SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 7

Enumeratis operibus carnis, et spiritus, hic consequenter ex utrisque concludit, quod qui spiritum sequuntur, non sunt sub lege. Et utitur tali probatione: ille est sub lege qui est obnoxius legi, id est qui facit contraria legi; sed illi qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, ergo non sunt sub lege.

Primo ergo ostendit propositum ex parte operum spiritus; secundo ex parte operum carnis, ibi qui autem sunt, etc..

Dicit ergo: dico quod qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, quia aut faciunt opera spiritus, et adversus huiusmodi non est lex, id est contra opera spiritus, sed spiritus docet ea. Nam sicut lex exterius docet opera virtutum, ita et spiritus interius movet ad illa. Rom. VII, 22: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, etc..

Aut faciunt opera carnis, et haec in his qui spiritu dei aguntur, non sunt contraria legi.

Unde dicit qui autem sunt christi, id est qui spiritum dei habent. Rom. VIII, V. 9: qui spiritum dei non habet, hic non est eius. Illi ergo spiritu dei aguntur, qui sunt christi. Isti, inquam, carnem suam crucifixerunt, etc.. Non autem dicit: vitia et concupiscentias vitant, quia bonus medicus tunc bene curat, quando adhibet remedia contra causam morbi. Caro autem est radix vitiorum.

Si ergo volumus vitare vitia, oportet domare carnem. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, etc..

Quia vero caro domatur per vigilias, ieiunia et labores Eccli. XXXIII, 28: servo malevolo tortura et compedes, etc. Ad haec autem opera moventur ex devotione quam habent ad christum crucifixum, ideo signanter dicit crucifixerunt, id est christo crucifixo se conformaverunt, affligendo carnem suam, etc.. Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, etc.. Supra II: ut deo vivam, christo confixus sum cruci, etc..

Quia vero non crucifigunt carnem destruendo naturam, quia nemo carnem suam odio habuit, ut dicitur Eph. V, 29, sed quantum ad ea quae contrariantur legi, ideo dicit cum vitiis, id est cum peccatis, et concupiscentiis, id est passionibus, quibus anima inclinatur ad peccandum. Non enim bene crucifigit carnem qui etiam passionibus locum non aufert, aliter cum ratio non semper invigilet ad peccata vitandum, ut oportet, posset quandoque cadere. Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, etc.. Rom. XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis, etc..

Consequenter cum dicit si spiritu vivimus, etc., ponit tertium beneficium spiritus sancti, quod confert vitam.

Et primo ponit beneficium spiritus dei; secundo excludit vitia spiritus mundi, ibi non efficiamur, etc..

Dicit ergo, connumerans se eis quibus scribit: dico quod debemus ambulare per spiritum, quia et per ipsum vivimus, et non per carnem. Rom. VIII, 12: debitores sumus non carni, etc.. Si ergo spiritu vivimus, debemus in omnibus ab ipso agi.

Sicut enim in vita corporali corpus non movetur nisi per animam per quam vivit, ita in vita spirituali omnis motus noster debet esse a spiritu sancto. Io. VI, 64: spiritus est qui vivificat. Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur, et sumus.

Et ne ea quae dicta sunt de spiritu intelligantur de spiritu mundi, de quo dicitur I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, ideo hoc consequenter removet apostolus, dicens non efficiamur, etc., ubi tria excludit propria spiritus mundi, scilicet inanem gloriam, iracundiam, et invidiam, quibus tribus convenienter aptari potest nomen spiritus.

Significat enim spiritus quamdam inflationem.

Unde secundum hoc illi dicuntur vani spiritus, qui sunt inflati per inanem gloriam.

Is. XXV, 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem, etc.. Et quantum ad hoc dicit non efficiamur inanis gloriae cupidi, id est, gloriae saecularis. Cum enim vanum sit quod nec solide firmatur, nec veritate fulcitur, nec utilitate amatur, ideo gloria huius mundi vana est, quia caduca, et non solida, Is. XL, V. 6: omnis caro foenum, etc., et quia falsa, I Mac. II, 62: gloria hominis peccatoris, stercus et vermis, etc.. Sed vera gloria est in propriis bonis hominis, quae sunt bona spiritualia, et hanc habent sancti. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, etc.. Et quia inutilis et infructuosa: nam quantamcumque gloriam habeat quis ex testimonio saecularium, non potest propter hoc consequi finem suum, quem consequitur testimonio dei. I Cor. I, 31: qui gloriatur, in domino glorietur.

Non autem dicit: non habeatis inanem gloriam sed non efficiamini cupidi, quia gloria sequitur aliquando fugientes eam, et si eam oportet recipi, non tamen ametur.

Item significat quamdam impetuositatem.

Prov. XXVII, 4: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? et significat iracundiam.

Et quantum ad hoc dicit invicem provocantes, scilicet ad contentionem, vel litem, vel alia illicita. Rom. XIII, 13: non in contentione et aemulatione, etc..

Item est spiritus tristitiae, de quo dicitur Prov. XVII, 22: spiritus exsiccat ossa. Et quantum ad hoc dicit invicem invidentes.

Prov. XIV, 30: putredo ossium, invidia, etc..

Cuius ratio est, quia ipsa sola crescit ex bono.