SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Posita obiurgatione, consequenter apostolus procedit ad insufficientiam legis et virtutem fidei ostendendam. Et primo ostendit insufficientiam legis; secundo movet quaestionem et solvit, ibi quid igitur lex, etc..

Et circa primum duo facit.

Primo probat defectum legis et insufficientiam per ea quae ipsi experti sunt; secundo per auctoritates et rationes, ibi sicut scriptum est.

Circa primum duo facit, quia primo probat propositum, experimento sumpto ex parte ipsorum; secundo probat idem, experimento sumpto ex parte ipsius apostoli, ibi qui ergo tribuit vobis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit donum quod receperunt; secundo defectum in quem inciderunt, ibi sic stulti estis, etc..

Donum autem quod receperunt ostendit, quaerendo ab eis unde illud receperunt.

Unde susceptum donum supponens, interrogans, quaerit ab eis, dicens: quamvis fascinati et stulti sitis, tamen non tantum estis ludificati quin unum quod valde manifestum est, me docere possitis. Et ideo solum hoc volo a vobis discere, quia hoc solum sufficit ad probandum quod intendo: hoc, inquam, est, quia constat, quod spiritum sanctum accepistis; quaero ergo an accepistis illum ex operibus legis, an ex auditu fidei? ad quod sciendum est, quod in primitiva ecclesia, ex divina dispositione, ut fides christi promoveretur et cresceret, statim post praedicationem fidei ab apostolis manifesta signa spiritus sancti fiebant super audientes.

Unde de Petro dicitur Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus, etc.. Ipsi etiam Galatae ad praedicationem Pauli manifeste spiritum sanctum acceperant.

Quaerit ergo apostolus ab eis, unde habuerunt spiritum sanctum. Constat autem quod non per opera legis, quia cum essent gentiles, ante receptionem spiritus sancti legem non habebant; ergo habuerunt spiritum sanctum, id est, dona spiritus sancti ex auditu fidei. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, qui scilicet dabatur in lege (unde et cum tremore lex data est), sed accepistis spiritum filiorum, qui datur per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur Rom. X, 17.

Si ergo hoc potuit fidei virtus, frustra quaeritur aliud per quod salvemur, quia multo difficilius est de iniusto facere iustum, quam iustum in iustitia conservare. Si ergo fides de iniustis Galatis sine lege iustos fecerat, non est dubium, quod sine lege poterat eos in iustitia conservare. Magnum ergo erat donum, quod per fidem acceperant.

Consequenter cum dicit sic stulti estis, etc., ostendit defectum in quem prolapsi sunt. Et exaggerat duplicem defectum in eis apostolus, scilicet quantum ad dona quae a christo acceperant, et quantum ad mala quae pro ipso pertulerunt, ibi tanta passi estis, etc..

Circa primum sciendum est quod isti Galatae deserentes quod magnum erat, scilicet spiritum sanctum, adhaeserunt minori, scilicet carnali observantiae legis, et hoc stultum est. Et ideo dicit sic stulti estis, adeo ut cum coeperitis instinctu sancti spiritus, id est, initium perfectionis vestrae habueritis a spiritu sancto, nunc, dum perfectiores estis, consummamini carne, id est, quaeratis conservari per carnales observantias legis, a qua nec initium iustitiae potest haberi? Io. VI, V. 64: caro non prodest quicquam, etc.. Et sic ordinem pervertitis, quia via perfectionis est ab imperfecto tendere ad perfectum. Vos autem, quia e converso facitis, stulti estis.

Eccli. XXVII, 12: homo sanctus permanet in sapientia sicut sol, stultus ut luna mutatur.

Similes isti sunt his, qui incipiunt servire deo cum fervore spiritus, postmodum deficiunt in carne; qui etiam assimilantur statuae Nabuchodonosor, cuius caput aureum, et pedes lutei, Dan. II, 32. Et ideo dicitur rom.

C. VIII, 8: qui in carne sunt, deo placere non possunt. Et infra VI, 8: qui seminat in carne, de carne metet corruptionem.

Consequenter cum dicit tanta passi estis, etc., exaggerat eorum defectum quantum ad mala quae pro christo pertulerunt.

Qui enim aliquid sine labore recipiunt, illud minus chare custodiunt; sed illud quod cum labore acquiritur vilipendere et non custodire stultum est. Isti autem cum labore et tribulatione magna, quam passi sunt a contribulibus suis propter fidem, receperunt spiritum sanctum. Et ideo dicit tanta passi estis sine causa, quasi dicat: non contemnatis tantum donum quod cum labore accepistis, alias illa, sine causa, id est sine utilitate, passi estis, quia haec sustinuistis ut perveniretis ad vitam aeternam. Rom. V, 3: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, etc..

