TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi accidentali Communissima Verbi
Consequenter de modis significandi accidentalibus Verbi videamus. Juxta quod notandum est, quod Verbum habet quemdam modum significandi, qui vocatur compositio, de quo antiqui Grammatici mentionem expresse non fecerunt, quem tamen modum moderni Verbo attribuunt, moti ex dicto Philosophi 1. Perihermenias, cap. 3. ubi dicit quod hoc Verbum est, significat quamdam compositionem, quam sine extremis non est intelligere; et tamen hoc Verbum, est, in omni verbo AdminBookmark includitur, tanquam radix omnium, ideo compositio omni Verbo inhaeret, per quam Verbum distans a supposito, ad suppositum principaliter inclinatur : et hunc modum quidam vocant essentialem Verbo, quod non est verum, quia non est modus essentialis generalissimus, cum Verbo non det esse simpliciter, sed sit praeter ejus intellectum essentialem. Nec etiam est essentialis specialis, cum non constituat aliquam speciem Verbi, ut de se patet.
Item Verbum de se significat per modum distantis : sed Compositio non, quia modus esse inhaerentis alteri, modo distantis quasi opponitur; ergo Verbum habet Compositionem per accidens. Hic autem modus sumitur a proprietate accidentali Verbi, quae est proprietas inhaerentis alteri secundum esse.
Compositio ergo est modus significandi accidentalis Verbi, mediante quo, Verbum consign ficat proprietatem inhaerentis secundum esse, et quo mediante, Verbum distans a supposito, primo, et principaliter ad suppositum inclinatur. Licet enim Verbum,per alios modos accidentales, ad suppositum inclinetur, hoc tamen est ex consequenti, et specialiter, in quantum supra Compositionem fundantur modi illi ipsam contrahentes ; sicut modus numeri, et personae, et sic de aliis. Et huic modo Verbi, qui est compositio, proportionatur ex parte suppositi modus per se stantis. Et iste modus consequitur Verbum ratione modi dicti stantis, quia cum Verbum sit alterum extremum in oratione, distans a supposito,etl inclinetur ad suppositum, hujus inclinationis principale, et communissimum principium inter caeteros modos accidentales Verbi est compositio. Et dico accidentales, quia Verbum prius, per modum esse inclinatur ad idem, quod habet modum entis, sed ille modus est essentialis, ut dictum est.
Nec obstat, si compositio, quae est modus inhaerentis, simul stet cum modo distantis in Verbo ; quia licet eidem insint, et respectu ejusdem, non tamen eodem modo, et secundum idem : nam modus distantis inest Verbo a proprietate essentiae distinctae, sed compositio a proprietate inhaerentis alteri secundum esse. Nec eodem modo, quia modus distantis, inest Verbo per se, compositio vero per accidens.