SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 2

Ostenso quod apostolus in nullo recessit a sententia sua in collatione praedicta, hic consequenter ostendit quod nihil suae doctrinae per alios apostolos superadditum fuit. Et circa hoc duo facit.

Primo enim describit conditionem apostolorum, nihil ei addere valentium; secundo prosequitur propositum, ibi mihi enim qui, etc..

Conditionem autem illorum describit ex tribus.

Primo ex auctoritate quam habebant in ecclesia, quae est magna. Et quantum ad hoc dicit ab his autem, etc..

Littera defectiva est, unde debet suppleri sic ab his autem, scilicet Petro et ioanne; quasi dicat: licet ad horam cesserim eis, nihil tamen accepi ab eis potestatis vel doctrinae.

Et si ab his nihil accepi, multo minus ab aliis.

Sed notandum est quod hoc quod dicit qui videbantur aliquid esse, si hoc intelligatur secundum gratiam dei quae in ipsis erat, sic verum est quod secundum hanc magni erant, quia quos iustificavit, hos et magnificavit, ut dicitur Rom. VIII, 30. Si vero intelligantur aliquid esse secundum seipsos, sic falsum est, quia secundum hoc nihil erant. Nam si secundum se aliquid esse viderentur, semper fuissent magni; quia quod per se inest, semper inest. Unde cum non fuerint semper magni, non secundum se videbantur aliquid esse.

Secundo describit eorum conditionem ex statu eorum ante conversionem, quam habuerunt in synagoga. Et hunc statum caute ostendit fuisse abiectum et vilem.

Unde dicit quales aliquando fuerint, quia rustici, pauperes, idiotae, et sine litteris erant.

I Cor. I, 26: non multi sapientes secundum carnem, etc.. Sed quales fuerint nihil, id est non, mea interest, scilicet referre.

Et hoc forte introducit, ut considerantes statum quem illi habuerunt in synagoga (qui nullus fuit) et statum Pauli (qui magnus fuit), manifeste cognoscant quod Paulus in sententia quantum ad legalia sit eis praeferendus, et praesertim cum Paulus in statu ecclesiae christi eis aequaretur, ita quod Paulus eos in statu synagogae ante conversionem praecedebat, in statu post conversionem eis aequalis erat. Unde cum agebatur de synagoga, magis erat standum sententiae Pauli, quam aliorum; sed cum de evangelio ageretur, standum erat sententiae suae sicut sententiae aliorum.

Et sicut alii non erant magni per legalia, sed per christum, sic et apostolus per christum magnus erat in fide, et non per legalia.

Tertio describit eorum conditionem ex divina electione, et quantum ad hoc dicit deus enim personam, etc., quasi dicat: ideo magni sunt, quia deus eos magnificavit, non attendens ad merita vel demerita eorum, sed ad ipsum quod facere intendit. Et ideo dicit deus personam hominis non accipit, id est, non considerat magnam vel parvam.

Sap. VI, 8: pusillum et magnum ipse fecit, etc.. Sed sine personarum acceptione ad salutem omnes vocat, non imputans illis delicta eorum, et hoc quia transierunt. II Cor. V, 17: vetera transierunt, etc.. Ps. XV, 4: nec memor ero nominum eorum, etc.. Et ideo dicit Petrus, Act. X, 34: in veritate comperi, quod non est personarum acceptio, etc..

Circa hoc sciendum est, quod accipere personam proprie est in aliquo negotio attendere, quasi regulam ipsius negotii, conditionem personae nihil facientem ad negotium, puta, cum ideo do beneficium alicui, quia est nobilis, sive pulcher. Nobilitas enim seu pulchritudo, nil facit ad hoc, quod habeat beneficium. Si vero conditio personae facit ad negotium, sic considerando illam conditionem in facto illo, non accipio personam; sicut si ideo do beneficium alicui, quia bonus est, et bene deserviet ecclesiae, quia bene litteratus et honestus, non sum acceptor personae. Nihil ergo est proprie accipere personam, quam considerare conditionem personae, nil facientem ad negotium.

Cum ergo deus in operibus suis et beneficiis nihil praeexistens ex parte creaturae respiciat, quia ipsum, quod est creaturae, est effectus suae electionis, sed respiciat solum quasi pro regula beneplacitum voluntatis suae secundum quam omnia operatur, et non secundum aliquam conditionem personae, ut dicitur Ephes. IV, 7, manifestum est quod non accipit personam hominis.

Consequenter descripta conditione eorum, ostendit propositum, scilicet quod nil ei addere potuerunt. Et ideo dicit mihi enim qui videbantur aliquid esse, nihil contulerunt, quasi dicat: licet essent magnae auctoritatis, tamen nil addiderunt doctrinae meae nec potestati, quia, sicut supra dictum est neque ab homine accepi evangelium, neque per hominem didici.

Glossa autem aliter legit quales aliquando fuerunt, etc., quasi dicat: non pertinet ad me referre statum eorum ante conversionem, quales scilicet fuerunt, quia et hoc nihil refert, cum et ego fuerim ipsius ecclesiae etiam persecutor, et tamen deus suae beneplacito voluntatis elegit me et magnificavit, et hoc quia dominus personam hominis non acceptat.

