TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significandi accidentalibus
Pronominis Dicto de modis essentialibus significandi, dicendum est de modis significandi accidentalibus. Juxta quod notandum est, quod Donatus assignat Pronomini sex accidentia, scilicet Qualitatem, Genus, Numerum, Figuram, Personam, et casum.
Notandum, quod Qualitatem quam Donatus assignat pro accidente Pronominis, dividit In qualitatem finitam, et Infinitam : et vocat Illos duos modos significandi essentiales speciales Pronominis, scilicet demonstrationem, et relationem, de quibus dictum est ; ita quod per Qualitatem finitam dat Intelligere demonstrationem, quae rem finitam, et certam significat, et repraesentat, scilicet sub accidentibus realibus, quae oculis conspici possunt. Per qualitatem vero Infinitam dat Intelligere relationem, quae rem Incertam, et Infinitam repraesentat, scilicet sub notitia secunda per recordationem, quae est incerta respectu notitiae primae, ut dictum est. De Genere autem, et Numero, Persona, Figura, et casu I n Pronomine Idem Intelligatur, quod de Ipsis dictum est de Nomine : nam Ista accidentia eadem sunt hic, et Ibi, et ab Iisdem proprietatibus sumuntur.