Unde si praecluditis vobis aditum vitae aeternae, deserentes fidem, quaerentes conservari carnalibus observantiis, sine causa, id est inutiliter, passi estis.

Et hoc dico, si tamen sine causa. Quod ideo dicit, quia in eorum potestate erat poenitere si vellent, quamdiu viverent. Ex hoc autem habetur, quod opera mortificata reviviscunt.

Sap. III, 11: labores eorum sine fructu, etc.. Gal. IV, 11: timeo autem ne sine causa laboraverim, etc.. Si vero accipiatur de malis qui non poenitent, potest dici quod patiuntur sine causa conferente, scilicet vitam aeternam.

Consequenter cum dicit qui ergo tribuit vobis, etc., probat propositum, experimento sumpto ex parte apostoli.

Possent enim dicere quod verum est nos recepisse spiritum sanctum ex auditu fidei, tamen propter devotionem quam ad legem habuimus, accepimus fidem quam praedicabas.

Et ideo dicit: non curo quicquid sit ex parte vestra, tamen illud quod ego feci, tribuens vobis ministerio meo spiritum sanctum, qui operatur in vobis virtutes, id est inter vos miracula, sed numquid facio hoc sic, ex operibus legis, an ex operibus fidei? non utique ex operibus legis, sed ex fide.

Sed numquid aliquis potest dare spiritum sanctum? Augustinus enim, XV de trinitate, dicit, quod nullus homo purus spiritum sanctum dare potest, nec ipsi apostoli dabant, sed imponebant manus super homines, et accipiebant spiritum sanctum. Quid ergo est quod hic dicit apostolus de se loquens qui tribuit vobis spiritum sanctum? respondeo. Dicendum est quod in datione spiritus sancti tria per ordinem se habentia occurrunt, scilicet spiritus sanctus inhabitans, donum gratiae et charitatis cum caeteris habitibus, et sacramentum novae legis, cuius ministerio datur. Et sic potest ab aliquibus tripliciter dari.

Ab aliquo enim datur sicut auctoritatem habente quantum ad tria praedicta, scilicet respectu spiritus sancti inhabitantis, respectu doni, et respectu sacramenti; et hoc modo spiritus sanctus datur a solo patre et filio secundum quod eius auctoritatem habent, non quidem dominii sed originis, quia ab utroque procedit.

Sed quantum ad gratiam seu donum, et quantum ad sacramenta spiritus sanctus dat etiam se, secundum quod datio importat causalitatem spiritus sancti respectu donorum ipsius; quia, ut dicit apostolus I Cor. XII, V. 11, ipse dividit singulis prout vult. Secundum autem quod in datione importatur auctoritas, non potest proprie dici spiritum sanctum seipsum dare.

Quantum vero ad sacramentum quod ministerio ministrorum ecclesiae datur, potest dici quod sancti per ministerium sacramentorum dant spiritum sanctum.

Et hoc modo hic loquitur apostolus secundum quod tangitur in Glossa, tamen huiusmodi modus non est consuetus neque extendendus.

Dicit etiam Glossa quod facere miracula attribuitur fidei, quia ex hoc quod credit quae supra naturam sunt, supra naturam operatur, et quia apostoli praedicabant fidem, quae quaedam rationem excedentia continebat, ideo oportebat ad eorum credulitatem aliqua testimonia adducere quod missi essent a deo: quod rationem excedit.

Unde christus dedit eis signum suum ad hoc ostendendum.

Est autem duplex signum christi. Unum est quod est dominus omnium; unde dicitur in Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum, etc.. Aliud est quod est iustificator et salvator, secundum illud Act. IV, V. 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, etc.. Dedit ergo eis duo signa: unum est quod facerent miracula, per quod ostenderent quod missi sunt a deo domino creaturae omnis. Lc. X: dedit eis potestatem et virtutem super omnia Daemonia, etc.. Aliud quod darent spiritum sanctum ministerio, per quod ostenderent, quod missi sunt ab omnium salvatore. Act. VIII, 17: tunc imponebant manus super eos, etc., et tunc cum imposuisset illis manus Paulus, spiritus sanctus venit super illos, etc..

Et de his duobus modis dicitur Hebr. II, 4: contestante deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem.