TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significandi essentialibus subalternis generalibus Nominis
Sub modo essentiali generalissimi Nominis ad modum significandi subalternorum descendamus. Sunt autem duo modi significandi, qui Immediate sub hoc modo continentur : scilicet modus communis, et: modus appropriati: qui sunt modi speciales respectu generalissimi, et sunt generales respectu aliorum modorum, de quibus postea determinabitur.
Modus significandi per modum communis, sumitur a proprietate rei, quae est proprietas divisibilis In plura supposita, vel communicabilis pluribus suppositis, a. qua proprietate secundum Logicum, sumitur Intentio universalis : et hic modus constituit Nomen commune, et appellativum, et hunc modum vocat Donatus appellativam qualitatem. Nomen ergo commune, vel appellativum significat per modum communicabilis pluribus suppositis, ut urbs, flumen, etc.
Modus significandi per modum appropriati, sumitur a proprietate rei, quae est proprietas Indivisibilis per plura supposita a qua etiam sumitur apud Logicum intentio individuationis : et hic modus facit Nomen proprium,et hunc modum Donatus vocat propriam qualitatem. Nomen ergo proprium significat rem, per modum indivisibilis per plura supposita, ut sub proprietatibus individuationis, v quae sunt hic et nunc, ut Roma, Tiberis.