SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 3

Supra apostolus redarguit Galatas de levitate animi, eo quod sic cito dimiserant doctrinam evangelii, hic vero ipsius evangelicae doctrinae dignitatem ostendit.

Et circa hoc duo facit. Quia primo commendat auctoritatem doctrinae evangelicae secundum seipsam; secundo ex parte aliorum apostolorum, et sua simul, cap. II, ibi deinde post annos quatuordecim, etc..

Iterum prima pars dividitur in duas, quia primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi audistis enim, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo probat quod proponit, ibi neque enim, etc..

Intendens ergo commendare veritatem evangelicae doctrinae, dicit notum vobis, etc., quasi dicat: ita sum certus de auctoritate evangelii, quod non solum hominibus, immo etiam Angelis contrarium non crederem; sed eos si contrarii essent, anathematizarem.

Quam quidem certitudinem ex hoc habeo, quia magis credendum est deo quam hominibus, seu Angelis. Et ideo cum ego habuerim illud evangelium a deo, maximam certitudinem habere debeo et habeo.

Et ideo dicit notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me vobis et aliis ecclesiis, quia non est secundum hominem, id est, secundum humanam naturam discordantem a regula seu revelatione divina.

Et sic ly secundum hominem, sonat in vitium.

I Cor. III, 3: cum enim sit inter vos zelus et contentio, etc.. Et sic accipit hic apostolus. Et ideo dicit non secundum hominem docentem me vel mittentem: quasi dicat: nullo modo potest hoc evangelium haberi ab homine, sed a deo.

Et ideo subdit neque enim ego ab homine, etc., ubi duplicem modum acceptionis excludit. Primo quod non habuit ab homine auctoritatem evangelizandi, et quantum ad hoc dicit neque ab homine, scilicet puro, accepi illud, id est, auctoritatem evangelizandi evangelium, sed a christo. Rom.

C. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Is. XLII, 6: dedi te in lucem gentium, etc.. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, etc..

Secundo, quod non accepit scientiam evangelizandi ab homine. Et ideo dicit neque didici, scilicet evangelium per hominem purum, sed per revelationem iesu christi, id est, per iesum christum omnia clare ostendentem.

I Cor. II, 10: nobis autem revelavit deus, etc., Is. L, 5: dominus deus aperuit mihi aurem, etc.. Et ibid., 4: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam, etc..

Haec autem revelatio facta fuit apostolo, cum raptus fuit in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, II Cor. XII, 4.

Consequenter cum dicit audistis enim, etc., probat propositum, scilicet quod non accepit ab homine evangelium, neque ante conversionem, neque post conversionem ad christum, ibi cum enim placuit, etc..

Quod autem non acceperit ab homine ante conversionem suam, ostendit et per odium quod habebat ad fidem christi et ad christianos, et per fervorem quem habebat ad Iudaismum, ibi et proficiebam, etc..

Dicit ergo: dico quod non accepi ab homine, et hoc ante conversionem meam, quod patet ex factis illius temporis, et ex odio quod habebam ad fidem. Nam vos ipsi audistis, infra eodem, tantum autem auditum habebant, etc., conversationem meam aliquando, dum infidelis eram, in Iudaismo, quo Iudaice vivebam. Et dicit, meam, quia hoc quod male facimus ex nobis est, ex deo autem quidquid boni facimus.

Os. XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum.

Istud scilicet audistis, quoniam supra modum, scilicet aliorum, quia non solum per se, sed provocabat principes ad hoc. Alii enim forte a principibus inducti persequebantur, sed iste eos inducebat. Act. IX, 1: Saulus adhuc spirans minarum, etc., accessit, etc.. Et quia non solum in ierusalem, sed etiam per totam regionem. Unde accepit litteras in Damascum, etc.. Unde de eo potest intelligi illud quod dicitur Gen. XLIX, 27: beniamin lupus rapax, etc.. Persecutus sum ecclesiam dei, scilicet inquirendo christianos et fugando. I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, etc.. Et expugnabam illam, non quidem spiritualiter, quia corda fidelium non poteram a fide avertere, sed corporaliter affligendo eos poenis corporalibus, et ponendo in carcere. Act. IX, 21: nonne hic est qui, etc., Ps. Cxxviii, 1: saepe expugnaverunt me, etc..

Sic ergo patet, per odium quod habebat ad fidem christi ante conversionem, quod non accepit evangelium ab homine.

Patet hoc etiam per amorem et fervorem zeli, quem habuit ad Iudaismum, et hoc quantum ad profectum exteriorem.

Unde dicit et proficiebam, etc., ubi tria ponit quae exprimunt profectus magnitudinem, quia supra multos, non supra paucos proficiebat, non supra senes ineptos ad profectum scientiae, sed coaetaneos, scilicet adolescentes acutos et aptos ad profectum.

Thren. III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua.

Item non supra coaetaneos extraneos, quasi ignotae linguae, sed illos qui sunt in genere meo, scilicet Iudaeorum. Act. XXII, 3: ego sum vir Iudaeus, secus pedes Gamalielis eruditus, etc..

Item quantum ad zelum interiorem quem habebat ad legem. Et ideo dicit abundantius prae aliis aemulator existens, non solum legis, sed paternarum mearum traditionum, scilicet quas habent Iudaei licitas, quas boni patres addiderunt, ut dicitur in Glossa, quas quidem traditiones vocat suas, quia ita reputabat eas, ac si suae fuissent. Phil. III, 5: secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens, etc..

Sed quaestio est super hoc quod dicit Glossa: boni patres addiderunt. Videtur quod non fuerint boni, quia Deut. IV, 2 dicitur: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, etc.. Ergo fecerunt contra mandatum domini, addentes traditiones, et sic non fuerunt boni.

Dicendum est quod verbum illud domini intelligendum est sic: non addetis aliquid contrarium, seu extraneum verbis quae ego loquor, etc.. Addere autem aliqua quae non sunt contraria, licuit eis, scilicet aliquos dies solemnes et alia similia, sicut factum est tempore mardochaei, et tempore Iudith, in memoriam beneficiorum quae a deo recipiebant.

Contra, Matth. XV, 6, dominus reprehendit eos, dicens: irritum fecistis mandatum domini propter traditiones hominum. Non ergo sunt licitae traditiones.

Respondeo. Dicendum est, quod non arguuntur, quod tenent traditiones hominum, sed quia propter traditiones hominum dimittunt mandata dei.