TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De Conjugatione, et significatione accidentali Verbi
Ulterius videndum est de Conjugatione. Est autem Conjugatio modus significandi rem Verbi prout inflectitur per diversas proprietates temporum, numerorum, modorum, et personarum. Unde habet se sicut declinatio in Nomine : quia sicut declinatio in Nomine est modus significandi rem Nominis, prout inflectitur per diversas proprietates casuum; sic Conjugatio in Verbo est modus significandi rem Verbi, prout inflectitur per diversas proprietates temporum, numerorum, modorum, et personarum : sed differunt, quod declinatio attenditur penes inflexionem unius accidentis, qui est Casus.
Ideo Donatus declinationem sub Casu comprehendebat. Conjugatio autem attenditur penes inflexionem plurium accidentium : ideo sub nullo proprie, et determimate potest comprehendi: et ideo inter alia accidentia Verbi numeratur. Quod autem Conjugatio sit Prima, Secunda, Tertia, vel Quarta, consequens, vel inconsequens, hoc totum a parte vocis attenditur. Et ex hoc patet quod sum et volo habent Conjugationem, licet non Primam, Secundam, Tertiam, vel Quartam.
De significatione accidentali, quam Priscianus, et Donatus comprehendunt sub genere Verbi, videamus. Juxta quod sciendum, quod significatio sumitur a proprietate rei Verbi, quae est proprietas dependent ad quemlibet obliquum post se, habentem se in ratione per se standi. Significatio ergo accidentalis, est modus significandi accidentalis Verbi, mediante quo, Verbum significat proprietatem dependentiae ad quemlibet obliquum post se. Sicut enim compositio est modus significandi, mediante quo, Verbum primo, et principaliter dependet ad quodlibet suppositum ante se ; ita significatio est modus significandi, mediante quo, Verbum primo, et principaliter dependet ad quemlibet obliquum post se.
Et hoc patet per Petrum Heliam, qui per significationem accidentalem vult intelligere modum transeuntis, id est, modum dependentis ad quemlibet obliquum post se. Et huic modo significandi, proportionatur modus entis per se stantis a parte post in obliquo. Nam sicut Verbum per compositionem exigit modum entis per se stantis in quolibet supposito a parte ante; sic Verbum per significationem accidentalem exigit modum entis per se stantis in quolibet obliquo. Vocatur autem iste modus significatio : quia ipsa mediante, Verbum representat proprietatem, immediate supra significatum Verbi fundatam. Et dicitur accidentalis ; quia non est essentialis, generalis, nec specialis, ut dictum est de compositione.