Consequenter cum dicit sed e contra cum vidissent, etc., ostendit quomodo eius sententia sit approbata ab apostolis. Et circa hoc tria facit.

Primo ponit causam approbationis; secundo insinuat ipsam approbationem, ibi Iacobus et cephas, etc..

Tertio addit quamdam conditionem approbationi interpositam, ibi tantum ut pauperes, etc..

Causam autem approbationis (quae movit apostolos approbare sententiam apostoli) ponit duplicem, scilicet praedicationis officium apostolo iniunctum a christo, et effectum iniuncti officii, ibi et cum cognovissent, etc..

Circa primum, primo ponit officium iniunctum quod movit eos ad approbandum; secundo officii manifestationem, ibi qui enim operatus est, etc..

Dicit ergo: dico quod illi qui videbantur aliquid esse, nihil mihi contulerunt, sed potius, contra opinionem adversariorum, qui ascenderant contra me in ierusalem ad apostolos pro ipsa quaestione, me ipsi apostoli approbaverunt, et hoc cum vidissent quod creditum est mihi evangelium, id est, officium praedicationis, praeputii, id est, iniunctum praedicare incircumcisis, scilicet gentibus. Ier. IX, 26: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus, etc.. Sicut Petro commissa est auctoritas, ut praedicaret Iudaeis tantum, et Paulo gentibus; sed postmodum et Petrus praedicavit gentibus, et Paulus Iudaeis.

Sed quia aliquis posset dicere: unde constat nobis quod tibi sit commissum evangelium in gentibus? ideo interponens dicit, quod per operationes christi. Sicut enim patet quod Petrus accepit evangelium a christo propter mirabilia quae christus fecit per eum, ita patet quod ego ab ipso accepi propter miracula quae christus operatus est, et operatur in me.

Et ideo dicit qui operatus est Petro, etc., id est, qui Petrum fecit apostolum in Iudaea, scilicet christus, ipse me fecit apostolum in gentibus. Et haec est causa quae movet eos.

Sed quia non sufficit iniunctio et auctoritas praedicandi, nisi homo per bonam scientiam et discretam eloquentiam ipsam exequatur, et per bonam vitam commendet, ideo addit usum suae auctoritatis seu officii effectum, dicens et cum cognovissent gratiam dei, etc.. Et est littera suspensiva, id est, cum vidissent quod gratiosa et fructuosa esset praedicatio mea, tunc Iacobus, et cephas, et ioannes, etc..

In quo notatur approbatio seu societas facta cum eis et Paulo. Et primo ponuntur personae inter quas facta est societas, quae sunt Iacobus, et cephas, id est Petrus, et ioannes. Et praemittitur Iacobus, quia erat episcopus ierosolymorum, ubi haec facta sunt. Ioannes autem iste fuit ioannes evangelista, qui non deseruit Iudaeam usque ad tempus vespasiani.

Qui videbantur columnae esse. Metaphorice dicitur hoc, id est sustentatio totius ecclesiae.

Sicut enim totum aedificium sustentatur per columnas, ita per istos tota ecclesia Iudaeorum sustentabatur et regebatur. Et de istis columnis dicitur in Ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, id est, apostolos ecclesiae; can. V, 15: crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas.

Isti, scilicet ex una parte, dederunt dextras societatis, id est, consenserunt in societatem, mihi et barnabae, in quo designantur personae ex alia parte. Per hoc autem quod dederunt sibi dexteras, significatur quod per manus se acceperunt in signum coniunctionis et unitatem opinionis.

Secundo ostenditur societatis tenor seu conditio, cum dicitur ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, scilicet praedicarent; quasi dicat: facta fuit inter nos coniunctio et unio, ita tamen quod sicut omnes fideles obediunt Petro in circumcisione, id est, in ecclesia Iudaeorum fidelium: ita omnes gentiles qui conversi fuerunt ad christum, obedirent barnabae et Paulo.

Hoc tamen apposito, ut nos essemus memores pauperum christi, qui scilicet vendiderant omnia bona sua, et pretium eorum ad pedes apostolorum posuerant, propter christum pauperes effecti. Quod quidem sollicitus fui hoc idem facere, non minus affectus, quam ipsi qui ordinaverunt, sicut apparet Rom. XV, et I Cor. VI, et II cor.

C. VIII et IX.

Ratio autem quare consuetudo primitivae ecclesiae de venditione possessionum servabatur in ecclesia ex circumcisione, et non in ecclesia ex gentibus, haec est, quia fideles Iudaei congregati erant in ierusalem, et in Iudaea quae destruenda in brevi a Romanis erat, ut postmodum rei probavit eventus; et ideo voluit dominus ut ibi possessiones non reservarentur ubi permansuri non erant. Ecclesia vero gentilium firmanda erat et augenda, et ideo consilio spiritus sancti factum est, ut in ea possessiones non venderentur.