TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De persona, Numero fit Figura, in Verbo dicendum est sicut in Nomine. Nam ab eisdem proprietatibus sumuntur utrobique, licet differenter, quia Numerus, et Persona insunt Verbo, non ex proprietate suae rei per se loquendo, sed ex proprietate rei suppositi, quod patet de Persona. Nam Persona est modus significandi, quo mediante, Verbum proprietatem loquendi consignificat non inhaerentem de se : sed ut res Verbi applicabilis est rei suppositi subsistentis per se secundum proprietates loquendi. Unde Persona inest Verbo, ex aptitudine attribuendi supposito, secundum variam attributionem.
Persona autem Verbi distinguitur per triplicem differentiam, scilicet Primam, Secundam, et Tertiam, Unde Illud Verbum dicimus esse primae personae attributum quod est applicabile supposito, prout stat sub proprietate loquendi de se, et sic de aliis. Et ex hoc sequitur, quod Illud Verbum est nullius personae, quod supposito sub certo modo loquendi non est applicabile. Et eodem modo dicendum est de Numero, et Figura, etc.