SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Explicavit apostolus secundum documentum, scilicet quod non esset subeundum iugum servitutis legis, hic autem redit ad primum, ostendens quod stare debent. Et primo proponit standi exemplum; secundo removet stationis impedimentum, ibi currebatis, etc.; tertio assignat standi causam, ibi vos autem in libertatem, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit standi exemplum; secundo causam eius assignat, ibi nam in christo iesu, etc..

Dicit ergo: qui in lege volunt iustificari, christus eis nihil prodest, quia excidunt a gratia. Sed nos, scilicet apostoli, stamus per spem, quia scilicet expectamus spem iustitiae, id est iustitiam et spem, scilicet aeternam beatitudinem. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Vel, spem iustitiae, id est christum, per quem est nobis spes iustitiae, quia per eum iustificamur.

Phil. III, 20: salvatorem expectamus, etc..

I Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, etc..

Vel spem iustitiae, id est spem quae est de iustitia, ut iustificentur non per legem, sed per fidem. Rom. III, 28: arbitramur hominem iustificari per fidem sine operibus legis.

Vel spem iustitiae, id est rem speratam, in quam tendit iustitia, scilicet vitam aeternam. II Tim. Ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, etc..

Et hoc ex fide, quia iustitia dei est per fidem iesu christi, ut dicitur Rom. III, 22.

Quae quidem fides non est ab homine, sed a spiritu sancto qui eam inspirat. Rom. VIII, V. 15: accepistis spiritum filiorum, in quo clamamus: abba, pater, etc..

Sicut ergo fides est ex spiritu, ita ex fide est spes, ex spe iustitia, per quam pervenimus ad vitam aeternam.

Haec autem spes non venit ex circumcisione, neque ex gentilitate, quia nihil faciunt ad hoc. Et ideo dicit nam in christo iesu, id est in his qui sunt in fide christi, neque circumcisio, neque praeputium, etc., id est indifferentia sunt. Sed fides, non informis, sed ea quae per dilectionem operatur, Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est, etc.. Nam fides est cognitio verbi dei, Eph. III, 17: habitare christum per fidem, etc.. Et hoc verbum nec perfecte habetur, nec perfecte cognoscitur, nisi etiam habeatur amor quem sperat.

Hic sunt duo dubia circa Glossam.

Primum est, quod dicit praeputium et circumcisionem esse indifferentia, cum supra dixerit si circumcidimini, christus vobis nihil proderit.

Sed dicendum est, quod ex genere operis sunt indifferentia, scilicet illis, qui non ponunt spem in eis; sed ex intentione operantis non sunt indifferentia. Nam ponentibus in eis spem, mortifera sunt.

Secundum dubium est de hoc, quod dicit quod illi qui non credunt, peiores sunt quam Daemones, cum Daemones credant et contremiscant.

Respondeo. Dicendum est, quod peiores quidem sunt ex specie operis, sed non quantum ad affectum. Nam Daemonibus displicet hoc, quod credunt; nec etiam est tanta nequitia voluntatis in homine qui non credit, quanta in Daemone qui odit quod credit.

Consequenter cum dicit currebatis bene, etc., agitur de impedimento stationis.

Et primo ponit impedimentum; secundo docet eius remotionem, ibi nemini consenseritis, etc..

Impedimentum stationis eorum magnum erat et nocivum; nam tanto aliquid est magis nocivum, quanto maius bonum privat.

Quando ergo aliquis multis bonis spiritualibus privatur, signum est habuisse magnum impedimentum. Et ideo, ut ostendat eos apostolus magnum impedimentum habuisse, commemorat eis bona spiritualia, quae amiserunt, cum dicit currebatis bene, etc., scilicet per opera fidei formatae per charitatem, quae instigat ad currendum. Ps. Cxviii, V. 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Et hoc quidem fuit olim in vobis, sed dum sic currebatis, estis impediti, et ideo subdit: quis vos fascinavit? de quo dictum est supra cap. III, 1; et ideo supersedeo ad praesens.

