SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 1

Supra ostendit apostolus, quod per legem non est iustitia hic vero reducit eos ab errore ad statum rectitudinis.

Et primo quantum ad divina; secundo quantum ad humana, VI cap., ibi et si praeoccupatus fuerit homo, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit admonitionem; secundo eius rationem assignat, ibi ecce ego Paulus, etc..

Et in admonitione etiam duo ponit. Quorum unum est inductivum ad bonum; secundum est prohibitivum a malo.

Inducit quidem ad bonum, cum dicit state ergo, quasi dicat: ex quo per christum liberati estis a servitute legis, state firma fide, et fixo pede permanentes in libertate. Sic ergo cum dicit state, inducit ad rectitudinem. Qui enim stat, rectus est. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, etc.. Inducit etiam ad firmitatem.

I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles, etc.. Eph. Ult.: state succincti lumbos vestros, etc..

Prohibet vero et retrahit a malo, cum subdit et nolite iterum iugo servitutis contineri, id est non subiiciamini legi, quae in servitutem generat. De quo iugo dicitur Act. XV, 10: hoc est onus quod neque patres nostri, neque nos, etc., a quo tantum per christum liberati estis. Is. IX, 4: virgam humeri eius, etc..

Ideo autem addit iterum, non quia prius sub lege fuerint, sed quia, ut Hieronymus dicit, post evangelium servare legalia adeo peccatum est, ut sit sicut servire idololatriae. Unde quia isti idololatrae fuerant, si subiiciant se iugo circumcisionis et aliarum legalium observationum, quasi ad eadem revertuntur, quibus antea in idololatria servierant.

Secundum Augustinum vero, ut supra dictum est, circa legalium observantias triplex tempus distinguitur, scilicet tempus ante passionem, ante gratiam divulgatam, et post gratiam divulgatam. Post ergo gratiam divulgatam servare legalia est peccatum mortale, etiam ipsis Iudaeis. Sed in tempore medio, scilicet ante gratiam divulgatam, poterant quidem absque peccato etiam illi, qui ex Iudaeis conversi fuerant, legalia servare, dum tamen in eis spem non ponerent; conversis vero ex gentibus non licebat ea servare. Quia ergo Galatae ex Iudaeis non erant, et tamen legalia servare volebant et ponebant in eis spem, ideo revertebantur in iugum servitutis.

Nam huiusmodi observatio erat eis sicut idololatria, inquantum non recte sentiebant de christo, credentes ab ipso sine legalibus salutem consequi non posse.

Deinde cum dicit ecce ego, etc., exponit praedicta duo. Et primo secundum, secundo primum, ibi nos autem spiritus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quid sit iugum servitutis, quod non debent subire; secundo probat, ibi evacuati estis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit iugum illud esse valde nocivum; secundo valde onerosum, ibi testificor autem, etc..

Nocivum est quidem iugum legis, quia aufert dominicae passionis effectum. Et ideo dicit: nolite contineri iugo servitutis, quia ecce ego Paulus, qui, supple: voce auctoritatis, dico, et bene, si circumcidimini, christus vobis nihil proderit, id est, fides christi.

Sed contra, Act. XVI, 3 dicitur quod Paulus circumcidit timotheum, ergo fecit quod christus ei nihil prodesset, ergo decepit eum.

Respondeo. Dicendum est, secundum Hieronymum, quod Paulus non circumcidit timotheum quasi legem servare intenderit, sed simulavit se circumcidere, faciendo opus circumcisionis.

Nam, secundum ipsum, apostoli simulatorie servabant legalia ad vitandum scandalum fidelium ex Iudaeis. Faciebant autem actus legalium, non tamen cum intentione servandi legalia, et sic non exibant a fide.

Unde non decepit timotheum.

Secundum vero Augustinum dicendum est quod apostoli secundum veritatem servabant legalia, et cum intentione ea servandi, quia, secundum apostolorum sententiam, licebat fidelibus ex Iudaeis illo tempore, scilicet ante gratiam divulgatam, ipsa servare. Et ideo quia timotheus fuit ex matre Iudaea, circumcidit eum apostolus cum intentione servandi legalia.

