SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Prooemium

Vetera, novis supervenientibus, proiicietis, Lev. XXVI, 10.

Haec verba competunt praesenti epistolae, in qua apostolus redarguit Galatas, qui intantum seducti fuerant a pseudo, ut simul servarent legalia et evangelium, quod apostolus improperat eis in verbis praemissis, dicens vetera, novis supervenientibus, proiicietis.

In quibus verbis innuit dominus quadruplicem vetustatem. Prima vetustas est erroris, de qua Is. XXVI, 3: vetus error abiit, et haec remota est per novitatem doctrinae christi.

Mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? secunda vetustas est figurae, de qua hebr.

C. VIII, 8: consummabo super domum David, et super Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum. Ubi primo ostendit primum testamentum esse vetustum, et hoc renovari per novitatem gratiae, seu veritatis praesentiae christi. Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, etc..

Tertia est vetustas culpae, de qua Ps. XXXI, V. 3: quoniam tacui (confitendo scilicet peccata mea), inveteraverunt, etc.. Et haec renovatur per novitatem iustitiae. Rom. VI, 4: in novitate vitae ambulemus, etc..

Quarta est vetustas poenae. Thren. III, 4: vetustam feci pellem meam. Et haec renovabitur per novitatem gloriae, de qua novitate Is. Ult.: ecce ego creo caelum novum, etc.; Apoc. XXI, 21: dixit, qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.