TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi Conjunctionis tam essentiali generalissimo, quam subalterno specialissima
Modus significandi essentialis Conjunctionis generalissimus est modus significandi per modum conjungentis duo extrema. Et sumitur iste modus significandi a proprietate conjungentis, et unientis in rebus extra. Conjunctio ergo est pars orationis, per modum conjungentis duo extrema significans.
Sub modo essentiali generalissimo Conjunctionis, ad modos subalternos, per divisionem descendamus. Dividitur autem iste modus conjungentis duo extrema, in modum conjungentis duo extrema per vim,
et in modum conjungentis duo extrema per ordinem. Et hos duos modos Donatus appellat potestates. Et habet se similiter potestas in Conjunctione, sicut significatio in Adverbio. Nam sicut significatio in Adverbio, consistit in speciali modo determinandi : sic potestas in Conjunctione, consistit in speciali modo conjungendi. Et istiusmodi modus est modus conjungendi per vim, et per ordinem. Ex hoc patet quod potestas in Conjunctione non est modus significandi accidentalis, nisi pro tanto, quia est extra rationem Conjunctionis simpliciter, et absolute sumptae, ut dictum est de significatione in Adverbio.
Modus significandi per modum conjungentis duo extrema per vim, est modus significandi, uniendi duo extrema, quae inter se dependentiam non habent, ut duo Substantiva, vel duo Adjectiva, vel duas orationes, inter se ordinem non habentes. Et dividitur in duos modos essentiales specialissimos. Quorum primus est modus significandi per modum conjungentis duo extrema inter se, et respectu alicujus tertii. Et iste modus constituit Conjunctiones copulativas. Secundus modus est modiis significandi, per modum conjungentis duo extrema inter se, distinguendo ea respectu tertii. Ethic modus constituit Conjunctiones disjunctivas, de quibus Boetius dicit, quod Conjunctio disjunctiva sentit hoc, quod ea quae conjungit, simul esse non permittit.
Item modus significandi per modum conjungentis duo extrema secundum ordinem, est modus unientis duo extrema per ordinem inclinata et dividitur in duos modos essentiales specialissimos : quorum primus est modus significandi per modum conjungentis duo extrema secundum ordinem ex parte ante, se tenentia. Et hic modus constituit Conjunctiones causales, quae se tenent ex parte antecedentis, quod est causa consequentis, dicendo sic : Socrates currit, ergo movetur.
Secundus, est modus significandi per modum conjungentis duo extrema, secundum ordinem, ex parte consequentis se habentia.
Et hic modus constituit Conjunctiones rationales : et bene rationales dicuntur, quia magis se tenent ad partem consequentis, cujus ratio dependet ab antecedente, ut dicendo : Terra interponitur inter solem, et lunam ; ergo luna eclipsatur.
Et est notandum, quod quaedam Conjunctiones dicuntur expletivae, quae secundum veritatem non sunt Conjunctiones, quia non conjungunt, sed tantum conjuncta ornant, et in sermone non sumuntur propter necessitatem, sed propter ornatum. Si autem eas Conjunctiones expletivas volumus includere in speciebus Conjunctionis, hoc modo sufficientiam harum specierum sumamus : Omnis Conjunctio aut conjungit duo extrema, aut duo extrema conjuncta ornat. Si conjungit, hoc est dupliciter, aut per vim, aut per ordinem. Si per vim, hoc est dupliciter, aut conjungit aliquid inter se distinguendo respectu tertii : et sic sunt Conjunctiones disjunctivae; si per ordinem, hoc est dupliciter, aut Conjunctio se tenet ex parte antecedentis, et sic sunt causales ; aut magis ad consequens, et sic sunt rationales.
Si autem Conjunctio extrema non conjungit, sed conjuncta adornat, sic tunc sunt Conjunctiones expletivae; quia extra plenum sensum orationis sunt positae. Et sic patet, quod sicut modus significandi essentialis generalissimus dividitur in duos modos speciales, ad specialissimos descendendo; sic dividitur Conjunctio simpliciter sumpta in conjunctionem conjungentem per vim, et conjunctionem conjungentem per ordinem. Conjunctio per vim conjungens dividitur in conjunctionem copulativam, et disjunclivam. Item Conjunctio conjungens per ordinem, dividitur in conjunctionem causalem et rationalem.