TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi generalissimo Adverbii
Modus significandi essentialis generalissimus Adverbii, est modus significandi per modum adjacentis alteri, per modum esse, significans ipsum simpliciter, id est, et absolute determinans. Et quia Participium significat per modum esse, sicut Verbum, ideo Adverbium determinat Participium, sicut Verbum : licet Adverbium dicatur Adjectivum Verbi, secundum Priscianum. Hoc est ideo, quia Adverbium secundum omnes species ejus determinat Verbum sed non Participium: quia Adverbia determinantia Verba genera compositionis, et genera sui modi, qui est qualitas compositionis, Participia determinare non possunt, cum Participium compositionem,et modum Verbi non habeat. Et sumitur iste modus determinantis a proprietate terminantis in re.
Adverbium ergo est pars orationis, significans per modum adjacentis alteri,quod per modum esse significat, ipsum esse absolute determinans.
Et notandum, quod Adverbium de suo modo significandi essentiali generalissimo, tantum determinat ea, quae per modum esse significat: licet de aliquo modo essentiali, speciali, et accidentali, possit alia determinare, ut patet de Adverbiis exclusivis, quae sunt tantummodo, solummodo, et hujusmodi ; quae propter modum significandi per modum excludentis, possunt determinare omne illud,quod habet se per modum exclusibilis.
Sed modum exclusibilis non habent solum Verba, vel Participia, sed etiam Nomina, et aliae partes orationis habent ipsum : ideo ista Adverbia, per hujusmodi modum essentialem specialem, habent etiam alia a Verbo, et a Participio determinare : ut dicendo Homo tantummodo legit. Similiter dicendo, tunc temporis, hoc Adverbium, tunc propter modum significandi accidentalem, qui est modus ut alterius, construitur cum Genitivo habente se per modum, vi cujus, et sic de aliis.