TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo signficandi essentiali generalissimo Praepositionis
Modus significandi essentialis generalissimus Praepositionis, est modus significandi per modum adjacentis alteri casuali ipsum contrahens, et ad actum retorquens. Et iste modus Praepositionis sumitur a proprietate determinationis, et coarctationis in rebus.
Et est notandum, quod Praepositio non est inventa propter verba vehementis transitionis, ut quidam dicunt ; hoc enim non videtur Grammatice dictum, cum Grammaticus velocem, vel tardam transitionem non consideret. Item quaedam verba Praepositiones exigunt, quae tamen nullam habent transitionem, nec velocem, nec tardam, ut dicendo, sum in domo, nam incongrue dicitur, sum in domo. Item dicendo annulus ex auro : illud nomen annuitis, exigit Praepositionem, non tamen ullam transitionem habet, ut patet de se.
Unde dicendum est, quod Praepositio inventa est finaliter propter casuale, non quodcumque, sed quod est Accusativus, et Ablativus. Nam, siculi dictum est de Nomine, f quod Accusativus est modus significandi, ut quem, contrahibilis per modum ut ad quem, in quem, prope quem, et juxta quem, et sic de aliis. Similiter Ablativus est modus significandi per modum ut quo, contrahibilis ut a quo, et In quo, et sine quo, et hujusmodi: talis autem coarctatio casualis fit per Praepositiones Accusativo casui, vel Ablativo deservientes.
Unde Praepositio inventa est, ut primo modum casualem contrahat, et coarctet: et deinde casualem ad actum reducat. Per hoc enim quod Praepositio casuale coarctat, et contrahit, Praepositio casuale ad actum reducit, et sufficienter disponit, ut cum actu construatur, et sumatur.
Hic sumitur actus pro constructibili dependenti ad casuale,non enim dependens ad casuale, mediante Praepositione, semper est actus, licet ut frequenter. Est ergo Praepositio pars orationis, significans per mohum adjacentis alteri casuali, Ipsum contrahens, et ad actum reducens, etc.