TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Qualem ordinem habeant ad invicem isti
termini, scilicet, Signum, Dictio, Pars orationis, et Terminus
Est notandum, quod signum, dictio,pars oration s et terminus conveniunt, et differunt : conveniunt enim in subjecto, et in objecto: quia in eodem subjecto reperiri possunt, sicut signum, et signatum. Differunt tamen penes rationes; quia dicitur signum per rationem signandi, vel repraesentandi aliquid absolute : sed dicitur dictio formaliter per rationem signandi, voci superadditam, quia dictio est vox significativa, sed pars orationis formaliter est per modum significandi activum, dictioni superadditum, quia pars orationis est dictio, ut habet modum significandi activum. Terminus vero dicit rationem terminandi resolutiones Syllogismi, quia dialecticus resolvit Syllogismum in Propositiones, et Propositiones in Subjectum, et Praedicatum; quae dicuntur termini secundum Logicum.
Item sciendum est, quod vox inquantum vox, non consideratur a Grammatico; sed inquantum signum, quia Grammatica est de signis rerum; et quia vox est habilissimum signum inter alia signa, ideo vox inquantum signum prius consideratur a Grammatico, quam alia signa rerum.Sed quia esse signum accidit voci : ideo Grammaticus considerans vocem, considerat eam per accidens.