Quis ergo vos fascinavit, id est impedivit veritati, scilicet evangelicae, non obedire? et hoc congrue dicit; nam obedire est voluntatis applicandae ad consensum praecipientis.

Et ideo fides est voluntatis et intellectus scientia. Oportet ergo voluntati fidei obedire; hoc autem est volendo credere, quod gratia fidei christi sufficiat ad salutem sine legalibus observantiis.

Excludit autem impedimentum, cum dicit nemini, etc., et hoc ex triplici parte.

Primo ex parte eorum; secundo ex parte dei, ibi ego confido, etc.; tertio ex parte apostoli, ibi ego autem, fratres, etc..

Ex parte eorum, cum dicit nemini, etc.. Ubi primo ostendit quid requiratur ex parte eorum, ut vitent hoc nocumentum, scilicet quod nemini pseudo deinceps consentiant.

I Thess. V, 5: non simus noctis neque tenebrarum, etc.. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, etc., et II Tim. II, 17: et sermo eorum ut cancer serpit, etc.. Ex quo datur intelligi, quod nondum erant corrupti, sed sollicitabantur de hoc.

Secundo assignat rationem huius cum dicit persuasio enim, etc.. Et haec est duplex. Prima, quia homo cum dat se alicui, nihil debet facere nisi quod utile duxerit sibi. Sed vos traditi estis christo, ergo non debetis audire, vel consentire, nisi his quae sunt ab ipso; ergo haec persuasio, qua vos volunt mittere sub iugo legis, quia non est ex eo, scilicet ex deo, qui vos vocavit ad vitam, sed ex diabolo, inquantum scilicet deficiens est, et ideo non consenseritis eis. Vel non ex eo, id est contra ipsum. Secunda ratio est, quia posset dici quod non est magnum si paucis consentiatur, cum ex hoc non sit periculum, et ideo dicit quod non est eis consentiendum, nec eorum insidiae sunt contemnendae, sed debent principiis obstare, quia modicum fermentum, etc., id est illi pauci qui vobis persuadent.

Vel haec persuasio, parva in principio, totam massam corrumpit, id est congregationem fidelium. Lev. II, 11: nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio domini.

Consequenter cum dicit ego confido in vobis, etc., removet impedimentum ex parte dei, qui auxilium ad hoc praebet. Et ponit duplex auxilium. Unum quantum ad seducentes; aliud quantum ad conturbantes, ibi qui autem conturbant, etc..

Dicit ergo ego confido, etc.; quasi dicat: dixi quod non consentiretis pseudo, et confido in vobis. II Cor. VII, 16: gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Hebr. VI, V. 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Confido, inquam, in hoc scilicet quod nihil aliud sapietis, quam quod vos docui. Supra I, 8: licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Phil. II, 2: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, etc.. Et hoc ex auxilio divino. Et ideo dicit in domino deo, scilicet operante. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum, etc.. Quia dominus dabit vobis sapere secundum sobrietatem catholicae veritatis. Ps. Xci: bonum est confidere in domino, etc..

Quantum autem ad conturbantes dicit qui autem conturbat, etc., id est qui removet vos a debito ordine, ut scilicet a spiritualibus convertamini ad corporalia, cum debeat esse contrarium.

I Cor. XV, 46: non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod, etc.. Et cum talis ordo sit perversus, ut dicitur supra III, 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, etc., ideo portabit iudicium, id est condemnationem sustinebit. Sicut enim qui inducit aliquem ad bonum, remuneratur, Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, etc., ita qui inducit aliquem ad malum, condemnatur.

Ios. VII, 25: quia turbasti nos, exturbet te dominus in hac die. Deut. XXVII, V. 18: maledictus qui errare facit caecum in itinere. Et hoc, quicumque est ille, id est quantaecumque sit auctoritatis, non parcetur ei.

Sed Porphyrius et Iulianus in hoc reprehendunt Paulum de praesumptione, dicentes, quod hoc dicit lacerans Petrum (cum supra in faciem se restitisse scripserit), ut sit sensus: quicumque sit ille, id est etiam si Petrus esset, puniretur.

