SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 5

Postquam reprehendit apostolus Galatas, hic ostendit se hoc non ex odio fecisse. Et primo ostendit se non habere veram causam odii ad eos ullam; secundo quod nec habet causam aestimatam, ibi ergo inimicus factus sum vobis, etc.; tertio assignat causam praemissae reprehensionis, ibi filioli mei, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit, quod non habet causam odii ad eos; secundo quod magis habet causam amoris, ibi scitis autem quod per infirmitatem, etc..

Circa primum notandum est, quod consuetudo est boni pastoris in correctione subditorum asperis dulcia miscere, ne scilicet ex nimia severitate frangantur. Lc. X, 34 legitur de Samaritano, quod in curatione sauciati infudit vinum et oleum. E contra, de malis pastoribus dicitur Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis.

Et ideo apostolus sicut bonus praelatus ostendit, quod non ex odio increpat eos, blande loquendo eis quantum ad tria. Primo quantum ad charitatis nomen. Unde dicit fratres, Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

Secundo quantum ad modestiae verbum.

Unde dicit obsecro vos, Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Tertio quantum ad excusationem. Unde dicit nihil me laesistis, et ego non sum talis, quod habeam odio illos, qui me non offendunt.

Secundo ostendit se ad eos habere causam amoris, cum dicit scitis autem, quod per infirmitatem, etc.. Ubi tria ponit ex quibus homines se diligere consueverunt.

Primum est mutuum societatis auxilium, et ex hoc etiam amor in hominibus confirmatur, secundum illud Lc. XXII, V. 28: vos estis, qui permansistis mecum, etc..

Et quantum ad hoc dicit scitis autem, etc., ubi primo commemorat tribulationem quam passus est apud eos; secundo ostendit quomodo ei astiterunt et tentationem vestram, etc..

Dicit ergo quantum ad primum: dico quod nihil me laesistis, imo servivistis mihi. Scitis enim, id est recordari poteritis, quod evangelizavi vobis iampridem, id est transacto tempore, per infirmitatem carnis, id est cum infirmitate et afflictione carnis meae, vel cum multis tribulationibus quas patiebar a Iudaeis (qui sunt de carne mea) me persequentibus.

I Cor. II, 3: cum timore et tremore multo fui apud vos. II Cor. XII, 9: virtus in infirmitate perficitur.

Et licet haec infirmitas fuerit causa spernendi me, et tentationis vestrae, secundum illud Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves, etc., vos tamen tentationem vestram, quae erat in carne mea, id est tribulationem meam, quae erat vobis causa tentationis, non sprevistis. Eccli. XI, 2: non spernas hominem in visu suo. Quia, ut dicit dominus Lc. X, 2: qui vos spernit, me spernit, etc.. Neque respuistis doctrinam meam et me, quin velletis esse socii tribulationum.

Is. XXXIII, 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris, etc..

Secundum autem, quod confirmat inter homines dilectionem, est mutuus amor et mutua dilectio ad invicem, secundum illud Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo, etc..

Et quantum ad hoc dicit sed sicut Angelum dei excepistis me, id est ita honorifice sicut nuntium verba dei nuntiantem. I Thess. II, V. 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, etc.. Et inde est, quod praedicatores dicuntur Angeli. Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, etc..

Et non solum sicut Angelum recepistis, sed sicut iesum christum, id est ac si christus ipse venisset, qui christus profecto in ipso ad eos venerat, et in eo loquebatur, secundum illud II Cor. Ult.: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur christi? Matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, etc..

Deinde increpat eos, quod sic deteriorati erant. Unde dicit ubi est ergo beatitudo vestra? quasi dicat: nonne ex hoc homines beatificabant vos, quod me honorastis, et praedicationem meam recepistis? iob IV, V. 6: ubi est timor tuus, et fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? tertium, quod amorem confirmat est mutua beneficentia. Et quantum ad hoc dicit testimonium perhibeo, quod si fieri posset, id est iuste fieri potuisset illud enim fieri potest, quod iuste fit vel ad utilitatem ecclesiae fuisset, oculos eruissetis et dedissetis mihi, quasi dicat: ita me diligebatis, quod non solum mihi vestra exteriora, sed etiam oculos vestros dedissetis mihi.

Consequenter cum dicit ergo inimicus factus sum vobis, etc., ponit causam aestimati odii, et primo unam ex parte apostoli; secundo aliam ex parte pseudo, ibi aemulantur vos, etc..