Quia vero Galatae ponebant spem in legalibus post gratiam divulgatam, quasi sine eis gratia non sufficeret ad salutem, et ideo ea servare volebant, ideo dicit eis apostolus si circumcidimini, etc.. Sequebatur enim ex hoc, quod non reputarent christum, in cuius signum data fuit circumcisio. Gen. XVII, 11: ut sit in signum foederis inter me et vos, etc.. Qui ergo circumcidebantur, credebant adhuc signum durare, et tunc signatum nondum venisse, et sic excidebant a christo.

Sic ergo patet onus legis esse nocivum.

Est etiam valde onerosum, quia obligat ad impossibile, et hoc est quod dicit testificor autem, etc., quasi dicat: dico quod si circumcidimini, christus vobis nihil proderit.

Sed adhuc, testificor enim omni homini, scilicet Iudaeo et gentili, etc..

Nam quicumque profitetur in aliqua religione, facit se debitorem omnium quae ad observantiam illius religionis pertinent. Et sicut dicit Augustinus: numquam fuit aliqua religio sine aliquo visibili signo, ad quod obligarentur qui in ipsa religione vivunt; sicut in religione christiana signum visibile est baptisma, ad quod omnes christiani tenentur quoad cultum. Obligantur etiam ad omnia quae ad cultum christianae religionis pertinent.

Signum autem legis mosaicae fuit circumcisio. Quicumque ergo circumcidebat se, obligabatur ad omnia legalia servanda ac implenda, et hoc est quod dicit quoniam debitor est universae legis faciendae, Iac. II, V. 10: qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quam tamen nullus servare poterat, secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, etc..

Sed dato quod aliquis circumcideretur, ergo secundum praedicta obligat se ad servandum legalia, sed hoc est peccatum mortale, ergo tenetur peccare mortaliter, et sic videtur esse perplexus.

Respondeo. Dicendum est quod eadem conscientia durante, tenetur servare legalia, puta si aliquis haberet conscientiam, quod, nisi circumcideretur, peccaret mortaliter, et circumcisus, ipsa conscientia durante, peccaret mortaliter, si non observaret legalia: cuius ratio est, quia habere conscientiam de re aliqua facienda, nihil aliud est quam aestimare quod faciat contra deum, nisi illud faciat.

Facere autem contra deum est peccatum.

Sic ergo dico, quod nisi faceret hoc ad quod inducit conscientia, peccaret mortaliter, non quidem ex genere operis, sed ex intentione operantis. Et similiter si facit, peccat; quia huiusmodi ignorantia non excusat, cum sit ignorantia iuris. Nec tamen est perplexus simpliciter, sed secundum quid, quia potest deponere erroneam conscientiam. Et hoc modo hic apostolus testificatur omni circumcidenti se, quod tenetur ad servandum legem.

Consequenter cum dicit evacuati estis, etc., probat quae dicit, scilicet quod non debent accipere legis observantiam ratione damni iam praesentis, quod est duplex.

Unum est amissio christi; secundum est amissio gratiae christi. Primum est causa secundi, ibi qui in lege, etc..

Dicit ergo evacuati, etc.; quasi dicat: vere christus vobis nihil proderit, quia evacuati estis a christo, id est, habitatione christi.

Secundum damnum est amissio gratiae.

Ideo dicit a gratia excidistis, qui scilicet prius eratis pleni gratia christi, quia de plenitudine eius accepimus omnes. Io. I, 16: de plenitudine christi nos omnes accepimus, etc.. Et Eccli. XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

Vos, dico, qui in lege iustificamini, id est creditis iustificari, a gratia, scilicet habenda futurae beatitudinis, vel etiam a iam habita, excidistis. Apoc. II, 5: memor esto unde excideris, et age poenitentiam.