Sed, ut Augustinus dicit, non est credendum quod Paulus cum maledicto de ecclesiae principe loqueretur, cum scriptum sit exod.

C. XXII, 28: principem populi tui non maledices.

Nec etiam, quod Petrus sic offenderit, quod esset dignus condemnatione. Dicit ergo apostolus de quodam alio, qui de Iudaea veniens, dicebat se fuisse discipulum magnorum apostolorum, et sub ista auctoritate corrumpebat Galatas ipse cum aliis falsis praedicatoribus.

Supra II, 4: propter subintroductos falsos fratres, etc..

Consequenter cum dicit ego autem, fratres, etc., removet impedimentum ex parte sua. Et primo ponit sui excusationem; secundo eorum, qui eum infamabant, obiurgationem, ibi utinam abscindantur, etc..

Excludit autem falsum quod ei imponebatur.

Et primo aliquid pertinens ad ipsum tantum; secundo aliquid pertinens ad omnes, ibi ergo evacuatum est, etc..

Sciendum est circa primum, quod pseudo Galatis excusantibus se de eo quod non servabant legalia, quia ita edocti erant ab apostolo, et dicebant quod apostolus deceperat eos, et quod in servitutem eorum haec persuaserat eis: et confirmabant, dicentes Paulum praedicasse in Iudaea, et docuisse legalia debere servari.

Et ideo excusat se de hoc apostolus, dicens ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, sicut imponunt mihi pseudo, quid adhuc persecutionem patior? scilicet a Iudaeis. I Cor. IV, 12: persecutionem patimur, etc.. Nam Iudaei specialiter propter hoc persequebantur Paulum, quod praedicabat legalia non debere servari. Act. XXI, 21, dicit Iacobus Paulo: audierunt de te quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens eos non debere circumcidere filios, etc.. Patet ergo quod non est verum quod mihi imponunt, alioquin persecutiones adhuc non paterer.

Falsum est etiam id quod mihi imponunt per id quod communiter est apud alios, quia si circumcisionem praedico, evacuatum est scandalum crucis. Nam non solum ego, sed etiam omnes apostoli praedicamus christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, etc., ut dicitur I Cor. I, 23. Et de hoc maxime scandalizantur, quia praedicamus, quod per crucem christi legalia evacuantur.

Si ergo praedico circumcisionem, evacuatum est scandalum, id est non erit scandalum apud Iudaeos ultra de cruce. Nam patienter sustinerent, immo libenter vellent, quod praedicaremus crucem et legalia simul debere servari.

Vel, secundum Augustinum, evacuatum est scandalum crucis, id est evacuata est crux quae est scandalum, quasi dicat: crux perdidit effectum suum et virtutem. Supra II, V. 21: si enim ex lege esset iustitia, ergo christus gratis mortuus est.

Dicit autem apostolus specialiter evacuatum est, etc., ut det intelligere, quod propter hoc Iudaei occiderunt christum, quia legalia non servabat et ea non esse servanda docebat.

Io. IX, 16: non est hic homo a deo, quia sabbatum non custodit.

Consequenter obiurgat pseudo, qui eum infamaverant, dicens utinam abscindantur, etc., quasi dicat: ipsi conturbant vos in hoc quod volunt vos circumcidi: sed utinam non solum circumcidantur, sed totaliter castrentur.

Sed contra Rom. XII, 14: benedicite, et nolite maledicere, etc..

Ad hoc est duplex responsio. Prima est, quod non maledixit apostolus eis, sed potius benedixit, quia optavit eis ut spiritualiter castrentur, ut servarent spiritualem castitatem, cassando caeremonialia, secundum illud Matth. XIX, 12: sunt quidam eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum.

Secundo quod optat eis sterilitatem prolis quam habent eunuchi, ut scilicet non generent.

Unde ait utinam et abscindantur, etc., id est vim generandi perdant in vobis, et aliis.

Et hoc merito, quia generant filios in errorem, et redigunt eos in servitutem legis. Os.

C. IX, 14: dabo eis vulvam sine liberis, ut ubera arentia.