligendi, et a modo essendi, distinguatur. Quintum est, in quo Modus significandi, tanquam in suo subjecto inveniatur. Sextum est, qualem ordinem habeant ad invicem isti termini, Signum, Dictio, Pars orationis, et Terminus.