SUPER AD GALATAS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

Lectio 9

Hic ostendit apostolus quod ad fructum gratiae gentiles sine obsequio legis pervenerunt, ad quem tamen Iudaei perducti sunt per legis custodiam et obsequium. Et circa hoc tria facit.

Primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi quicumque enim in christo, etc.; tertio ex hoc argumentatur, ibi si autem vos christi; ergo, etc..

Dicit ergo: vere non sumus sub lege, id est, sub paedagogo et coactione, quia sumus filii dei. Similiter et vos neque sub lege, neque sub paedagogo estis, quia scilicet ad gratiam pervenistis. Ideo omnes estis filii dei per fidem, non per legem. Rom. VIII, V. 15: non enim accepistis spiritum servitutis, scilicet timoris, qui dabatur in lege veteri, sed accepistis spiritum filiorum, scilicet charitatis et amoris, qui datur in nova lege per fidem. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, etc..

Si ergo filii dei estis per fidem, quare vultis esse servi per legis observantias? nam sola fides homines facit filios dei adoptivos.

Nullus siquidem est filius adoptivus, nisi uniatur et adhaereat filio naturali. Rom. VIII, V. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, etc.. Fides enim facit nos in christo iesu filios. Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Et hoc in christo iesu, id est filii dei estis per iesum christum.

Consequenter cum dicit quicumque enim in christo, etc., manifestat propositum.

Et circa hoc tria facit.

Primo proponit propositi manifestationem; secundo manifestationis expositionem, ibi non est Iudaeus, etc.; tertio assignat manifestationis rationem, ibi omnes enim vos unum estis, etc..

Manifestat autem circa primum quomodo sumus in christo iesu filii dei. Et hoc est quod dicit quicumque enim in christo iesu, etc.. Quod potest quadrupliciter exponi.

Uno modo, ut dicatur: quicumque in christo iesu baptizati estis, id est, institutione christi ad baptismum instructi estis. Mc.

C. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae, etc.. Qui crediderit et baptizatus fuerit, etc..

Alio modo: quicumque in christo iesu baptizati estis, scilicet per similitudinem, et per configurationem mortis christi. Rom. VI, V. 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus.

Vel in christo iesu, id est, in fide iesu christi. Nam baptismus non fit nisi in fide, sine qua effectum baptismi nullum consequimur.

Mc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc..

Vel in christo iesu, id est, in virtute et operatione eius. Io. I, 33: super quem videris spiritum descendentem, hic est qui baptizat.

Quicumque ergo istis quatuor modis baptizati estis, christum induistis.

Ubi sciendum est, quod qui induitur aliqua veste, protegitur ac contegitur ea, et apparet sub colore vestis, colore proprio occultato. Eodem modo et qui induit christum, protegitur et contegitur a christo iesu contra impugnationes et aestus, et in eo nihil aliud apparet nisi quae christi sunt.

Rom. XIII, 14: induite dominum iesum christum.

Et sicut lignum accensum induitur igne, et participat eius virtutem, ita et qui christi virtutes accipit, induitur christo.

Lc. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute, etc., quod in illis locum habet qui interius christi virtute informantur.

Eph. IV, 24: induite novum hominem, qui secundum, etc..

Et nota, quod christum aliqui induunt exterius per bonam conversationem, et interius per spiritus renovationem; et secundum utrumque per sanctitatis configurationem, ut tangitur in Glossa.

Expositionem autem manifestationis ponit, cum dicit non est Iudaeus, etc., quasi dicat: vere dixi, quod quicumque in christo iesu, etc.. Quia nihil potest esse in hominibus, quod faciat exceptionem a sacramento fidei christi et baptismi. Et ponit tres differentias hominum, ostendens quod per eas nullus excipitur a fide christi.

Prima differentia est quantum ad ritum, cum dicit non est Iudaeus, neque Graecus, quasi dicat: ex quo in christo iesu baptizatus est, non est differentia, quod propter hoc sit indignior in fide, ex quocumque ritu ad eam venerit, sive ex ritu Iudaico sive Graeco. Rom. III, 29 s.: an Iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? immo et gentium, quoniam quidem unus est deus, qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Et Rom. X, 12: non est distinctio Iudaei et Graeci, etc..

Sed contra est quod dicitur Rom. III, 1: quid ergo amplius est Iudaeo? multum quidem per omnem modum.

Respondeo. Dicendum est, quod Iudaei et Graeci possunt considerari dupliciter: uno modo secundum statum in quo erant ante fidem; et sic amplius fuit Iudaeo propter beneficium legis. Alio modo quantum ad statum gratiae, et sic non est amplius Iudaeo; et de hoc intelligitur hic.

Secunda differentia est quantum ad statum et conditionem, cum dicit non est servus, neque liber, id est, neque servitus, neque libertas, neque nobilitas, neque ignobilitas differentiam facit ad recipiendum effectum baptismi. Iob III, 19: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

Rom. II, 11: non est personarum acceptio apud deum.

Tertia differentia est quantum ad naturam, cum dicit non est masculus, neque foemina, quia sexus nullam differentiam facit quantum ad participandum baptismi effectum.

Gal. III, 28: non est masculus, aut foemina, etc..

Expositionis vero rationem ponit, cum dicit omnes enim vos unum estis in christo iesu, quasi dicat: vere nihil horum est per quod differentia fiat in christo, quia vos omnes, scilicet fideles, unum estis in christo iesu, qui in baptismo omnes estis effecti membra christi, et unum corpus, etsi inter vos sitis diversi. Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus in christo, etc.. Eph. IV, V. 4: unum corpus, unus spiritus, etc.. Ubi autem est unitas, differentia non habet locum.

Pro hac unitate orat christus, Io. XVII, 21: volo, pater, ut sint unum, etc..

Consequenter cum dicit si autem vos estis, etc., arguit ad principale propositum hoc modo: dixi quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed vos estis Abrahae, ergo ad vos pertinet promissio Abrahae de haereditate consequenda.

Minorem sic probat: vos estis filii dei adoptivi, quia estis uniti per fidem christo, qui est filius dei naturalis; sed christus est filius Abrahae, ut supra eodem: quasi in uno, et semini tuo, qui est christus; ergo si vos estis christi, id est, in christo, estis semen Abrahae, id est, filii, cum christus filius eius sit. Et si filii, estis et haeredes, id est, ad vos pertinet haereditas secundum promissionem Abrahae factam. Rom. IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii dei, sed qui sunt filii promissionis, aestimantur in semine.