TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis specialissimis, qui continentur sub modo per se stantis
Ulterius sub modo per se slantis,et alteri adjacentis ad modos specialissimos descendamus,el primo sub per se slantis,et deinde sub modo adjacentis. Modus significandi per modum per se stantis, continet sub se quinque modos Nominis specialissimos, quorum primus est modus significandi per modum generalis, sumptus a proprietate rei communicabilis pluribus suppositis specie differentibus ; sicut enim a proprietate rei quae est communicabilis pluribus, ab:olule sumitur modus significandi per modum communis absolute, sic ab eadem proprietate strictius sumpta, scilicet a proprietate communicabili pluribus specie differentibus, sumitur modus generalis. Ab hac autem proprietate, apud Logicum sumitur secunda intentio generis, et sic iste modus constituit Nomen substantivum generale, ut animal, color, et sic de aliis generibus. Nomen ergo substantivum generale est, quod significat per modum communicabilis pluribus, non solum numero, sed specie differentibus.
Secundus modus per se stantis, est modus significandi per modum specificabilis, sumptus a proprietate rei,quae est proprietas communicabilis pluribus non absolute, sed solum numero differrentibus.
Tertius modus per se stantis, est modus significandi per modum descendentis ab altero ; ut ab avo, vel a patre : et hic modus constituit nomen substantivum patronymicum, ut Priamides. Et quia nomen palronymicum a propriis nominibus patrum, vel avorum derivatur, ideo merito patronymicum nomen nuncupatur. Nomen ergo patronymicum est, quod a propriis nominibus patrum, vel avorum derivatur, signifians per modum descendentis ab altero, ut a patre, vel ab avo.
Quartus modus per se stantis, est modus significandi per modum diminuti ab alio, sumptus a proprietate diminutionis in re ; et hic modus constituit Nomen substantivum diminutivum, ut flosculus, lapillus. Nomen ergo substantivum diminutivum est, quod a voce primitiva derivatur, significans per modum diminuti ab altero.
Quintus modus per se stantis, est modus significandi per modum collectionis plurium in uno loco, sumptus a proprietate collectionis in re : et hic modus constituit Nomen substantivum collectivum, ut populus, gens, turba. Nomen ergo substantivum collectivum est, quod significat per modum collectionis plurium, secundum unum locum;