TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi essentialiter generalissimo Pronominis
Modus significandi essentialis generalissimus Pronominis est modus significandi per modum entis, et indeterminatae apprehensionis ; a qua vero proprietate modus significandi per modum entis sumimitur, prius dictum est nam in hoc modo Pronomen a Nomine non distinguitur, ut dictum est.
Modus vero indeterminatae apprehensionis oritur a proprietate, seu modo essendi materiae primae. Materia enim prima in se, extra indeterminata est, respectu cujuslibet formae naturalis, quae inest de se, ita quod nec includit formam, nec determinationem formae. Ab ista ergo proprietate materiae primae, quae est proprietas de se indeterminata, determinabilis tamen per formam, sumitur modus significandi per modum indeterminati, qui est modus significandi essentialis generalissimus Pronominis: non quod Pronomen materiam primam significet tantum, sed ex modo essendi reperto in materia prima, intellectus movetur ad considerandum aliquam essentiam sic indeterminatam, et ad imponendum sibi vocem sub modo significandi, per modum indeterminati. Et hunc modum generalissimum essentialem Pronominis Grammatici expresserunt, dicentes, Pronomen significare substantiam meram, vel substantiam sine qualitate ; dantes intelligi per substantiam modum entis, qui in substantia principaliter reperitur, ut dictum est : per meram, vel sine qualitate, modum indeterminatae apprehensionis.
Sed si objiciatur sic : Modus significandi partis debet esse positivus, et non privativus, sicut pars est quid positivum: sed modus indeterminatae apprehensionis est modus privativus : ergo non potest esse modus significandi Pronominis.
Dicendum, quod illud, quod est ita indeterminatum, quod excludat formam, et formae determinationem, estprivativum; tamen illud, quod sic est indeterminatum, quod non excludit, nec includit formam, nec formae determinationem, non est privativum, et sic se habet modus significandi Pronominis, qui est modus indeterminati de se, determinabilis tamen. Vel dicendum, quod per modum istum privativum Grammatici circumloquuntur modum significandi partium, qui est modus significandi communis simpliciter.
Et si dicatur, quod iste modus significandi communis simpliciter invenitur in hoc nomine ens ; vel ergo ens est Pronomen, vel Pronomen non erit distinctum a Nomine. Dicendum, quod licet hoc nomen ens habeat modum significandi communem, respectu significatorum specialium, scilicet substantiae, vel accidentis ;hominis, vel leonis : tamen ejus significatum non est commune respectu aliorum transcendentium, quae sunt unum, res, et aliquid, et respectu privationum, et negationum, ut nihil est non ens ; ergo non habet modum significandi communis simpliciter: sed Pronomen habet modum significandi communis simpliciter, respectu omnium significatorum specialium, et transcendentium privationum, et negationum, teste Prisciano, qui dicit quod f Pronomen ad omne suppositum pertinet, id est, ad omne significatum se extendit: ergo instantia nulla. Juxta quod est notandum, quod omnis pars orationis, est ens secundum animam. Item sciendum est, quod omnes privationes et negationes in se sunt entia positiva in anima; ut dictum est prius . Dicendum est ergo, quod licet modus indeterminati, non sit positivus realiter: est tamen positivus in anima : et hoc sufficit ad distinctionem partium orationis, quae sunt entia secundum animam. Pronomen ergo est pars
orationis significans per modum entis, et indeterminatae apprehensionis,