TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis specialissimis, qui continentur sub modo appropriati
Consequenter sub modo appropriati, qui ex opposito dividebatur contra modum sisignificandi communis, ad modos specialissimos, quorum
Primus est modus propriae denominationis, sumptus a proprietate individuationis absolute : et hic modus constituit Nomen AdminBookmark proprium individui, et absolute impositum, ut Socrates, Plato. Nomen ergo proprie proprium est, quod significat rem sub proprietatibus individuationis absolute.
Secundus modus appropriati, est modus significandi per modum praenominationis, sumptus a proprietate differentiae, quae est facere differre : et hic modus constituit Nomen proprium praenomen, ut Marcus Tullius. Nomen ergo proprium praenomen est, quod impositum est rei individuae, sub ratione differentiae.
Tertius modus appropriati, est modus significandi per modum cognominis, vel cognationis, sumptus a proprietate parentali, quae est unum nomen pluribus commune; et hic modus constituit Nomen proprium cognomen, ut omnes de parentela Romuli AdminBookmark dicuntur Romuli: et dicitur cognomen, quia pluribus cognatis est nomen commune. Nomen ergo proprium cognomen est, quod impositum est rei individuae. sub proprietate parentali.
Quartus modus appropriati, est modus significandi per modum agnominis, sumptus a proprietate eventus : et hic modus constituit Nomen proprium agnomen, ut Scipio Africanus nominatus est, quia ex eventu devicit Africam. Nomen ergo, proprium agnomen est, quod impositum est rei individuae, sub proprietate eventus. Patet ergo, qui, et quot sunt modi significandi Nominis essentiales, generalissimi, specialissimi, et subalterni, et quae, et quot sunt species Nominis per eosdem modos constitutae.
Et notandum, quod sicut modus generalissimus Nominis, qui est modus entis, dividitur in modos speciales, descendendo ad modos specialissimos, sic nomen simpliciter sumptum in sua prima divisione, dividitur in nomen commune, et nomen proprium. Nomen vero commune, vel appellativum dividitur in adjectivum, et substantivum. Nomen substantivum dividitur in nomen substantivum generale, et in nomen speciale, patronymicum, collectivum, et diminutivum. Nomen adjectivum dividitur in nomen adjectivum denominativum generale, speciale, collectivum, possessivum, diminutivum, divisivum, gentile, patrium, interrogativum, responsivum, infinitum, negativum, demonstrativum, relativum, positivum, comparativum, et superlativum, ad aliquid dictum, temporale, verbale, locale, numerale, ordinale. Item proprium dividitur in nomen proprie proprium, praenomen, cognomen, et agnomen.
Et est sciendum, quod praeter nomina, de quorum modis significandi determinatum est, sunt et alia plura nomina usitata, quae differentiam specialem non habent secundum modos significandi, discrepantes, magis secundum diversitatem vocis, quam significati. Ideo sub specialibus modis significandi non cadunt: sed comprehenduntur sub modis significandi supradictis, sicut Univocum, Analogum, aequivocum, synonymum, absolutum, fictum, et his similia, quorum quaedam sunt sub nominibus substantivis, quaedam vero sub nominibus adjectivis comprehenduntur.