TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
In quo modus significante, tanquam in subjecto inveniatur
Circa quintum est notandum, quod modus significandi passivus materialiter est in re, ut in subjecto : quia materialiter est proprietas rei; Rei autem proprietas est in eo, cujus est, ut in subjecto; formaliter autem est in eo subjecto, in quo est modus significandi activus, quia formaliter a modo significandi activo non discrepat.Modus autem significandi activus, cum sit proprietas vocis significativae, materialiter est in voce significativa, ut in subjecto : in proprietate autem rei, sicut causatum in causa efficienti radicali, et remota; et in intellectu sicut causatum in sua causa efficienti proxima; et in constructione, ut causa efficiens in suo effectu proprio.