TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Habito de Genere, consequenter dicendum est de Numero : juxta quod notandum, quod numerus in rebus extra animam, secundum Boetium , est multitudo ex unitatibus aggregata, et profusa. Sed duplex est unitas, quaedam est indivisa rei entitas, a qua ens dicitur unum ,id est, indivisum, ab ista unitate multoties iterata profunditur multitudo, quae est unum de transcendentibus, ut ens, et unum : et quia cum ente convertitur hujusmodi multitudo, vocatur numerus essentiarum, et secundum istum numerum essentiarum, species rerum numerantur.
Alia est unitas, quae est rei indivisa continuitas, a qua continuum dicitur unum, id est, indivisum : et ab ista unitate multoties reiterata, profunditur multitudo, quae numerus materialis vocatur, id est f individuorum secundum differentiam materialem differentium. Iste etiam numerus dicitur accidentalis, quia per hunc numerum numerantur individua, quae per accidens tantum differunt.
Est sciendum, quod in utroque numero duae proprietates inveniuntur, scilicet proprietas indivisibilitatis, quae est in re ratione unitatis ; et proprietas divisibilitatis, quae est in re ratione multitudinis quae ab unitatis replicatione profunditur : et ex his proprietatibus jam dictis sumitur numerus in nomine, qui est modus accidentalis significandi nominis. Numerus ergo est mo lus significandi accidentaliter nominis, mediante quo, nomen proprietatem indivisibilitatis, quae est proprietas unius, vel proprietatem divisibilitatis quae est proprietas multitudinis significat, et dividitur in singularem, et pluralem. Numerus singularis est modus significandi rem sub proprietate indiuisi, quae est proprietas unius, ut animal, nomo. Numerus pluralis est modus significandi rem sub proprietate divisi, quae est proprietas multitudinis, ut homines, animalia, et?.