TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Ultimo de Tempore dicendum est. Juxta quod est sciendum, quod sicut In re extra, tempus consequitur Ipsum modum esse, sicut mensura mensuratum ; sic modus temporis secundum esse rationis, consequitur modum esse, qui est modus fluxus, et successionis.
Tempus ergo, ut est accidens Verbi, est modus significandi accidentalis Verbi, quo mediante, Verbum citra rem, modum temporis consignificat. Et secundum diversitatem hujusmodi, vel proprietatis, Tempus per tres differentias distinguitur, scilicet per praesens,praeteritum,et futurum.Tempus praesens est modus significandi rem Verbi, prout cadit sub differentiam praesentis temporis. Tempus praeteritum est modus signiflcandi rem Verbi, prout cadit sub differentiam praeteriti temporis.Tempus futurum est modus significandi rem Verbi, prout cadit sub differentiam futuri temporis.
Et si Instetur, Deus est ; Deus Intelligit : tamen esse, et Intelligere Dei non cadit sub aliquam differentiam temporis ; ergo non semper Verbum modum, et differentiam temporis requirit. Respondetur quod licet esse et Intelligere Dei, non cadant sub aliquam differentiam temporis, tamen cadunt sub aliquam differentiam aeternitatis, secundum nostram apprehensionem, ut dictum est superius .
Notandum, quod tempus non est accidens respectivum Verbi, cum secundum ipsum non dependeat ante se ad suppositum : nec post se ad obliquum. Potest tamen respectu Adverbiorum temporalium dici accidens respectivum ; quia incongrue dicitur, fortasse Socrates currit cras, vel Plato disputat heri. Et sic patent modi significandi Verbi essentiales, et accidentales declarativi, qui sunt, et quot sunt, et a quibus proprietatibus oriuntur.