Dicit ergo: ex quo mihi tot bona fecistis, estne credendum, quod factus sim inimicus vobis, verum dicens vobis? verbum autem hoc, quod dicit inimicus, dupliciter potest intelligi. Uno scilicet modo, quod ipse habeat eos odio, et isto modo legitur sic tunc: factus sum inimicus, id est habeo vos odio. Et sic hoc quod sequitur verum dicens vobis, potest aestimari ut signum odii, quod tamen est signum dilectionis, scilicet dicere verum, suo tamen loco et tempore.

Alio modo potest intelligi inimicus passive, scilicet quod ipse habeatur odio ab eis.

Et tunc sic legitur: ego factus sum inimicus vobis, id est habetis me odio; et hoc ideo, quia dico vobis verum, ut sic dicens verum vobis ponatur, ut sit causa odii. Nam homines veritatem dicentes, a malis odio habentur.

Veritas enim odium parit. Amos c. V, 10: odio habuerunt in porta corripientem, etc..

Sed contra est quod dicitur prov.

C. XXVIII, 23: qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam qui per linguae blandimenta decipit.

Sed dicendum est, quod solutio haec potest haberi ex hoc quod dicitur Prov. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Bonitatis enim signum est, si iste qui corripitur corripientem diligit, et, e converso, si eum oderit, signum est malitiae. Cum enim homo naturaliter odiat illud quod contrariatur ei quod diligit, si tu odis eum qui corrigit te de malo, manifestum est quod malum diligis. Si vero diligis eum, ostendis te odire peccata. Quia enim homines a principio cum corripiuntur, per amorem ad peccata afficiuntur: inde est, quod in principio peccator corripientem odit, sed postquam iam correctus est et affectum peccati deposuit, corripientem diligit. Et ideo signanter in proposita auctoritate dicitur, quod postea inveniet gratiam apud eum.

Consequenter cum dicit aemulantur vos, etc., ponit aliam causam aestimatam, ex parte scilicet pseudo. Et primo ponit eam; secundo excludit eam, ibi bonum autem aemulamini, etc..

Quantum autem ad primum, sciendum est quod, sicut dictum est supra, quidam pseudo ex Iudaeis conversi, circumeuntes ecclesias gentium, praedicabant servari legalia. Et quia Paulus contrarium dicebat, ideo isti detrahebant ei. Et hoc magis faciebant ut excluderent Paulum, quam pro salute eorum.

Et ideo dicit aemulantur vos, id est non patiuntur in vobis (quos diligunt potius amore concupiscentiae, quam amicitiae) consortium nostrum. Aemulatio enim est zelus ex amore quocumque proveniens, non patiens consortium in amato. Sed quia amor eorum ad istos non erat bonus, tum quia non amabant eos propter utilitatem ipsorum, sed propter commodum proprium: et hoc patet quia volebant excludere apostolum ab eis, utpote propriae utilitati contrarium, tum quia hoc cedebat in damnum Galatarum, quia quaerebant in eis lucrum, per quod ipsi damnificabantur, ideo dicit aemulantur vos, sed non bene, quia non amant bonum vestrum.

Et hoc apparet, quia volunt vos excludere, ut aemulemini illos, id est, ut nullum recipiatis nisi eos. Prov. III, 31: ne aemuleris hominem iniustum, etc.. Et Prov. XXXI: non aemuletur cor tuum peccatores.

Hoc autem excludit consequenter cum dicit bonum autem aemulamini, etc., quasi dicat: non debetis eos aemulari in doctrina eorum, sed aemulamini bonum doctorem, me scilicet et huiusmodi. I Petr. III, V. 13: quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? sed quia aliquis potest esse bonus doctor, in quo potest esse aliquid mali, ideo addit: aemulamini bonum doctorem, sed dico tamen, in bono, id est in eo quod bonum est.

I Cor. XIV, 1: sectamini charitatem, aemulamini spiritualia. Licet autem apostolus de se loquatur, secundum Glossam, cum dicit aemulamini bonum, addit tamen in bono, quia, sicut ipse dicit I Cor. IV, 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.

Sed quia aliqui aemulantur doctorem bonum in sua praesentia solum, ideo addit semper, et non tantum cum praesens sum apud vos; quia aemulatio in bonum est signum quod ex amore et timore dei, qui omnia videt, procedat, si etiam in absentia doctoris perseverat. Col. III, 22: servi, obedite per omnia dominis vestris, etc..