SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Hic adaptat apostolus similitudinem propositam ad christum.

Et primo ponitur adaptatio; secundo finis rei, in qua similitudo adaptatur, ibi ut eos qui sub lege erant, etc..

Sciendum est autem quod supra, in similitudine proposita, quatuor ostendit per ordinem, sicut dictum est. Hic autem illa quatuor adaptans ad christum, incipit ab ultimo, scilicet a determinatione temporis, cuius ratio est, quia idem tempus fuit in quo christus fuit humiliatus et in quo fideles fuerunt exaltati.

Et ideo dicit at ubi venit plenitudo temporis, id est postquam tempus, quod fuerat praefinitum a deo patre de mittendo filio suo, erat completum; et hoc modo accipitur Lc. II, 6: impleti sunt dies, etc..

Dicitur autem plenum tempus illud propter plenitudinem gratiarum, quae in eo dantur, secundum Ps. Lxiv, 10: flumen dei repletum est aquis, etc.. Item propter impletionem figurarum veteris legis. Matth. V, 17: non veni solvere legem, etc.. Item, propter impletionem promissorum. Dan. IX, 27: confirmabit autem pactum multis hebdomada una.

Hoc autem quod dicit at ubi venit plenitudo temporis, etc., similiter et in aliis Scripturae locis, ubi tempus circa christum impleri dicitur, non est referendum ad fatalem necessitatem, sed ad divinam ordinationem, de qua dicitur in Ps. Cxviii, 91: ordinatione tua perseverat dies, etc..

Assignatur autem duplex ratio, quare illud tempus praeordinatum est ad adventum christi. Una sumitur ex magnitudine.

Quia enim magnus est qui venturus erat, oportebat et multis indiciis et multis praeparationibus homines ad adventum eius disponi.

Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, etc..

Alia ex conditione venientis. Quia enim medicus erat venturus, oportebat quod ante adventum suum convincerentur homines de morbo, et quantum ad defectum scientiae in lege naturae et quantum ad defectum virtutis in lege scripta. Et ideo oportuit utrumque, scilicet et legem naturae et legem Scripturae, adventum christi praecedere.

Secundo adaptat quantum ad haereditariam dignitatem, cum dicit misit deus filium suum, scilicet proprium et naturalem.

Et si filius, ergo et haeres. Dicit autem filium suum, id est proprium, naturalem et unigenitum, non adoptivum. Io. III, V. 16: sic deus dilexit mundum, ut, etc..

Misit, inquam, eum non a se separatum, quia missus est per hoc, quod assumpsit humanam naturam, et tamen erat in sinu patris, Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris aeternaliter. Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, qui, licet descenderit per assumptionem carnis, tamen est in caelo.

Item misit eum, non ut esset ubi prius non erat; quia, licet in propria venerit per praesentiam carnis, in mundo tamen erat per praesentiam deitatis, ut dicitur in evangelio Io. I, 14. Similiter non misit eum quasi ministrum, quia sua missio fuit assumptio carnis, non depositio maiestatis.

Misit ergo deus filium suum ad sanandum, inquam, deviationem concupiscibilis, et ad illuminandum ignorantiam rationalis creaturae.

Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, etc..

Misit etiam ad liberandum a potestate Daemonis contra infirmitatem irascibilis. Is. XIX, V. 20: mittet eis salvatorem, qui liberet eos.

Item ad remedium ab obligatione aeternae mortis. Os. III, 14: de manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Item ad salvandum ab eorum peccatis. Io. III, 17: non misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, etc..

Tertio adaptat similitudinem quantum ad parvitatem, cum dicit factum ex muliere. Is. IX, 6: parvulus natus est nobis, etc.. Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, etc..

Parvum se fecit non dimittendo magnitudinem, sed assumendo parvitatem.

In hoc autem quod dicit factum ex muliere, cavendi sunt duo errores, scilicet Photini, qui dixit christum purum hominem esse et ex virgine principium essendi sumpsisse; et ideo ita dicit ipsum factum ex muliere, quasi totaliter initium ex ea sumpserit.

Sed hoc est falsum, quia est contra illud quod dicitur Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem; non dicit secundum personam, quae est ab aeterno, scilicet ipsa hypostasis filii dei. Unde sicut cum scutum fit album de novo, non oportet dicere, quod ipsa substantia scuti de novo fiat sed quod ei de novo albedo accesserit, ita ex hoc quod filius dei de novo carnem assumpsit, non oportet dicere, quod persona christi de novo sit facta, sed quod natura humana ei de novo advenit, sicut corpori cum absque sui mutatione quaedam accidunt.

