TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Quomodo Modus significandi dividatur, et describatur ?
Circa primum est sciendum,quod Modus significandi duo Importat aequivoce. Dicitur enim de modo significandi activo, et passivo. Modus significandi activus, est modus, sive proprietas vocis, ab Intellectu sibi concessa, mediante qua, vox proprietatem rei significat. Modus significandi passivus, est modus, sive proprietas rei, prout est per vocem significata. Et quia significare, et consignificare est, quodammodo agere ; et significari, et consignificari, est quodammodo pati; Inde est, quod modus, vel proprietas vocis, mediante qua, vox proprietatem rei active significat, modus significandi activus nominatur. Modus vero, vel proprietas rei, prout per voces passive significatur, Modus significandi passivus nuncupatur.
Juxta quod notandum, quod cum Intellectus vocem ad significandum, et consignificandum Imponit, duplicem ei rationem tribuit; scilicet rationem significandi, quae vocatur significatio, per quam efficitur signum, vel significans, et sic for maliter est Dictio ; et rationem consignificandi, quae vocatur Modis significandi activus, per quam vox significans, fit consignum, vel consignificans ; et sic formaliter est pars orationis ; ita quod pars est pars secundum se, per hanc rationem consignificandi, seu modum significandi activum, tanquam per principium formale, sed est pars relata ad aliam per eamdem rationem consignificandi activam, tanquam per principium efficiens intrinsecum.
Ex hoc patet, quod rationes consignificandi active, seu modi significandi activi, per se, et primo, ad Grammaticam pertinent, tanquam principia considerata in Grammatica. Sed rationes consignificandi passivae, seu modi significandi passivi, ad Grammaticam non pertinent, nisi per accidens, quia non sunt principium partis orationis, nec formale, nec efficiens, cum sint rerum proprietates, nisi quantum ad illud, quod est formale in eis, cum in hoc etiam forte a modis significandi activis non discrepent.