TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Habito de modis significandi Pronominis, consequenter de ejus significatione videamus. Quidam dicunt, quod Pronomen de se et absolute nihil significat, sed tantum habet habilitatem ad significandum, et talis habilitas reducitur ad actum per demonstrationem, et relationem, quod persuadent per Priscianum, qui dicit Pronomen sine demonstratione et relatione cassum esse, et vanum.
Ista opinio est erronea, et falsa ; quia modus significandi supponit significatum,
sicut proprietas rei praesupponit ipsam rem, sed Pronomen habet modum significandi ; ergo necessario habet significatum. Ad auctoritatem, quam adducunt, dicendum, quod Pronomen sine demonstratione, et relatione, non est cassum, et vanum, quia, ut dicitur. 2. Phys. text. 62. Illud est cassum, et vanum, quod est ordinatum In aliquem finem, et Illum non attingit sed Pronomen simpliciter ordinatum est ad significandum essentiam Indeterminatam sub modo Indeterminati, et ulterius ad constructionem ; et hunc finem sine demonstratione, aut relatione potest attingere ; ergo non est frustra.
Notandum ergo est, quod aliquid dupliciter dicitur cassum, et vanum ; uno modo quod nihil significat, alio modo, quia nihil determinate significat. Pronomen significat aliquid, licet non aliquid determinale, et sic attingit finem, et sic non est frustra.
Alii dicunt quod Pronomen significat conceptum entis determinatum, applicabilem unicuique enti, tam In anima, quam extra animam, sicut Intentiones secundae, ut Genus, Species, Subjectum, Praedicatum, et quae significant conceptum determinatum applicabilem cuicumque enti : quorum motivum est, quia si Pronomen significaret aliquid Indeterminatum, tunc ejus significatum non esset Intelligibile.
Ista opinio similiter non valet, est enim erronea ; quia si Pronomen significaret conceptum entis, nunquam praedicatum reale posset verificari de Pronomine, et sic haec esset falsa, Ego sum homo, quia praedicatum de eo verificatur, quod per subjectum Intelligitur, et significatur ; unde sicut haec est falsa, Conceptus hominis est animal, sic haec erit falsa, Ego sum animal, quod est Inconveniens.
Ad aliud, quod adductum fuit ad confirmationem dicti sui, quod si Pronomen significaret aliquid Indeterminatum, ejus significatum non posset intelligi. Dicendum quod sicut videmus in re, quod totum compositum Intelligitur per formam, et postea per Analogiam ad formam cognoscitur materia, quae est in potentia ad formam, ut dicitur primo Physicorum text. 22. et deinceps ; sic intellectus potest prius aliquam essentiam intelligere indeterminatam, et postea considerare, et considerare essentiam aliam in respectu ad illam, vel aliam indeterminatam, tamen per aliquod determinabile : et illud est significatum Pronominis, scilicet essentiam de se indeterminatam, determinabilem tamen. Et sic patet quod Pronomen significat essentiam, licet indeterminatam : significatum enim Pronominis non solum se extendit ad significata specialia ; sed etiam ad significata transcendentia, privationum, et negationum, ut patet ex dictis. Quod enim Pronomen significat in generali, illud refert, et demonstrat in speciali : sed Pronomen in speciali demonstrare, et referre potest, quod est ens, sive sit in anima, sive extra animam; sive fictum, sive verum ; sive ens in actu sive ens in potentia ; et sic in uno sunt duo contraria, scilicet ens, et non ens ; tamen non ens refert et demonstrat prout est aliquod ens secundum animam : quia contradictoria extra animam, sunt contraria secundum animam, ut patet 4. Metaph. text. 9.