Aliqua enim adveniunt alicui et immutant ipsum, sicut formae et qualitates absolutae; quaedam vero absque mutatione adveniunt, et huiusmodi est assumptio carnis, secundum quod dicit relationem. Unde per hoc persona verbi in nullo mutatur.

Et inde est, quod in divinis utimur his quae relationem significant etiam ex tempore. Unde dicimus illud Ps. Lxxxix, 1: domine, refugium factus es nobis, et quod deus factus est homo. Non autem utimur formis et qualitatibus absolutis, ut: deus factus est bonus, sapiens, et huiusmodi.

Item vitandus est error hebionis, qui dicit christum ex ioseph semine esse natum, motus ad hoc ponendum per hoc quod dicitur ex muliere. Nam, secundum eum, mulier tantum importat corruptionem.

Sed hoc est falsum, quia hoc nomen mulier, in sacra Scriptura, designat etiam sexum naturalem, secundum illud Gen. III, 12: mulier quam dedisti mihi, etc.. Vocat enim eam mulierem, quae tamen adhuc erat virgo.

Per hoc etiam quod dicitur ex muliere factus, destruuntur duo errores, scilicet valentini dicentis christum non sumpsisse corpus de virgine, sed attulisse illud de caelo, et, per beatam virginem, sicut per fistulam seu canale, transivisse.

Sed hoc est falsum, quia si verum esset quod dicit, non fuisset factus ex muliere, ut apostolus dicit. Haec enim praepositio, ex, causam materialem designat.

Item, error Nestorii dicentis beatam virginem non esse matrem filii dei, sed filii hominis: quod falsum esse ostenditur per hoc quod dicit apostolus hic, quod misit deus filium suum factum ex muliere.

Qui enim fit ex muliere, est filius eius. Si ergo filius dei est factus ex muliere, scilicet ex beata virgine, manifestum est, quod beata virgo est mater filii dei.

Licet autem posset dici natus ex muliere signanter tamen dicit factum, et non natum. Nasci enim aliquid, est ipsum produci solum ex principio coniuncto, sed fieri etiam ex principio separato. Arca enim fit ab artifice, sed fructus nascitur ex arbore.

Principium autem humanae generationis est duplex, scilicet materiale: et quantum ad hoc christus processit ex principio coniuncto, quia materiam sui corporis sumpsit ex virgine.

Unde secundum hoc dicitur nasci de ea.

Matth. I, 16: de qua natus est iesus, etc..

Aliud est principium activum, quod quidem in christo, quantum ad id quod principium habuit, id est quantum ad formationem corporis, non fuit coniunctum, sed separatum, quia virtus spiritus sancti formavit illud. Et quantum ad hoc non dicitur natus ex muliere sed factus quasi ex principio exteriori.

Ex quo patet, quod hoc quod dixit ex muliere, non dicit corruptionem, quia dixisset natum et non factum.

Quarto adaptat similitudinem quantum ad subiectionem, cum dicit factum sub lege.

Sed contra est, quod dicitur infra V, 18: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Si ergo christus non solum est spiritualis, sed etiam dator spiritus, inconvenienter videtur dici quod sit factus sub lege.

Respondeo. Dicendum est quod esse sub lege dicitur dupliciter. Uno modo, ut ly sub, denotet solam observantiam legis, et sic christus fuit factus sub lege, quia circumcisus fuit et in templo praesentatus. Matth. V, V. 17: non veni legem solvere, etc.. Alio modo, ut ly sub, denotet oppressionem. Et hoc modo ille dicitur esse sub lege, qui timore legis opprimitur et hoc modo nec christus, nec viri spiritales dicuntur esse sub lege.

Consequenter cum dicit ut eos qui sub lege, etc., ponit fructum rei in qua similitudo adaptatur, scilicet quod ideo voluit isto tempore fieri subiectus, ut haeredes fierent magni et liberi.

Et haec duo ponit, et, primo, fructum liberationis contra subiectionem. Et ideo dicit ut eos qui sub lege erant, id est sub maledicto et onere legis, liberaret. Supra III, V. 13: christus nos redemit de maledicto legis, etc..

Secundo fructum exaltationis, inquantum adoptamur in filios dei per hoc quod accipimus spiritum christi et conformamur ei.

Rom. VIII, 9: si quis spiritum christi non habet, etc..

Et haec adoptio specialiter competit christo, quia non possumus fieri filii adoptivi, nisi conformemur filio naturali. Rom. VIII, V. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, etc.. Et quantum ad hoc dicit ut adoptionem filiorum reciperemus, id est ut per filium dei naturalem efficeremur filii adoptivi secundum gratiam per christum.