TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De figura accidentali, seu grammaticali Nominis
Dicto de Numero, dicendum est de Figura, juxta quod notandum est, quod Figura, prout est modus significandi Nominis, non accipitur a proprietate vocis, ut quidam dicunt, ita quod illud nomen sit simplicis figurae, cujus vox est simplex, ut doctus; et illud compositae figurae, cujus vox est composita, ut indoctus; illud vero decompositae, cujus vox est decomposita, ut inexpugnabilis, quia hoc posito, modi significandi traherentur a voce, et non a rei proprietate, quod est contra dicta.
Sed dicendum est, quod figura sumitur a proprietate rei, juxta quod notandum, quod in rebus inveniuntur tres proprietates communes, scilicet proprietas simplicis, proprietas compositi, et proprietas decompositi. Et voco proprietatem decompositi proprietatem collectionis ex pluribus, quam duobus. Ab his tribus proprietatibus rerum sumitur figura, quae est modus significandi nominis. Ab his etiam proprietatibus imponitLogicus tres voces, ad significandum scilicet Terminum, Propositionem et Syllogismum licet aliter sumatur simplicitas, compositio, et decompositio in nomine figurae simplicis compositae et decompositae, quam in Termino, Propositione, et Syllogismo. In Propositione enim, et Syllogismo sumitur compositio secundum distantiam circa diversa significata diversarum vocum cadens. Sed in nomine compositae, et decompositae figurae, sumitur compositio secundum distantiam vocum circa idem significatum ejusdem dictionis cadens. Similiter in termino sumitur simplicitas prout opponitur compositioni, secundum distantiam circa diversa significata diversarum dictionum cadens ; sed in definitione simplicis figurae sumitur simplicitas, prout opponitur compositioni, quae est secundum distantiam circa idem significatum ejusdem dictionis cadens. Figura ergo est modus significandi accidentalis Nominis, mediante quo, nomen proprietatem i simplicis compositi, vel decompositi significat. Et secundum hanc triplicem proprietatem rei, variatur figura per triplicem differentiam, quae est figura simplex, composita, et decomposita. Figura simplex est modus significandi rem, sub proprietate simplicis, ut dives, pauper. Figura composita est modus significandi compositi, ut praedives, praeclarus. Decomposita est modus significandi sub proprietate decompositi, id est, sub proprietate collectionis, ut inexpugnabilis.
Et hoc est, quod solet dici, quod illa dictio est simplicis figurae, quae est imposita a simplici conceptu ad significandum : et illa est compositae figurae quae est imposita ad significandum a conceptu composito. Illa autem est figurae decompositae, quae est imposita a pluribus conceptibus ad significandum, quam ex duobus aggregatis. Licet hoc verum sit, tamen quia hujusmodi conceptus non sunt ficti, oportet correspondere ipsis proprietates in re: et hae proprietates sunt hae, quae dictae sunt, quas nomen conceptibus memoratis mediantibus, significat.